1.
Ipse grandaevum Cytherea proles
Portat Aeneas humeris parentem
Inter ardentis Phrygiae ruinas
Graia per arma.
5
Lassus hunc templo Cereris vetusto
Ilium incensum repetens reliquit
Inter armatas Danaum catervas
Inter et enses.
Hostibus Teucros rapuit penates,
10
Vexit et Troiae piceis carinis
Sacra per Scyllae rabiem voracis
Perque Charybdin.
Haec tamen postquam solio receptus
Victor Aeneas fuit in Latini,
15
Coniugis pulchro recubans venustae
Pectore liquit.
Vrbis at lumen Medices Etruscae
Petre, qui caros acie penates
Lyncea dulcis patriae tueris
20
Hostis ab ense,
Tu geris Tuscam vigilans parentem
Mente quam nulla pateris quiete
Consulens rebus patriae teneri,
O pia proles.
25
Hanc foves ulnis placidus benignis,
Semper hanc spectas oculis apertis,
Ne quis insultu veniens iniquo
Vulneret hostis.
Tuta iam Cosmi meritis supremis
30
Illa nunc gratis humeris recumbit
Filii, et multis meritis superba
Fulget in orbe.
Gesta tu celsi sequeris parentis,
Petre, dum nullum renuis laborem,
35
Vt pares longam patriae salutem
Atque triumphos.
Suevit ut Cosmus pater ille magnus,
Indiae notus populis, Iberis
Accolis cultus Scythiae et madentis
40
Gentibus Austri,
Artium priscos revocas honores
Et faves divae studiis Minervae,
Praemiis doctas renovas Athenas
Litore Etrusco.
45
Audit orator fluvium sonantem;
Arnus at sentit celebres poetas,
Tuscus ut vates Tiberis canentes
Audiit olim.
Sume quod ludens hilaris iuventa
50
Numini fausto Medicis dicavi,
Thraciae chordas citharae sonoras
Pollice pulsans.
Pignus hoc nostri minimum laboris
Accipe, et vultu relegens amico
55
Mitis afflatu faveas benigni
Sideris instar.
Versibus clemens Iovis aura nostris,
Delii sidus placidum faventis,
Lene sis astrum Paphiae serenae
60
Mercuriique.