Battista Mantovano Blasius Cappadox 2

Reference basis text: L. Cupaerus, 1576

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti


Praeses ut adductum didicit truculentus, et atrox

Ite canem dixit dapibus saturate caninis,

Et simplex sit coena Ceres cum simplice lympha.

His epulis hominem supera dum vescitur aura

5

Pascite: non sit honor, non sit clementia canis.

Iussa facit domino lictor crudelior ipso:

Sed fuit haec homini solito traducere vitam,

Vt vixere patres, quando aurea floruit aetas,

Glandibus et pomis, locuplex opulentaque mensa.

10

At quia carcer erat niger, et sine lumine caecus

Sub tellure locus, splendore incanduit albo

Nuncius extemplo, postquam de carcere lictor

Exiit, illuxitque dies per inane Barathrum.

Magna sub tenebras hydrorum copia frigus

15

Fugerat hibernum: gelidis nepa plurima saxis

Haeserat, et frigens tecto hibernahat opaco.

Quae simul ac lucem insolitam videre cavernas

Invenere novas, et humum repsere sub altam,

Et domus expulso nituit spaciosa veneno.

20

Vt satis est epulis factum: deducere noctem

Incepere simul placidis sermonibus illam,

Et pastor sic primus ait. Cur tanta piorum

O mihi ab aetheria custos qui mitteris aula

Quotidie strages oritur, terrasque per omnes

25

Cur patitur tantos iactata ecclesia fluctus?

Nonne erit his unquam poenis modis? An volet istam

Perniciem Deus aeternos extendere in annos?

Sic senior: fari contra sic nuncius orsus.

O Blasi Chaos immensum est divina voluntas,

30

Quod neque nos Divi, qui templa aeterna tenemus,

Semper in Elysiis campis penetrare valemus

Luminibus. Tantum illa pater, quantum ipsa videri

Se sinit, ac si sit speculum, quod reddere possis,

Cum velit, a rebus missas et claudere formas.

35

Proveniunt illinc quaecunque negocia tractant

Tartara, terra, fretum, quique aequora circuit aer,

Machinaque immensi torquet quae sidera mundi.

Eventus istorum operum referuntur in illam:

Illa simul clavum, ventos, et vela gubernat,

40

Et iustum est quodcunque facit, nec quaerere caussam

Iustitiae fas est aliam: velle illius est lex.

Qui cura audaci penetrare profundius audent,

Amittunt operas, ac si demittere in utrem

Aequora tentarent, pugnoque includere mundum.

45

Cinctus inaccessa quae lumina nostra retundit

Luce Deus: sic est nobis absconditus, ac si

In tenebris lateat sub caligante Barathro.

Multa tamen scimus, quae de penetralibus altis

Dispensante Deo nostras labuntur ad aures.

50

Quod mihi scire datur, fabor tibi. Laeta propinquant

Tempora, principibus lex est imposta cruentis,

Ne possint saevire. Quod sanguine gaudet

Hoc crudele genus paucis abolebitur annis.

Roma suos omnes mersos in sanguine vidit

55

Pontifices: post hac tres est visura cruentos.

Illic finis erit: lugubria saecula claudet

Melciades: pax est illo ventura sepulto.

Nunc bonus expulsis Romana in regna tyrannis

Adveniet princeps, sub quo pacabitur orbis,

60

Et finem accipiet veterum cultura Deorum.

Constantinus apud Thraces, qua Bosphorus aequor

Thracius Euxinus Aegaeum ingurgitat undis,

Constituet sedem imperii, Latiumque relinquet

Christo, et Romuleam septem cum collibus urbem:

65

Tunc insigne crucis quondam damnabile surget

Ex humili in sublime loco. praecedet honore

Romanos fasces, et regia signa coronas:

Tunc inter superos una laetabimur ambo,

Istaque ab excelsa mundi speculabimur arce:

70

Huc tamen o Blasi de tempestate quietis

Pacificae, clades, heu, deploranda sequetur,

Et grave manabit dulci de melle venenum.

Vox est blanda quies, pax delectabile nomen:

Plura tamen de pace fluent opprobria, damna,

75

Dedecora, aerumnae, quam de crudelibus armis.

Degenerabit enim virtus antiqua, voluptas

Inter opes et delicias delumbia reddet

Corpora, et ammittet mens enervata vigorem.

O studia, o mores, o tempora sordida, cerno

80

Oblitos Christum populos, incredula corda,

Conculcare fidem, scelus omne incurrere facto

Agmine, certatim fierique animantia bruta,

Et Romam in caulas atque in magalia versam.

