Antonio Geraldini carmina, 13

Reference basis text: J. F. C. Richards, 1966

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


13. magnifico viro Laurentio Medici Florentino primati

Mirifico luxu valvis sublimis apertis

      Astrigeri patuit regia celsa poli.

Innixus solio gemmis lucente coruscis

      Iuppiter omnifera fronte serenus erat.

5

Astiterat Iuno dulci sociata marito

      Suavibus effundens mitia verba iocis,

Atque novi incipiens antiqua ab origine mundi

      Ridebat summi lenia furta Iovis.

Phoebus inauratos fundens per colla capillos

10

      Argutae tetigit pollice fila lyrae,

Qui septem vocum referens discrimina nervis

      Ducebat dulci sidera cuncta sono,

Cantabat summi victricia gesta Tonantis,

      Cum rutilo anguipedum fulmine turba perit.

15

Mars aderat non arma gerens nec noxia tela,

      Sed pulchro Veneris fixus in ore suae,

Incumbensque genu tendebat molliter arcum

      Aliger expromens spicula saeva deus.

Nunc hos nunc illos telis confixit acutis,

20

      Sed non ardenti tacta Minerva face,

Cum pater omnipotens, nutu qui concutit orbem

      Et quatit omnifica tela trisulca manu,

Signifera terras despectans arce iacentes

      Vertit in Hesperium lumina bina latus,

25

Sidereosque oculos Tyrrhena per aequora volvens

      Praedia tum Lydi spectat Etrusca soli,

Visaque purpureo Florentia vertice fulsit

      Cumque illa Medicae clara propago domus,

Insignemque videt Petrum Cosmumque parentem;

30

      Illorum subeunt inclyta facta virum.

Imperat extemplo non longa silentia cunctis

      Iuppiter his solvens ora serena modis:

"Nullane tam clarae stirpis monumenta manebunt,

      Restabunt Medicae pignora nulla domus?

35

Ergo nihil patriam meritis ornasse decoram

      Profuerit, nihil his maxima gesta merent,

Semper et intentos ad publica commoda cives

      Et rebus patriae consuluisse suae?

Nil prodest taetros pepulisse ex urbe tyrannos,

40

      Raptores patriae vindice lege premi,

Communes campos vacuasse nocentibus herbis,

      Lurida ne florens plebs aconita bibat,

Huic semper pacem et laetos quaesisse triumphos,

      Artibus hanc semper excoluisse novis,

45

Aedibus insignem lautis et mole superba

      Fecisse, ut tangat machina celsa polum?

Quid prodest coluisse deum pietate fideque,

      Fundasse in patria ditia templa sua?

Quae meritis aut ora vacat, quae terra reposta

50

      Non sentit Cosmi maxima facta mei?

Ille per abductos Solymos pia templa locavit,

      Ornatur donis terra fretumque suis.

Praemia si digno pensantur nulla labori,

      Virtutem vanam quis coluisse velit?

55

Ergo Petro egregiam prolem Cosmoque nepotem

      Nunc pro tot meritis praemia digna damus.

Hic erit ille genus decoret qui laude paternum,

      Qui non a claro degenerabit avo,

Huncque super proles Medicum generosa virescet,

60

      Palmes et hic Laurens aurea poma feret,

Virtutemque colet Medices Laurentius omnem

      Etrusca tanquam cultus in urbe deus."

Sic ait et picei torrentis pignore firmat

      Per Stygios iurans terque quaterque lacus.

65

Assensere dei iucundis plausibus omnes

      Laetitiaeque edunt pignora firma deae.

Ac simul est infans genitus cunisque locatus,

      Vagitus tremulo cum dedit ore novos,

Florigeris nymphae implerunt cunabula sertis,

70

      Cinxerunt tenerum laurea serta caput.

Nectareo Aonides lactarunt ubere Musae

      Inque sinu Charites enutriere suo.

Gratiaque amplexu dulci fovet atque decorem

      Per roseas gaudet fundere diva genas.

75

Dat formam Cypris, culti Cyllenius oris

      Nestoreos lingua promere posse favos.

Hunc etiam aspiciens pharetratus forte Cupido,

      "Militiae nostrae tu quoque", dixit, "eris;

Fortunatus eris placido sub amore puellae,

80

      Impediet blando comis amica iugo";

Gradivusque pater validis dat robur in armis,

      Arbitus erudiit docta Minerva datis.

Dat citharam vati sublimeque carmen Apollo,

      Pectoreque ut sapido nil nisi grande gerat;

85

"Imperiumque hominum per pectora", dixit, "habeto",

      Natali arridens Iuppiter ipse tuo.

Assensit vultu coniunx festiva benigno;

      Abfuerat gelida falcifer arce senex.