Quinto Emiliano Cimbriaco encomiastica 4

Reference basis text: M. Freher, 1601

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


Iam qui cornigeri pallentia frigora Rheni,

Boiorumque urbes ac duris proxima Rhetis

Saxa colit, positasque domos in montibus altis,

Victrices aquilas, Germanaque signa secutus

5

Ibat in arma, furens animis, camposque per omnes

Iam positis castris praedas uectabat, et urbem

Brugarum ingentem longa obsidione premebat

Magnanimus ductor, flammis et caedibus agros

Vastabat Germanus eques. sic Hannibal olim,

10

Ille Saguntinae uastator barbarus urbis,

Inuasit Latias superatis Alpibus oras:

Sic Lybyam oppressit ductor Romanus, et arces

Scipio Phoenicas subito certamine uicit,

Ille triumphator Poenorum maximus, ille

15

Assertor patriae, Latialis gloria gentis,

Nunc etiam Aonides precor aspirate sorores,

Et mihi (si mereor) cantus, citharamque mouete.

Dura fames intus, Germani tristia Martis

Bella foris, saeuique premunt contagia morbi.

20

Crudeles mors atra manus exercet et iras,

Pestilitate furens, qualis per Dorica castra

Vlta sacerdotem, contemptaque numina Phoebi

Sacra, cateruatim Danaos in tartara misit.

Continuo exoritur ieiunae maxima plebis

25

Seditio: in primis uulgi sua damna queruntur,

Quod iam non uendant merces, quod littora naues

Non subeant solitae, quod non dispendia belli

Ferre queant, duramque famem, tristesque labores:

Praesertim quoscunque humilis fortuna subegit

30

Quottidie panem mercari, et quaerere uictum,

Incusant proceres, maioraque uerba minantur.

Scilicet inclusi paucorum crimine mortem

Nos uiles animae non una morte feremus?

Nos bellum, tristisque fames, morbique furentes

35

Conficient, nec erit finis sperata malorum?

Ante oculos nati, (proh si qua est cura Deorum)

Imbelles aetate senes, lectique iugales

Caede cadent, longaue fame, pestisue furore.

Occiderint nondum matura aetate puellae,

40

Arserint et longo tandem quaesita labore?

Vt paucis cumulentur opes, ut regna sequantur;

Nos mortem horrendam, nos tristia fata subimus.

At cur non potius cuncti per tela furentes,

(Quod placeat superis) ulciscimur ante cadendum?

45

Vt discant sine plebe patres, sine paupere dites

Fortunam non ferre, licet per uulnera mortem

Exigere ultricem, ac pallentes ire sub umbras.

Primo secretim, post haec per compita passim

Cuncta ferebantur. ueluti cum surgere uenti

50

Incipiunt, aequor tacitis immurmurat undis,

Horrida commoti subeunt dum praelia fluctus.

Praesensere Patres, ac decreuere furorem

Et populi mulcere iras, ubi crastina terris

Attulerit lux orta diem, tibi reddere natum

55

Incolumem, Caesar, ueniamque orare precando,

Ante pedes Regis proiecti exposcere pacem.

Interea nigris paulatim aduecta quadrigis

Nox subit, et tantum surgens se tollit in auras,

Quantum Phoebus equis imos inuisit anhelis

60

Antipodas rediens; et iam sub nocte silenti

Per mare, per terras animalia fessa quierant,

Cum Rex portantem rerum simulachra nouarum,

Vix oculis somnum accepit. Namque ire uidebat

Tisiphonam horrendam, et pallenti condere morte

65

Tela cruenta manu, Brugasque uenire precatum

Suppliciter ueniam portasque patere reclusas,

Ac sese egredier, patrisque in castra subire,

Brugarum lecta comitum stipante caterua.

Ter somno excitus, ter somnum uidit eundem:

70

Tum surgens inquit, Deus haec mihi uisa secundet,

Euentusque ferat monstratos conditor orbis.

Quicquid erit, nostram oblectant insomnia mentem.

Orta dies aderat, Patres de more Senatu

Tunc habito, atque Deo perfectis ordine sacris,

75

Ad Regem ueniunt humiles, precibusque paratis

Illum assertorem patriae Regemque salutant.