Coelicolae in gentes male tunc animabimur illas,

85

Atque sua Superi quando impia saecula cernent,

Destituent ope terrigenas, cava tartara olentes:

Irascente Deo coitum mala sidera in unum

Convenient, tristes in humum iaculantia flammas,

Atque viam coelum inveniet, qua conterat illud

90

Infidum crudumque genus. Solventur ab Arcto

Terribiles hominum vultus, animique feroces

Sauromatae, sine divina, sine lege humana

Viventes, Hunni, Alani, Turci, atque Agathyrsi:

Adde quod inter se Christi intestina nepotes,

95

Mutua more canum rabidorum in vulnera versi.

Bella gerent: Graecis, Itali: Gallis, Alemani.

Certabunt odiis, plus quam capitalibus, utque

Se exstirpent, parcent Turcis, parcent Agarenis.

Talia dum memorant, labente in lumina somno

100

Procubuit senior: semper vigil Angelus alta

Sit licet inclusus turri, tamen omnia cernit

Vndique sub terris, et quae surguntque caduntque

Sidera, quae nimbos tempestatumque procellas,

Quae faciant coelo Solem splendere sereno,

105

Et nostrorum operum caussas intelligit omnes,

Quae cum sidereo veniunt abeuntque recursu.

O nimium felix Larium natura piorum

Non miserae subiecta, non indiga somni,

Non victus, non vestitus, defuncta periclis

110

Omnibus et curis, quae corda humana trucidant:

Libera debilibus membris, et mole caduci

Corporis ire potens quo fert sua cumque voluptas,

Per maria, et terras, et qua volat Eurus et Auster:

Cui neque ver tepidum, nec stigia bruma, nec aestas

115

Torrida: cui Solis non fert absentia noctem,

Non ardens fulgetra metum: non nubila nimbum:

Cui numquam iratum pelagus, nec naufraga puppis,

Nec gravius illuvies campis, nec pestifer annus,

Nec steriles agri: cui numquam belliger hostis

120

Ingruit: aeternos cui pax tranquilla, quiesque,

Et nullo vexata salus languore per annos,

Ambrosiae quam pascit odor: cui semper aperta est

Elysii regio supremi principis aula.

O nimium felix Larium natura piorum:

125

Cui pariles ut sint animae post fata, ferendum est

Omne quod heic cruciatque animos, et corpora torquet.

Iamque dies aderat, quae sanctae exordia pugnae

Cerneret, et sumtis pugiles committeret armis,

Hinc venit armatus multo cum milite princeps:

130

Inde pater sine lorica, sine casside solus

Ducitur iniectis ad colla senilia vinclis.

Invalidis princeps vult expugnare latentem

In membris animum: senior servare Tonanti

Sinceram sanctamque fidem. Preludia bello

135

Haec dedit: his iaculis iniit certamina princeps.

Laetare observande senex, et amice Deorum,

Tum senior. Laetare et tu fortissime princeps:

Sed cave, ne qui sunt solo Dii nomine, credas

Re fortasse Deos. Haec imprudentia tanto

140

Si bene consultes, scelus est in principe magnum:

Nec debet vox ista Deus, venerabile, sanctum,

Aeternum, immensumque sonans infamibus umbris

Attribui, qualis Venus est, et Iupiter, et Mars,

Ac similes alii quos sub fornicibus altis

145

Torquet in obscuris flammis umbrosus Avernus.

Nomen id est Naturae uni, quae regnat Olympo,

Que fecit quodcunque vides, non pluribus aptum:

Nec tibi crediderim princeps ita segnia corda,

Tam rude, tam ignavum ingenium, quin sidera coeli

150

Suspiciens videas opus id non esse Deorum,

Qui statuas habitant vestras, et sordidae saxa

More colubrorum, quibus est innata libido,

Dente venenata, pecudesque hominesque necandi.

Talibus accensus praeses, quae verbera mente

155

Pertulerat, miseros hominis convertit in artus,

Explicitisque iubet virgis, et fasce soluto

Terga seni deducto humeris velamine caedi.

Et post haec indigna trahi spectacula rursum

Ad nigrae immundaeque domus horrentia claustra,

160

Verberibus duris laesos ubi nuntius artus

Leniit, et blando pepulit sermone dolorem.

Haec ubi facta, nurum, cuius fera Martia chortem

Laeserat, occidisse suem, pernamque tulisse

Cum faculis ad claustra senis: quod egere duobus

165

Crederet his clausum tenebris, et carcere fama est.

