Antonio Geraldini carmina, 11

Reference basis text: J. F. C. Richards, 1966

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


11. ad magnificum Petrum Medicem Florentinum
optimatem de re publica bene meritum

Lydiae gentis, Medices, columna

Firma ferratis adamante nodis,

Petre, cui scribam numero virorum

Te magis aeque?

5

Civis haud regem pateris vocari,

Nomen odisti domini superbum,

Et fugis fastus tumidos tyranni

Nomina damnans.

Negligens vanos populi favores,

10

Non ducis laudas titulos potentis,

Nursiae nec tu nimium fugacis

Vteris aura.

Publicae curam assiduam salutis

Pondus et carae patriae ferentes

15

Fama privatis titulis diremit

Voce perenni.

Civibus non es numerandus ergo,

Seu magis prisci placeant Quirites,

Sive Romanos memores colonos

20

Gentis Etruscae.

Sedibus sacris igitur deorum

Cur Petrum Lydum dubitem locare,

Ture fumantes onerans Sabaeo

Impiger aras?