Heu mentes hominum uarias, quae tristis Erinnys

Vos agitat? nemo sic se componit, ut olim

Non sibi displiceat. Brugae modo perdere Regem,

80

Inuisumque humeris cupiebant ponere fascem:

Nunc illum laudant, titulisque ingentibus illum

In coelum extollunt, perque omnia uota precantur

Suppliciter, ueniamque orant, referuntque, quod ille

Gesserat in Leucos, quibus interceptus ad umbras

85

Carolus ex oculis abiit, nec protinus illum

Quisquam hominum uidit. Regnum inuasere subinde

Continuo Leuci: non iam spes ulla salutis,

Non erat auxilii. Quid enim sine coniuge posset

Foemina, uel tantis subito circumdata turmis?

90

Non bellis assueta manus, ceu dia Camilla

Volscorum regina fuit, seu qualis in armis

Pentesilea furens, ferroque armata bipenni

Duxit Amazonidas, tellus cum Troica quondam

Ferueret, et longo pugnaret Graecia bello.

95

Non aliter fido quondam spoliata magistro

Puppis in Aegaeo commotis fluctuat undis,

Quam circumsistunt uario certamine uenti,

Hinc Boreas, illinc bellum mouet humidus Auster,

Stridet ab Hispanis Zephyrus, sonat Eurus ab Indis,

100

Aequora consurgunt, crebrisque insultibus urgent,

Donec Tyndaridum ter fulgens nobile sydus

Aequoreas constrauit aquas, tum nauita surgit,

Grataturque Deis, ac uota in littore soluit.

Sic uxor rapti nuper per bella, per hostes

105

Belgarum domini Leucis oppressa cateruis,

Pendet inops animi, atque ingenti fluctuat aestu,

Quam circum dubii resonabant praelia Martis,

Quid faciat uiduata uiro, uiduata marito

Foemina? uel tantum moerens pro coniuge rapto?

110

Ac pene exhaustis regnorum uiribus? ergo

Illa fidem implorare Dei, manesque uocare

Coniugis erepti: cunctis se credere diuis.

Cui Maria ingentes duplicabat filia curas,

Iam matura uiro, iam plenis nubilis annis.

115

Quam Deus et patris regnum dotale manebat,

Ni raperent hostes. Igitur (sic astra ferebant)

Egregius factis, ac longo stemmate auorum

Illustris, belloque licet iuuenilibus annis,

Non expectatus subitam, ceu numen Olympi,

120

Maxmilianus opem tulit, et furialibus armis

Eripuit miseras, ac regnis depulit hostem,

Quorum uel soceri satiauit sanguine manes,

Errantemque diu collegit fortiter umbram,

Hostibus exactis, regnoque in pace quieto.

125

Illicet in sanctas accessit filia taedas,

Matre uolente pias meritis sic reddere grates,

Ac seruatorem propiori iungere uinclo.

Sic seruata suo uictori nupsit ad Indos

Andromade coelum soceri uisura tonantis.

130

Haec memorant, ueniamque petunt, Regemque precantur,

Per patris imperium, per spes surgentis alumni.

Qualis sub magna ramorum pullulat umbra

Laurus, et assequitur spaciosae brachia matris,

Si puer Aeaciden crescendo aequabat Achilles:

135

Sic modo subsequitur Titanis Phosphorus astrum,

Ac modo praecedit: sic fratris Cynthia currus

Assequitur, quoties renouato lumine crescit,

Inque suas bigas spacio breuiore recurrit,

Cornibus et maior uel decrescentibus exit.

140

Cresce puer terris, et auorum facta secutus

Quem te sperarunt, praesta uirtute nepotem,

Praesta itidem patrem, quem Brugae in uota precantur,

Per caput utriusque, et inexorabile fatum,

Per decus, atque olim uenturum in saecula nomen,

145

Et soceri manes, et amatae coniugis umbram,

Per cineres matris, per sydera conscia fati

Orant, ut parcat fassis, dominamque potentem

Fortunam agnoscat; sese, qui caetera uincit,

Nunc etiam uincat, quando uictoria maior

150

Esse nequit, nec plus laudis paritura per aeuum,

Addunt, magnanimo regi praestantius esse,

Incolumes seruare suos, quam perdere bello,

Quos iam poeniteat sceleris, pro sanguine posse

Nunc tantas satis esse preces, miserabile uisu,

155

Ecce alii canos foedati puluere crines,

Nudatique pedes, ac uincti guttura fune

Pacem orant, feriuntque manus sua pectora tristes,

Ductaque singultim longo suspiria tractu

Corda premunt, ueluti cum mater moesta sepulchro

160

Assidet, et chari lachrymatur funera nati.