Ille nurus animos, et commiserantia corda

Suspiciens potius, quam dona exilia, dixit.

Vade ager sancta nurus: faculam delubra quotannis

Ad ma fer: sic te melior fortuna reviset

170

Semper, et haec quo quot fuerint exempla secuti.

Consilium non sprevit anus: post funera patris

Semper idem repetivit. Ponebat ad aram

Quam subito cives illi posuere quotannis

Cerea dona facem, qua relligione repente

175

Ad tantas devenit opes, ut rure relicto

Cum Lare vicinam toto migravit in urbem.

Altera maiori Lemures certamine nixu

Instaurare parant: cursoris imagine sumta

Phoebus adest mandata ferens a Caesare contra

180

Progeniem Christi pro relligione Deorum:

Finxerat has Delphis nugas suadent Minerva

Saturno, Iove, Mercurio, dum sidera noctem

Torquerent mediam, tentoque sagittifer arcu

Scandit, et auratum surgens attollit olorem.

185

Artibus his princeps factus crudelior, ira

Ardescente fremit, Stygioque exuritur igne,

Et tortus torquere parat. Iubet ante tribunal

Sisti hominem, qui procedens stridente catena

In se animos populi adstantis convertit et ora.

190

Tum princeps quantum Iove mens agitata sinebat,

Dissimulans odium, solio sic fatus ab alto.

Haec tua, si prudens seris ut convenit annis,

Cordatusque fores, esset venerabilis aetas,

Atque uti nos divina monent humanaque iura,

195

Digna coli: sed te praeceps dementia fecit

Ridiculum. Quis enim Blasi non dixerit illum

Dementire, Deos ausit qui insurgere contra,

Atque Iovem damnare patrem Divumque hominumque?

Quare age forte loco si mens te mota fefellit

200

Hactenus, ut multis usu evenisse putamus:

Nam sic Alcides, sic est delusus Orestes:

Vtere consilio tandem meliore, facessat

Error, et evades vinclis et carcere liber

Hanc ignominiam, poenasque iramque Deorum.

205

Quod si tanta tuam tulerit vecordia mentem,

Vt vities Divos stulta atque infanda loquendo,

Heu miser, insolitos hodie experire dolores.

Composito vultu Princeps ubi talia fari

Desiit, impavidus senior sic vocibus orsus.

210

Iste tuus praeses thronus, hoc sublime tribunal,

Vt nos instituunt divina humanaque iura,

Esset honorandum, si quae coelestia adorant

Corpora, et inclusa his rerum natura elementis

Numina vera coli pulsio concederet Orco:

215

Sed tua in obliquum recto de limite contra

Fas et iura simul sic est conversa potestas,

Vt videare Deum, summo detrudere caelo,

Et dare Plutoni iura imperiumque Tonantis.

Quae quanta impietas, quae sit dementia, nemo

220

Ignorare potest, cui verum agnoscere cura est.

Quo fit, iste thronus Superis odiosus, et orbi

Noxius indigne tantos usurpet honores.

Quatre age iam desiste istis incumbere curis

Turpibus, et noli miseris mortalibus esse

225

Excidio: noli infandos defendere Manes:

Sed patere aeternum regna haec agnoscere Patrem,

Quem coluit Ianus: Ianus qui nomina fecit

Ianiculo: cuius flavis vestigia lymphis

Albula, Tyrrheni quaerens salis aequora, lambit.

230

Ianus enim, si vera potes perferre loquentem,

Venit ab Assyriis, postquam mare in ardua quondam

Diffusum iuga se primam contraxit in alvum,

Vniusque Dei cultum tulit, atque reliquit

Omnibus in terris: sed non tenuere nepotes

235

Divinos ritus, et quae vulgaverat ipse

Sacra per Armenios, et circumstantia regna.

Nam Pluto, et Stygii Manes, quos dicitit ipsi

Esse Deos, natura atrox genus atque superbum

Lina tetenderunt, et adhuc improvida saecla

240

Includere plagis, quibus haec quoque saecula claudunt,

Et vos tantarum ignaros fraudum, atque dolorum.

At Deus imperium, cuius sine fine rapinam hanc

Tempestate tulit longa patienter, et aequa

Mente: sed hanc isto fraudem dispescuit aevo,

245

Seque palam fecit nobis, et ad haec eo regna

Mittor, ut ex istis exauctorata vetustas

Finibus excedat, veniantque novissima saecla:

Quae neque tu prohibere potes, nec Roma, nec orbis

Totus: et hoc constans et ineluctabile fatum est.

