Antonio Geraldini carmina, 3

Reference basis text: J. F. C. Richards, 1966

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


3. ad divam virginem Mariam quae Florentiae nuntiata cognominatur

Angeli mira nitidi salute

Fertilis mater subito momento

Mixta non ulli generi vitorum

Concipis alma.

5

Spiritus sacris uteri latebris

Semen infundens hominum salutis

Pignus aeternum tenero reliquit

Virginis alvo.

Hinc et haud altis thalamis recumbens,

10

Nixa nec spondae tabulis eburnae

Nec toris pictis Tyriove tinctae

Murice lanae,

Sed super faenum paris alma prolem,

Quae, ne in obscurum rueremus Orcum,

15

Caede crudeli, proprio redemit

Sanguine vitam.

Inde complexum niveis lacertis

Tu foves natum gremio tepenti,

Lacte caelesti simul et fluenti

20

Nectare pascens.

Hos tuo servus modulos fidelis

Numini adscribit, genitrix, sacrato;

Hoc pia munus capias rogamus

Mente profusum.

25

Non mihi docti statuae Myronis,

Mentoris non sunt operosa signa

Vlla, Lysippi tabulae aut Apellis,

Nec Polycleti.

Non meis fulgent loculis lapilli,

30

Quos maris splendens tulit unda rubri,

Non lapis nostra Parius sub arca

Clauditur ullus.

Multa non auri resident talenta,

Non ebur nobis niveum Syene

35

Misit evulsum ex elephantis ore

Dentibus albis.

Divites fulvos tripodas ferentes

Dent novos arae calices calenti,

Lucidis gemmis pateras rigentes

40

Pondere multo.

Aureos pelves teretesque lychnos

Tecta suspendant laqueata circum,

Vasa dent reges rigidasque fulvo

Lampadas auro.

45

Offerant arae varios tapetas,

Sericas vestes, Tyrii coloris

Purpuram multam, variata pictis

Gausapa filis,

Arma victores foribus reponant,

50

Cereis aras onerent figuris,

Fumidas dites repleant acerras

Ture Sabaeo.