Dilaceratque comas, et acutis unguibus ora

Foedat, et assiduis contundit pectora pugnis.

Sic Brugae affusi genibus, Regemque precantes,

Suppliciterque diu tristes sic uoce loquuntur:

165

Da ueniam miseris, sortemque agnosce malignam.

Sic tibi Rex uiuat Regum, mitissime Caesar,

Omniaque Iliacae transcendas secula uitae,

Nestoreosque dies, et longos pulueris annos

Cumaei genitor, seroque et in astra receptus,

170

Te uideat toti decoratum insignibus orbi

Regnantem, et tecum subeuntem in regna nepotem,

Amborumque omnes uitam superare Sibyllas.

Sic tua sancta parens, castae sic coniugis umbra

Gaudeat, et foelix aeterna pace quiescat:

175

Sic tua cura puer, sic longum filia uiuat,

Ac neutrum similes cogat fortuna subire

Aerumnas: sic te non deserat illa Deorum

Virgo Palestinis enixa puerpera regem.

Hanc pugnaturus quoties in uota uocabis,

180

Non neget astrigeri ueniam regnator Olympi.

Exemplum pietatis habes, en aspice Christum

In cruce pendentem, proque hostibus ora mouentem

Ad patrem aeternum. tibi nos peccasse fatemur.

Verum quisnam hominum sic est formatus ad unguem,

185

Ne peccare queat? quae si natura fuisset,

Frustra uel pietas, uel erat clementia nostro

Fixa animo, lachrymis ad cor reuocantibus illam.

Nos meruisse mori scimus, miserere tuorum,

Quando humiles ueniam petimus, nec ferre negamus

190

Imperium, si nulla mouent te uerba precantum,

Nec locus est miseris etiam sua crimina fassis;

Caede tuos ferro, nos ultro ad fata uenimus,

Quamuis te Caesar repetat, mortemque minetur

Praesentem, excidiumque urbis pro talibus ausis;

195

Te tamen ante suis, quam nos. extingueret armis:

Ni freti, pietate tua, tibi tendere palmas

Maluimus, iustasque preces ac uerba secuti,

Non plus laudarent uenturi fata Sagunti,

Quam Brugas illis aequatos morte nepotes.

200

Sic fati ingenti turbabant lumina fletu,

Ac genua amplexi Regis terraeque uoluti

Oscula figebant pedibus, ueniamque uocabant,

Et pacem. Iussi postquam tacuere, subinde

Sic Rex excepit: Sileo, quae plurima possem

205

In uos ferre, uiri, lachrymas nec deprecor istas,

Nec gemitus sperno, nec tum pia uerba precantum.

Fortunae inuidiam agnosco, ne flete, libenter

Hanc uobis ueniam damus, et miserescimus ultra,

Quam deceat, si uestra uelim non uerba, sed ipsa

210

Facta sequi, meritasque reposcere crimine poenas,

Sed uos excusent fletus, si fraude doletis

Semota, ac uere scelerum uos poenitet omnes.

Quod si per fraudes, si me per falsa mouetis

Gaudia, post magni praesentia Caesaris arma,

215

Vltorem sperate Deum. mihi cedere regnis,

Et uita, quando uolet haec fortuna, placebit.

Sic breuiter fatus manibus leuat ipse iacentes,

Ac laetis iubet esse animis, et parcere fletu.

Tum positis lachrymis Brugae sic ore loquuntur:

220

Quando pro meritis tibi, Rex, persoluere grates

Non opis est nostrae, coeli regnator, et orbis

Praemia digna ferat. te nos ex corde feremus

Laudibus in coelum, uiuet tua gloria, uiuet,

Inque dies maior ueniet, dum sydera Olympus,

225

Dum mare habebit aquas, medio dum terra feretur

Ponderibus librata suis, dum machina mundi

Audiet imperiis, uiuet tua gloria, uiuet,

Ac tua uenturi memorabunt facta nepotes,

Qualia sunt magni Alcidae, tu maior auorum

230

Stemmatibus laudes, sacrumque mereris Olympum.