250

Summa igitur princeps ope te vitare Tonantis

Arma decet, ne te a summo profliget Olympo:

Et subito Stygias adigat te fulmine ad undas.

Me vero terrere minis, deducere ab istis

Grandinibus inceptis, potis est vis nulla: necare

255

Et torquere potes corpus. Moribundaque membra:

At animus manet intrepidus: manet invia cunctis

Suppliciis mens alta tuo molimine maior.

Christus enim tali strinxit mea pectora nexu,

Vt flammas ferat, et chalybem, durumque adamantem.

260

Talia dicentem iam dudum lumine torvo

Spectabat princeps, rabieque ardebat amara.

Non tulit ulterius flagrantem pectoris aestum,

Vociferans, huc lictor ades: nudare loquacem,

Sacrilegum, deceptorem ahenis

265

Pectinibus: clunes, lumbos, et rustica terga

Scalpite: conveniunt strigiles his renibus isti.

Tale ministerium docti sternuntque, ligantque

In quernis hominem tabulis, adiguntque sub alas,

Ad crura, ad femora, ad renes, ad colla rudentem

270

Quadruplicem, quali frenant ad litora puppes.

Horrendisque cutem sulcant, miserabile visu,

Dentibus, erumpit factis cruor undique venis,

Et late exsiliens turbam scintillat in omnem.

Postquam scissa cutis passim, et sat terga tulerunt

275

Poenarum, et caedis: manibus laxata cruentis

Vincula paulisper, faciuntque incumbere tergo

Ora supinantes, et ahenis dentibus instant

More canum, quoties avidos in viscera rictus

Aure tenus mergunt, praedamque trahuntque vorantque.

280

Corda senis, tanquam mediis in fluctibus arae

Marmoreae, robusta manent, verbisque ministros

Talibus affatur. Mactate senilia membra haec,

Atque fatiscentes artus, et inutile dudum

Corpus: eat senium, viridisque refloreat aetas,

285

Vt ver post hiemem, veniaque aeterna iuventus.

Haec ea sunt, quae me faciunt tormenta beatum:

Quae renovant. Dum fert ignes, dum vapulat aurum,

Clarius evadit: sic mortificata decorem

Membra reportabunt, coeloque simillima fient.

290

Qui magis atteritur, vultu meliore resurget.

Haec pater. At miles sic praecipiente tyranno

Ora ferit, ludensque comas, incanaque menta

Pectit, et horrentem concreto sanguine barbam.

Postquam caede solum tanta stagnare tyrannus

295

Impius advertit, quantum non fundit haruspex

Ad Capitolinas taurum cum victimat aras,

Ducite, pugnatum est hodie satis, inquit, ad antrum.

Est visura aliud maius lux crastina bellum.

Sic ait. In tenebras igitur, squalentiaque antra

300

Dum redit, ecce nurus septem comitantur euntem,

Admotisque legunt trepidum crateribus imbrem

Sanguinis, indignum spargit tellure putantes.

Quod simul ac vidit tali pietate tyrannus,

Acriter offensus grandem prorumpit in iram,

305

Et clamat, vincite magas, adducite vinctas.

Heic aliud certamen adest, spectacula surgunt

Altera, et insignes ineunt proscenia ludi.

Herculeos nobis opus est perferre labores:

Vicimus hunc Phlegyam: vincamus Amazones istas:

310

Sic ait: ingenti plebes urbana tumultu

Fluctuat, et densae complent praetoria turbae,

Intenduntque oculos, tanti quos submovet ingens

Congeries vulgi. Nequeuntque accedere, sursum

Attollunt vultus, summosque levantur in ungues:

315

Ecce nurus adsunt, quas compellare tyrannus

Inchoat his verbis. Et vos libare Dianae

Est opus, et Vestae sanctas accedere ad aras

Suppliciter, Venerique Arabes apponere fumos:

Sic decet officium collecti infame cruoris

320

Radere, et hoc ingens scelus abstergere litando.

Ludificans illas ficta subtiliter arte

Sic ait. Ipsae itidem fraudes arcere paratae

Fraudibus, ad stagnum, quod erat prope moenia ferri

Sacra, Deosque iubent: illic ut flumine vivo

325

Se abluerint spondent se convenientia Divis

Orgia laturas. Fama haec vulgata per urbem

Continuo, factusque ingens concursus ad undam.

