Antonio Geraldini carmina, 10

Reference basis text: J. F. C. Richards, 1966

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


10. ad Bartholomaeum Scalam rei publicae Florentinae
scribam peritissimum

Nunc te, diva, precor cape, Polymnia,

Argutas resono carmine tibias,

Quaerens Bartholomaei

Nunc Musis pluteum sacrum.

5

Huius blandiloquis vocibus obsecro

Aurem et dulcisonis cantibus imbue;

Noster quo sit amicus,

Gratis expete versibus.

Huic si cura sedet pectore publica

10

Vt semper solita, aut cantat Apollini

Cirrhae victor in antro

Laudes pectine eburneo,

Exspecta vacuum, quando negotia

Paulisper fugient, cum venit Hesperus

15

Oetae vertice fulgens

Et pacem referens viris.

Non te difficili pondere comprimo;

Non te vexat onus pergrave, ut arbitror.

Causam, diva, tuere

20

Hanc quaeso facilem tibi.

Delphinas lyra iam flexit Arionis,

Venerunt hilares undique beluae

Latum per mare dulcis

Allectae modulis chelys.

25

Thebarum citharae moenia cantibus

Amphion posuit, duraque marmora

Tangens pollice chordas

Movit montibus arduis.

Construxitque lyrae Dardana Delius

30

Iam Troiae altiloquis Pergama versibus.

Auritae Orphea quercus

Sectatae e Rhodopes iugis.

At Scala ingenuis mitior artibus,

Lumen laurigeri conspicuum chori,

35

Sacro pectore Musis

Nil durum facilis gerit,

Musarumque preces audit amabilis;

Se quicunque colunt, hos amat et sibi

Sollers undique quaerens

40

Iungit moribus optimis.