21. encomiasticon ad Fridericum Caesarem Imperatorem
et Maximilianum Regem Principes Inuictissimos
Asteridos carmen pleno iam lusimus haustu,
Quo Turcarum acies et tristia bella canebam
Vexatamque Rhodon partumque ex hoste trophaeum.
Nunc mihi fert animus laudes efferre per orbem
5
Caesaris et factum, quo iam se gloria caelo
Tollit et immensum spargit per saecula nomen
Austriacae gentis tam longo stemmate auorum
Nobilis et magno praesentis numine Diui.
Sed mihi pertenues sunt hoc in carmine uires
10
Nec sufferre queo magnarum pondera rerum:
Ergo Castalides, praesentia numina uatum,
Ferte pedem mecum facilesque in uota uenite,
Si uestrum ingenti quondam perculsus amore
Sacra fero citharamque mouens plectrumque canorum
15
Sedulus ingredior Musarum templa sacerdos.
Tu quoque Cirrhaei, Caesar, mihi numinis instar
Quaeso faue coeptis: tibi si mea plectra mouentur,
Si tua Daphneis cinxit mea tempora ramis
Et me Palladio quondam manus induit auro,
20
Qua flectit Naucellus aquas nec gurgite recto
Austriaci placidus labens prope tecta Naonis
Currit in Adriacos amisso nomine fluctus.
Et Tu Sigei custos et nominis auctor,
Maximiane, decus bellorum et gloria Martis,
25
Haec quoi nostra sonant diuinos carmina honores,
Ingredere ad citharam et uotis assuesce uocari.
Aspicias uatem iam nunc tua facta canentem,
Non quo terribilem prosternis Teutona uultu
Gallorumque duces et duros caede Sicambros
30
Aut Morinos Celtasque truces Batauosque furentis,
Sed quo pacatum moderaris Apolline Martem,
Quom tibi Cecropias resonat facundia uoces
Et loquitur tecum positis Tritonia monstris.
Caesar ut in senium se iam uergentibus annis
35
Ire uidet minuique in fesso corpore uires
Ad bellum et duri iuuenilia munera Martis,
Etsi non animi uirtus ita pigruit aeuo,
Vt non spectatis quidnam descendat ab astris
Huc sciat et quantum terris promittat Olympus:
40
In longum coepit magnas extendere curas
Sollicitus, regnis obita post morte futurum
Quem statuat regem, quisnam succedat habenis
Imperii currusque regat pacemque per urbes
Componat sceptrumque uigens aetate Quiritum
45
Induat ac fidei totum uexilla per orbem
Proferat et saeui concludat limina Iani.
Ceu quondam Libyes pastor confectus ab aeuo
Extremis alium quaerit fugientibus annis,
Quoi tuto committat oues, ne tristibus olim
50
Praeda lupis fiant: sic diuus Caesar ob aeuum
Iam grauis et custos hominum tutorque fidelis
Sectae nostratis Christique uicarius alter
Atque secundus apex uoluens in pectore curas
Quaerebat secum, quoi tuto traderet olim
55
Romanas aquilas et regni frena secundi,
Ne rapiant hostes, superis ubi cesserit oris,
Seruitioque premant gentis uexilla fidelis.
..........
175
Et citharae carus nostrae Fuxmaggus et idem
Nunc in Caesarea consultor nobilis aula,
Cui plus indulsit rerum natura creatrix:
Bis senos manibus (grande et mirabile dictu)
Et totidem pedibus digitos produxit alumno.
180
..........
197
Tum senior Caesar placido sic pectore fatur
Concilii expositis longo prius ordine causis:
"Nunc legite ex uobis unum, qui frena secundi
200
Succipiat regni et currum moderetur habenis,
Quas ego cedo libens. Nam me iam serior aetas
Admonet et labens fidei res publica nostrae,
Vt mihi succedat, qui fortia munera Martis
Tractet et immensum pacem diffundat in orbem
205
Plus aetate uigens. Quoi, dum per fata licebit,
Addam me socium auxiliis: nam grandior aetas
Consilio prodesse potest, si uiribus uti
Non liceat. Pylius sic post duo saecula Nestor
Profuit, iratus quum non pugnaret Achilles,
210
Victores caderent Danai." Sic fatus Olympi
Alloquitur regem, quoi parent sidera mundi
Caeruleique maris tractus terraeque iacentes:
"Da pater omnipotens (si non indebita posco),
Qui regat imperium mecum, dum uita manebit,
215
Et post fata meas in totum sumat habenas
Regnorum et saeuos pugnis exerceat hostes
Tuteturque fidem, cuius studiosus in oras
Victor Idumaeas Romani insignia sceptri
Proferat ac gentes bello contundat et omnem
220
Perfidiam reprimat Solymorumque asserat urbem,
Quae mea cura fuit. scis tu, pater optime rerum
Et sine fine Deus, quondam uoluisse fideles
Nostratis fidei, me auctore et principe, reges
Concilio in magno contra capere arma furores
225
Turcarum et saeuas bello conpescere gentes;
Verum aliter uisum fatis. da sancte Deorum
Quod petimus dexterque animis illabere nostris."
Vix ea fatus erat, quum caelo flamma corusco
Arsit et in coetum uisa est descendere longis
230
Tractibus et circum rutilos depascere crines,
Maximiane, tuos, capiti et signare coronam.
Agnouere dei numen regemque salutant
Et patri ob tantos cuncti gratantur honores
Imprimisque deo soluunt er ordine grates.
235
Tum uarios edunt ludos et fronde coronant
Aedes quisque suas mensisque epulantur opimis,
Perque uias saltant et laeti carmina dicunt.
..........