Interea ex dictis subito muliebribus orta

Laetitia, summam princeps secessit in arcem:

330

Nam fore crediderat demens, ut sacra litarent,

Pro ripis igitur constructe imponitur arae

Nuda Venus, signum Vestae, signumque Dianae.

Huc postquam venere nurus, atque ora manusque

In vitreo lavere vado: gradiuntur ad aram,

335

Correptosque Deus, ubi lympha profundior uno

Impete currentes, stagnum iaculantur in altum.

Extemplo turbis vario rumore tumultus

Nascitur: his temere factum affirmatibus: illis,

Sicut erant varie affecti, laudantibus astrum

340

Sicque multiplici lux est cum murmure clausa.

Praesidis casus novitas pervenit ad aures:

Fulminat, et colubro similis cum verbere tardus

Ardet, et impatiens irae se sauciat ipsum,

Dentibus in caudam, in lumbos, in pectora versis.

345

Se ferit, ut mulier dulci viduata marito,

Cum laniat crines, atque unguibus ora cruentat.

Altera lux oritur, vulgusque negocia rursum

In sua multiplici conversum murmurat ore.

Ipse satellitibus cinctus iubet, ante tribunal

350

Adventare suo septem cum semine matres,

Ad quas conversi fari sic incipit ore.

Quae vobis levitas sic inconsulta procaxque,

Sacrilegae incestaeque nurus meretricia doctae.

Armatae mille insidiis, et mille venenis,

355

Vt tanta cum fraude Deos tuleris ab ara,

Vt referunt. Et praecipites dederitis in undam?

An docuit vester vos haec mendacia Christus?

Hae sunt quas rudibus turbis infunditis artes?

Haec documenta datis? Numquam hoc impune feretis.

360

Taliter admorso deferbuit indice princeps.

Illae autem, non est, aiunt opprobria tempus

Tanta refellendis caussam tetigisse Deorum.

Sit satis: hinc pugnae istius processit origo?

Quae levitas maior, quae prodigiosior usquam

365

Simplicitas fuerit, quam saxa carentia sensu

Affirmare Deos, et credere numen inesse

Aeri, Auro, ligno, argento? Natura repugnat.

Lex divina vetat. Pluto, Manesque profundi.

Haec sacra, hos ritus, haec vestra altaria rident.

370

Propterea in stagnum lapides iactavimus illos,

Quod sint, res non digna coli. Deus omnia longe

Ante videt, quam sint. Si res divina fuissent

Hi lapides, poterant nostras agnoscere mentes,

Et parvo e manibus nostris molimine labi.

375

Vix princeps hucusque tulit, iubet arma parari:

Protinus, et magno lituos praeludere bello.

In fora comportant famuli instrumenta dolorum

Omnia: pecten adest: adsunt unguesque facesque.

Bullit in ingenti livens sartagine plumbum,

380

Et coacervatis strident incendia lignis.

Repperit impietas trucis ingeniosa Tyranni

Ad flectenda novas artes muliebria corda.

Hinc locat ex olli septem velamina bysso,

Cyclades appellant, totidem thoraces ahenos

385

In mediis illinc flammis ardore coruscos.

Stabant in medio matres, ad quas ita fatus

Sublimi residens in maiestate tyrannus.

Eligite ex istis utrum magis utile: Divos

Significant Tunicae molles: arma ignea Christum.

390

Continuo saliens septem de matribus una,

Collectas vestes irritamenta malorum

Tollit, et annitens medios iaculatur in ignes.

Mirantur circumstantes pectore molli,

Natura imbelli ac timido tantum esse vigorem.

395

Tam grandes animos, tam fortia corda, Gigantes,

Quos memorant tentasse Deos detrudere coelo,

Non ausint tantum facinus. Tirynthius ipse

Monstrorum domitor posito expallesceret ausu.

Has vires tu Christe dabas, tu roboris auctor

400

Huius eras. Calcat Romanos foemina fasces:

Nec timet imperium, sub quo se maximus orbis

Curvat, et antiquis audet se opponere Divis:

Quos ipsi, qui totum orbem moderantur, adorant.

Hec duo militiam mater ducebat in istam

405

Pignora, quae tulit una dies, uno aedita partu.

Hi gemitu casus lamentabantur acerbos

Matris, et apprensa materna veste fluebant

In lacrymas demissi oculos, frontemque decoram

Versum humeros: flebant ipse miserabile turbae

410

Innocuae fatum aetatis. Commota Tyranni

Pectora paulisper, fletumque effundere visus.

