Antonio Geraldini carmina, 12

Reference basis text: J. F. C. Richards, 1966

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


12. magnifico viro Petro Medici Florentino
optimati de re publica bene merito

Iam tandem optatos iterum spectamus Etruscos,

      Tyrrheno siccam pellimus amne sitim.

Iam iuvat en liquida perfundere corpora lympha,

      Arida nunc vitreis membra rigamus aquis.

5

Appenninae Arnus delapsus ab aggere rupis

      Saxosis fundit flumina prima iugis.

Indeque frondosas tingens aspergine silvas

      Muscosis tangit praedia Tusca vadis.

Dein auro rigidam gestans Florentia vestem

10

      Hic in arenosis rupibus alta sedet.

Aurea formoso crepitant huic bractea vultu,

      Auricomum cingunt lilia rubra caput.

Hic, ubi sunt aedes latebroso in margine ripae,

      Romani statio militis ante fuit.

15

Hic, ubi tensa prius tentoria cana fuerunt

      Structaque non alto culmine parva teges,

Auratis trabibus nunc alta palatia cernis,

      Divitis hic populi tecta superba vides.

Hic, ubi nunc cives celebrant fora rauca togati

20

      Passibus et lentis tempora longa terunt,

Errabat laetis armatus miles in agris,

      Carpebant celeres utile gramen equi,

Tondebat viridem fecundis vallibus herbam

      Discurrens varium lata per arva pecus.

25

Hic, ubi pugnaci dictator Sulla cohorti

      Innixus vallo bellica iura dabat,

Nunc, Petre, aurifera populos in pace gubernas

      Vrbanaque toga conspiciendus ades.

Tu renuis regnum malens privatus haberi,

30

      Publica sed sapido pectore cura sedet.

Non tu sceptra geris civili regia dextra,

      Verba tuis non das imperiosa viris;

Imperium sed habes hominum per corda repostum,

      Regna tamen populi pectore cultus habes.

35

Hunc potes, ad calidum, si vis, transmittere Gangen;

      Ad Gades si vis mittere, perget ovans.

Non ita plaudebant cunei suffragia Magno,

      Cum iuvenis Romae laurea serta tulit,

Vt tibi dulcisonis cives assensibus omnes,

40

      Vocibus et laetis plebs tibi Lyda favet.