464
Hoc tu consilio, factis clarissime Caesar,
465
Cessisti nato Sigei regna Quirini.
Pro quo nunc capis arma senex et Martia signa
Tollis in aduersos Belgas stragemque minaris
Excidiumque urbis; caput obiectare periclis
Stat tibi et infestis subito concurrere telis,
470
Ni reddant natum Brugae portasque recludant
Satque tibi faciant. Ergo te principe magni
Auctores coeunt et clari Martis alumni
Coniurant urbes Brugarum excidere ferro,
Sternere caede uiros, captiuas ducere matres,
475
Vastare igni agros, igni populare penates,
Praedarique domos penitusque extinguere gentem.
Aulide sic quondam tumidis iurauit Atridis
Graecia tota, genus bello delere uetustum
Dardaniasque arces et clarae moenia Troiae.
480
Iam quicunque colit pallentia frigora Rheni
Germanasque urbes et fortis Teutonas arces
Ibat in arma furens bello camposque per omnes
Brugarum excurrens praedas rapiebat, et omnis
Igne domos ferroque urbes tristique ruina
485
Vastabat Germanus eques propiusque ruebat.
Hac clade impulsi Brugae tibi reddere natum
Constituunt, ueniamque orare ac supplice uoto
Caesaris ante pedes proiecti exposcere pacem.
Ergo humiles adeunt regem portisque reclusis
490
Illum assertorem patriae dominumque salutant
Et seruatorem, referentes ordine cuncta
In laudem aeternumque decus, quae gesserat olim
..........
526
...Per facta haec fortia Brugae
Suppliciter ueniam poscunt regemque precantur:
Per patris imperium, per spes surgentis alumni,
Per caput utriusque et inexorabile fatum,
530
Per decus ipsius, per facta futura sub armis
Et famam et laudes uenturumque in saecula nomen,
Per soceri manes, per carae coniugis umbras,
Per cineres matris, per sidera conscia fati
Orant, ut parcat fassis dominamque potentem
535
Fortunam agnoscat: sese, qui cetera uincit,
Nunc etiam uincat, cum nec uictoria maior
Esse queat, nec plus laudis paritura per aeuum.
Addunt, magnanimo regi praestantius esse
Incolumes seruare suos, quam caedere ferro,
540
Quos iam paeniteat sceleris; pro sanguine posse
Tantas esse preces satis et miserabile fatum.
Sic illi sparsi laceratos puluere crines
Nudatique pedes et uincti guttura fune
Orabant ueniam ac demisso pectora uultu
545
Plangebant manibus, uitam pro morte petentes.
Tum rex excepit: "Sileam, quam plurima possem
In uos ferre, uiri. Lacrimas non deprecor istas,
Nec gemitus sperno nec tam pia uerba precantum.
Fortunae inuidiam agnosco. ne flete. libenter
550
Hanc ueniam uobis damus et miserescimus ultra,
Quam deceat, si uestra uelim, non uerba, sed ipsa
Facta sequi aut meritas ex uobis sumere poenas.
Sed uos excusant fletus, si fraude doletis
Semota et uere facti uos paenitet isti.
555
Quod si per fraudes et me per falsa mouetis
Gaudia, post magni uenientia Caesaris arma
Vltorem sperate Deum; mihi cedere regnis
Et uita, quando uolet haec fortuna, placebit".
Sic breuiter fatus manibus leuat ipse iacentes.
560
Continuo laetis implent clamoribus auras
Incenduntque aras uotis et thure Sabaeo
Suppliciterque Deis operantur; et urbe reclusa,
Quo uelit, ire sinunt regem, comitesque sequuntur
Electi turmas et patris signa petentem.
565
Quem cum uidisti, bello clarissime Caesar,
Incolumem, lacrimis maduerunt lumina obortis
Et tibi sollicitum tentarunt gaudia pectus:
Quanta olim mouere senem, quum uenit Vlixes
Quattuor expletis per bella, per aequora lustris.
570
Tu natum incolumem manibus conplexus utrisque
Oscula anhela dabas: longaeuus qualiter Aeson,
Raptor ut ad patriam Phrixei uelleris urbem
Venit et Ionium pulsauit remige pontum,
Oscula mille dabat post tanta pericula nato
575
Victori et superis soluebat uota secundis:
Sic tu Romani, Caesar, iam nominis auctor
Imperiique decus reddebas debita magno
Sacra Deo supplex pro nato sospite ad aras.
..........
618
Sed mea fessa lyra est, possum nec plectra mouere
Et tua maiores auertunt pectora curae,
620
Quas propter longis superasti tractibus Alpis
Italiam uisens, cuius te, Maxime, adorat
Gens Venetum et praesens magnos largitur honores.
Tu mihi testis ades domina legatus ab urbe,
Antoni Bolde, clarissima gloria gentis
625
Et spes et Veneti non ultima fama senatus.
Verum tempus erit, quum me tua bella sonantem
Germanasque acies laetus mirabitur orbis,
Quo se cunque dabunt maiores tempore uires
Et sperata meos hilarabunt otia uultus,
630
Quae solus prastare potes: qui sponte dedisti
Phoebeas circum crines mihi serpere lauros.
Quare uiue diu, totos et Nestoris annos
Transcendas, uenerande senex, (si iusta precamur)
Tithonique dies, quamuis te regia coeli
635
Optet et inuideat terris tua numina, Caesar!
Tu quoque, belligerum quoi nuper tradidit ensem
Caesar et Ausoniae concessit iura coronae,
Viue diu felix et tantis suffice regnis,
Vt te fama uetus longos diffundat in annos
640
Et pater in diuos tandemque et in astra receptus
Gaudeat imperii titulis succedere magnis
Et Pallenaeos factis aequare triumphos.