Tolli igitur pueros, ducique in carceris umbram,

Sanctus ubi nuda senior tellure iacebat,

Praecipit, et ferri ex oculis quae flectere plebem,

415

Atque pios mollire animos spectacula possent.

Illi, ubi se videre capi, clamore relictam,

Heu, misero matrem appellant: o incendia dicunt

Dulcia, si cum matre pati licuisse in illis

Ignibus: et mater, mater fora tota sonabant.

420

Mater ad has voces plus quam ad tormenta dolentem

Intendens animum dabat haec responsa latente

In lacrymis visu. Nati, nati, ite: videbo

Vos iterum paucis post o mea cara diebus

Viscera vos iterum: nati ne flete parentum.

425

Mutua sic pietas accendebatur, et ista

Anxietas poenis animos laniabat acerbis.

Fortior in pugnam praeses redit, atque dolorum

Mille parat species: matres suspendite clamat:

Pubetenus nudate: cutem proscindite ferro.

430

Crudeles ad opus properant crudele ministri

Sauromatum de gente sati, sub montibus orti

Rhipaeis, ubi fert homines Cynosura malignos.

Non pietas, non ula sapit clementia, ahenos

Expediunt dentes, et aram candentia longis

435

Viscera pectinibus: penetrat dolor intima matrum

Corda: nec humani possunt subsistere sensus.

Solvuntur violati artus, pro sanguine fundunt

Lac niveum, et fluxu tellus inscribitur albo.

Cum gravis artaret miserans, et vincere robur

440

Inciperet muliebre labor: de nubibus ora

Quae videre nurus, et non videre profani,

Nuntius educens voces prorupit in istas.

O sacrae sanctaeque animae magno atque potenti

Decertastis adhuc animo: quae pauca supersunt,

445

Conatu tolerare pari: victoria vestris

In manibus: vobis totus venit obvius aether,

Dulce sonans, et dona ferens. Gaudete: propinquat

Lux aeterna, venit merces sperata laborum,

Quae vestra spe maior erit. Quot in urbe fuerunt

450

A priorum hominum nascenti aetate dolores,

Tempus ad hoc unam in campis caelestibus horam,

Si paribus merces par danda laboribus esset,

Non emerent. Maiora fide sunt omnia apud nos:

Sed larga dat dona manu regnator Olympi.

455

Vnus adhuc vobis labor est adeundus. In ignem

Ibitis: ast ego vos semper comitabor, et omnem

Vim cohibens flammas in frigida balnea vertam.

Dixerat, et subito princeps ad opima vocatus

Prandia discessu clausit tormenta citato:

460

Post epulas subito redit in certamina rursum.

Ante suas ubi magna fores erat rea, mandat

Constitui effossa tellure caminum,

Magnaque conflari structis incendia truncis.

Duravit labor in noctem, nox tota labori

465

Adiicitur, pyra consurgit, iam luce reversa

Subiiciunt ignes, et ductis follibus acres

Eliciunt flammas, abeuntque incendia in altum

Aera, et ex lignis fugiens ardentibus aura

Stridula scintillas spargit per inane volantes.

470

Huc populo spectante nurus intrare coactae

Se cruce signantes ineunt, qua maximus ardor

Fluctuat, et qua flamma rubens gravioribus undis

Aestuat: ac tanti ardoris se in vortice mergunt.

Confestim vero sicut praedixerat ignes

475

Nuntius expertae innocuos, letantur, et ardent

Laetitia, vocemque levant in carmina, et hymnos,

Et Christum matremque canunt, errantque per antrum

Ignivomum, tamquam agni alacres per rosida rura.

Absterret res mira omnes, ipsumque Tyrannum,

480

Et vellet saevisse minus, victumque fatetur

Se tacitus. Quid agat nescit: videt omnia contra

Seque, Deosque suos evadere. Protinus ergo

Imperat educi flammae de gurgite matres:

Eductas videt illaesas: mirantur in unum

485

Turba globum coit: intentis miracula cernunt

Luminibus, nec corda queunt saturare tuendo.

Ipse autem magicam factum convertit in artem

Praeses, et o clamat, quantum incantamina possint

Thessala Medeae quid verba venefica faxint

490

Cernite: et haec iactans animo subridet amaro.

Sic turbae fecisse satis sese aestimat amens:

Verum aliter vulgi adstantis pars maxima sentit,

Et Christum conversa canit, Veneremque, Iovemque

Execrantur: aquas poscunt, ad flumina tendunt.

