13. AD FRANCISCVM GONZAGAM MARCHIONEM MANTVAE
Te quoque cum magnis memorandum heroibus addam
Regibus his Francisce ducum decus Ausoniorum
Nam licet imperiis regnes brevioribus, urbe
Tiresiae contentus, habes tamen ardua et ampla
5
Corda, quibus nedum aequipares, sed et omnia vincas
Regna, potens armis, bellandique inclytus arte.
Rex sortitus erat fusum in multus Agamemnon
Ius populos, paucis autem regnabat Vlysses
In scopulis, Scyro ignotus latitabat Achilles.
10
Nec tamen ille Phryges potuit subvertere solus,
His potuit fretus. Priamum frenavit, et omnem
Late Asiam, Regesque Syros, qui regna tenebant
Maxima tunc, Persas etiam tremefecit et Indos,
Tantus apud Francos bellandi gloria et armis
15
Carolus Orlandum si non habuisse in illo
Bellorum ingenti strepitu, Getulia quando
Venit in Hesperiam, duce quo tot millia Maurum
Tot Numidarum acies, missoque ab origine Nili
Aethiopes Libyamque omnem subverteret unquam?
20
Impiger Orlandus vires dabat omnibus, omnes
Igne suo accendens lixas reddebat Achilles,
Hectoras, Alcidas, turbamque animabat inermam
Vnus ut auderet Nomades invadere centum.
Non sunt quae magnas ingentia nomina Regum
25
Res agere, et celebres possint sperare triumphos.
Nec Nero ad hunc potuit, nec Sardanaplus honorem
Surgere, quod regale nihil nisi nomen haberent.
At potuit Caesar nondum splendore togatus
Purpureo, non Dictator, non imperiali
30
Luce nitens cinctus ferro, non lucidus auro.
Fortia facta viri fortes, Heroica patrant
Heroes opera, et virtus non purpura vincit.
Cum intonuit gelida Cimber furibundus ab Arcto
Excidium stragemque ferens, quis fortiter ausus?
35
Quis tulit auxilium Italiae, rebusque Latinis?
Non rex ullus, opus Marii fuit, ipse levatis
In Boream signis quasi contra fulmina et atram
Tempestatem actam a Scyticis Aquilonibus Auster
Fortior, extinxit strepitum, passim imbuit Alpes
40
Sanguine barbarico, et temeraria repulit arma.
Tu quoque namque fidem facit his tua missa per orbem
Gloria tu decus Italiae in sublime tulisti
Dum pubescis adhuc. Sic et cunabula circum
Repentes puer elisit Tirinthius angues.
45
Maius opus vicisse homines, qui fusa per auras
Omnia per mare, per terras animantia vincunt.
Nec tamen haec Gallorum odium te in bella ciebat,
Sed Mavortis amor, Laudumque animosa cupido.
Nam cum fama volans Gallos excellere in armis
50
Diceret, invenisse fuit tibi dulce potentem
Ferre tuas hostem vires ardentia corda.
Pugnaces Gallorum animi cognoscere robur,
Te fecere tuum, tali tua ab indice virtus
Declarata ducum prima in sede locavit.
55
Viribus amissis (quid enim non vera fatemur
Contra etiam nostros) tali in moerore iacebant
Ignavi resides genus insuperabile Gallos
Esse rati et vano pugnae se accingere nixu
Confessi confidebant prudentiae et armis.
60
Tu fractos reparasti animo, tu frigida corda
Inflammasti animans lituos et mortua rursum
Classica terribiles faciens attollere cantus
Languida segnicies, et vultu degener atro
Elinguisque pavor scabros hebetaverat ense,
65
Et mutilas nostri ferro exarmaverat hastas.
Tu gladios in cote acuis, tu splendida reddis
Spicula, tu nitidis cunctos mucronibus armas.
Denique si verum fas est defendere nostrum
Est imbelle genus sine te. Qui bella gerebant
70
Inclyta, Barbariemque intra sua claustra tenebant,
Vt patres atavique tui, modo Feltria gens, et
Sphortiadae cecidere omnes, te numina solum
Concessere omnem Italiam, reparare potentem.
Nec solum Italiam, sed et omnia regna per orbem
75
Quae Turcus quae usurpat Arabs, quae abscondita circum
Littora Hyperborei Scytha possidet ultima mundi.
In tantam tua vis, nos, spem levat, ista fatentur
Posse tuis fieri auspiciis ipsae quoque gentes
Barbaricae, et solum trepidant te Thracia regna
80
Atque Damasceni fontes, et flumina Memphis.
