6. ad Antonium Posbonellum, virum ingenui studii peritissimum
Luteo stratis roseis amictu
Arce Tithonus residens Eoa
Vidit uxorem rutilas agentem
Voce quadrigas.
5
Tum senex divam Phrygius nitentem
Strinxit infirmis mediam lacertis,
Eius infigens teneris labellis
Oscula mille.
Lucifer stellis radians fugatis
10
Nuntius genti rediit caducae,
Mane praedicens croceum recenti
Praevius ortum.
Iam levis summas movet aura frondes
Arborum, ponto veniens ab alto,
15
Et quatit florum tremulum cacumen
Omnia lustrans.
Ales et rubra niger ipse crista,
Excitans somnis homines sepultos
Dulcibus lucis cecinit propinquae
20
Versibus ortum.
Vocibus silvae querulis virentes
Omnium late volucrum resultant,
Et cavae valles avium canora
Carmina reddunt.
25
Corpus e pictis thalamis quietum
Iam vigil tollas, iubeo, poeta,
Et domo pellens tenebras inertis
Lumina funde.
Hic velim sumas Phariam papyrum,
30
Sive membranae bicoloris orbem,
Sepiam nigram calamosque leves
Posce lyramque.
Mox canas sollers fidibus Latinis,
Quos heri dulces modulos canentes
35
Legimus, quondam quibus usa fertur
Lesbia Sappho.
Sic tuis gratus venies amicis,
Gloriam cautus celebrem parabis;
Sic eris nostro memorandus aevo,
40
Clarus ubique.
Sic nigras mortis tenebras opacae,
Sic ratem cani fugies Charonis,
Pallidos umbras, Stygiam paludem,
Tartara pulla.
45
Thracius vates citharae potenti
Calluit cantu scopulos movere
Collibus raucis Rhodopes et altas
Ducere silvas.
Dum petit sedes Erebi nigrantes,
50
Coniugem tristi revocavit Orco,
Saeva placavit numeris sonoris
Pectora Ditis.