495

Hic erat occultus Christi de gente sacerdos

Leucosyrus (Grai sic appellare solebant

Cappadoces) dudum Carmelo a monte profectus,

Vertice Carpathiis alto qui prominet undis.

Australes alius magis it Carmelus in oras,

500

Quem fertur coluisse Nabal: quo tempore Saulis

Insidias fugiens David in deserta recessit.

Iste autem Carmelus erat, quem maximus olim

Incoluit Vates, curru sublatus in auras

Igneo, te ex alto flammam qui taxit Olympo.

505

Heic solitus turbis latices infundere sacros

Perdius et pernox vitreas habitabat ad undas.

Praeses ut advertit tantos in plebe tumultus,

Ne foret incompos voti, lictore vocato

Iudicium capitale tulit, Matresque securi

510

Truncat, et exutae post tot certamina tandem

Corpore felices animae fugere volantes

Ad Superos: ubi nunc mundo meliore fruuntur.

Corpora dum totam facit intempesta per urbem

Nox requiem, sacri ad tumulos rapuere ministri

515

Bella Sebastaeus posthac ingentia pastor

Est passurus. Eunt irato a principe missi

Sauromatae gens cruda, oculis imitata lacertos,

Ore quaterdecimam pleno iam sidere Lunam,

Atque senem damnante foro tot sanguinolenta

520

Funera, tot caedes, et tot spectacula visu

Tristia, tam multo spumantem sanguine terram,

Aere catenatum longo ad praetoria ducunt.

Miratur princeps hominem sine vulnere vultu

Conspicuum claro, et barbam squalore carentem

525

Ac si lotus aquis, et olenti adspersus amomo

Esset apud thermas. Haec illi nuntius ora

Fecerat, arte volens ista torquere Tyrannum,

Qui sic fatur. Ades bone vir? Quid denique captas

Consilii? Si vis pacem, concedimus ultro:

530

Si vis bella, suus tibi respondere parati,

Fare, nec in longum differre responsa, quid optes.

Pastor ad haec. Quid opus multis? Immobile durat

Propositum: non sum suasu mutabilis ullo:

Mon si mille mihi veniant in colla secures:

535

Non si mille pati facias incendia: non si

Mille sub aequoreis habitarem fluctibus annos.

Prosequere, et, quo te tua fert sententia, perge.

Praeses ad haec. Ibis Blasi cum piscibus: ibis

Subter aquas: vicina ibis in stagna natatum.

540

Ne te peniteat sero, tibi consule. Pastor

Sat mihi consului: tu qui in maiore periclo

Versaris, magis atque magis tibi consule, dixit.

Praeses ad adstantes, quam sint responsa videtis

Impia, quo pacto illudat nobisque Deisque,

545

Indignatus ait. Stabant tum flumina crudo

Incrustata gelu: nec habebant aequora fluctus

Pontica: Maeotis tergum glaciale ferebat:

Frigidus Arctophylax ita Caspia presserat arva,

Vt concreta gelu transirent aequora onustis

550

Plaustra toris: nive Taurus erat, nive candidus Aemus:

Ast urbana lacus stagnans ad moenia lymphis

Mobilibus nondum frigentem senserat Vrsam.

Hoc ut mirificis locus esset idoneus actis

Fecerat omnipotens, liquidaeque pepercerat undae.

555

Convocat armatam princeps in tecta cohortem,

Et iubet ad stagnum duci, mergique sub alto

Gurgite pastorem, suffocatumque relinqui,

Vt natet, et Christi videant opprobria turbae

Coguntur, stipantque hominem, missoque per urbem

560

Hoc rumore fluunt omnes puerique senesque,

Grandaevae cum prole nurus, stagnumque coronant.

Accinctus gladiis loricatusque satelles

Fert pharetras, arcusque humeris, hastilia dextris:

Ad fatale vadum properat. Iam limina portae

565

Praeterit urbanae, stagnumque apparet, et ingens

Pro ripis inhians haec spectacula vulgus.

Tum senior praestanti animo, vultuque sereno

Vt stagnum intuitus: dextram levat, atque potenti

Lustrat aquam signo, Stygias quod dissipat umbras.

570

Horruit haec ad signa latex, et marmoris instar

Duruit. Ingressus plantis fidentibus omnem

Permeat, et tipulae similis superambulat undam.

Hac illacque means magno clamore tonabat:

Cernitis o cives quam magna potentia nostrae

575

Sit fidei, quando flammae, quando aequora Christi

Imperio parent, Ignes ardente camino

Non sensere nurus: me fert, ut cernitis, unda.

Non ea vis vestris, nec tanta industria Divis.

Quod si falsa loquor, veniant quicumque Deorum

580

Auxilio fidunt, mecumque per humida reptent

Aequora. Quid vestri possint ostendite Divi.

Audito hoc clamore procul de litore curvo

Prosiliere viri decies super aequora septem

Fidentes Stygiis et Saturnalibus umbris:

585

Sed spes vana fuit: mox ut tetigere lacunam,

Cum sonitu, veluti totidem praegrandia saxa,

Disrupere solum, raptosque absorbuit unda

Fluctibus in gyrum, longeque fugatis.

Vtque fides populi magis adstrueretur eosdem,

590

In quibus absorpta est plebes incredula, pastor

Conculcat peragratque locos, campumque liquentem

Pro arbitrio ligat et solvit. Miracula multi

Tanti voluntates, quid nos contaminat ultra

Vana superstitio? Quid tempora perdimus? Aiunt.

595

Quid dubitamus adhuc credendo accedere Christo?

Talia turbas serpebant murmura, quando

Nuntius aeternae monuit iam proxima vitae

Tempora. Digrediens ergo stipante caterva

Blasius intrepido redit ad praetoria vultu.

600

Fama praeit, rumorque volans ad principis aures

Ingreditur, totumque refert ex ordine casum.

Erubuit victus princeps, puduitque videri:

Sed latuit, rebus tandem infeliciter actis

Instituit longo iam fidem imponere bello.

605

Cum pueris igitur, qui soli carceris umbris

Servabantur adhuc flentes, iubet ense feriri

Colla senis, corpusque feris, avibusque relinqui.

Mensis agebatur, faciunt cui februa nomen,

Tertia nox, et iam Venus adscendebat ab ortu,

610

Cassiopeque comes, cum limina carceris intrat

Funestus nocturna ferens funalia lictor,

Atque catenarum nodis puerosque senemque

Implicitos celeri trahit, ad pomeria gressu.

Tum senior pueros, cum matris nomina nondum

615

Obliti veterem inciperent renovare querelam,

Sic hortatur iens. Pueri ne flete parentum:

Imus ad amissam: post parva videbitis illam

Intervalla: hodie mensa coenabimus una.

Mittite singultus, ego vos comitabor, et ipsi

620

Mecum eritis, donec thalamos veniamus in illos.

Ventum erat ad loca supplicio decreta supremo:

Cum submissus humi, palmas ad clara tetendit

Sidera, et hanc orans effudit pectore vocem.

Sancte pater, qui nos saeclo dignaris ab isto

625

Mortali, obsceno, infesto, tenebrisque sepulto

Tollere in aeternam requiem lumenque beatum,

Te veneror, tua mente sequor confulta fideli,

Et grates habeo immensas, quod idonea visus

Hostia sim, dignusque tuo pro nomine obire.

630

Vnum oro, quando est uni haec tibi tanta potestas,

Vt quicumque meas supplex orabit ad aras,

Auxilium iugulo, et membris languentibus umquam

Inveniat quam quaeret opem. Responsa satelles

Audiit haec, vulgoque palam post funera fecit.

635

Subscriptum est: ascende, veni: te exspectat Olympus.

Mox exsecta trium cervix, et sanguine tellus

Intepuit sacro. Vix dum subtraxerat ensem

Lictor, ab excelsa mundi vertigine fulgor

Erupit subito, radiisque micantibus ardor

640

Obtundens oculorum acies noctem expulit atram.

Territus insolitis miles splendoribus arma

Proiicit, et rapido fugit ad praetoria cursu.

Quippe triumphalem tanto cum lumine pompam

Christus agens tali funus celebravit honore.

645

Tum Superum chorus acceptas gratanter et ore

Laeto animas locat in primo ducis agmine, et aura

Conditus alterno repetivit sidera cantu.

Ast ubi perventum est ad coeli immobilis alta

Limina, Christus eas sancta ad collegia patrum

650

Adiunxit, veterem pergens supplere ruinam.

Sub lucem vero sacri translati ministri

Corpora secreto flentes clausere sepulcro.

Sancte pater Blasi, pueri sine crimine sancti,

Vosque nurus quae tam magnis haec bella tulistis

655

Cordibus; adsitis nobis mortalibus, ista

Corporea Styge submersis: avertite morbos:

Impetratae dies terris sine Marte quietos:

Et miserae sanctum vitae concedite finem.