Maiores exempla tui tibi magna dedere
Militiae, sed tu natis maiora relinques
Maeoniis referenda modis, Heliconiadumque
Nympharum aeterno mittenda in sydera cantu.
85
Et tua post obitum quondam laetabitur umbra
Tam clara se in stirpe locum tenuisse supremum,
Ac potuisse armis decus immortale mereri.
Sub pedibus spectabit enim tot millia regum,
Atque Ducum, quod non defendet purpura, quando
90
Orbe alio virtus et non fortuna triumphat.
Ergo ad opus sublime leva secura laborum
Pectora, nam nulli possunt tua ferrea corda
Atque tuum foelici afflatum sydere corpus
Frangere terrores, aut extenuare labores:
95
Arma cape, et primas inter te ostende phalanges,
More tuo hostili spargentem sanguine campos,
Et sternentem acies, ac fulminis instar euntem.
Magnus ad excidium Troiae quaesitus Achilles,
Et sacer Oiclides eruenda ad moenia Cadmi.
100
Scipio ad interitum Carthaginis. At tibi longe
Maius opus fortuna parat. Simul omnia namque
Ad Libyae atque Asiae regna evertenda vocaris.
Tantus honor grandes animos ac corda suapte
Natura generosa potest in bella movere
105
Vel gratis, sine militiae stipe, gloria quando
Immortale bonum, quod in omnia secula vitam
Prorogat, et sat sunt animis ea praemia magnis.
Tune igitur potes in tanto molimine rerum
Stertere? Et in plumis prosternere mollibus artus?
110
Tune potes segnis lituos audire sonantes?
Hinnitus tot aequorum, hastas tot cernere, longis
Ire tot ordinibus turmas splendore micantes
Ferreo? Et undantes rutilanti in vertice cristas?
Et neque tanta tuam rapient spectacula mentem?
115
Non ita consuerunt animae quas inclyta fama
Sollicitat, quae immortales evadere certant.
Quas Deus aeterno statuit succedere regno
Maximus Alcides quaesitum immania monstra
Ibat, et arma ultro non invitata ferebat.
120
Qui pro Marte regit nunc bella Georgius, ultro
Non prece, non precio tam formidabile monstrum,
Atque Draconem atro tollentem grandia hiatu
Guttura perfodit directo in pectora conto.
Est aliud quod me tibi commemorare coegit
125
Sanctus amor quo te sequor, et genus omne tuorum.
Est insigni tibi radiis accensus Apollo,
Omne agendarum non aspernabile rerum.
Vitali Sol luce solum, sol temperat alta
Aequora, sol nubes abigit. Sol grandia corda
130
Parturit et medius sedet inter sydera fultus
Hinc tribus hinc aliis totidem fulgentibus astris
Instar Regis agit stellas, et temperat orbes.
Sol Pythona suis monstrum tam immane sagittis
Sustulit, et omne genus tanto hoste levavit.
135
Vis tua sol, Python rabies Nabathaea, venenum
Thraicium, quod so, tuus ima in tartara trudit.
Adde quod adversis luna est insigne Tyrannis.
Astrum luna fugax, tenebrarum et noctis amicum,
Foemineum, sterile, umbrosum, mutabile, vanum,
140
Adde quod ut victis Romani a gentibus olim
Nomina traxerunt, sic te quasi viceris illud
Ecce genus, nostra haec appellant secula Turcum.
Saepe Deus solet in voces descendere vulgi,
Multaque divinant communis murmura famae.
145
Suspicor haec igitur gravium spectacula rerum.
Et cito mittendos in lucem ostendere casus.
Vnde tibi aeternae flagrent incendia famae.
Te magni, cum tempus erit procedere in hostem,
Ambibunt reges, teque ad sua quisque vocabit
150
Castra Ducem, Virtus illic tua numinis instar
Omnia fortunabit, eris praefectus agendis
Omnibus, ut celsa residens in puppe magister.
Te Hispani, Gallique colunt, descendit in ima
Corda hominum virtutis amor, nec in hoste videri
155
Non laudanda potest, tua nomina magnus adorat
Caesar, et immensis dominans Alemania campis.
Italiae vero in te uno sua vota locarunt.
In te unum vertere oculos, in te anxia corda.
Teque suum appellant, Assertoremque Ducemque
160
Nec quicquam te maius habent, te respicit unum
Nostra salus, age, suppetias fer turbine tanto
Iactaris, mundoque humerum suppone ruenti.
Viribus Alcidem referens et grandibus ausis.
An potes, et si alios forsan contemnis, honorem
165
Ausoniae, atque preces ita nil curare tuorum?
Nos quibus est aetas gravis atque infirma senectus,
Semper ad ardentos pro te vigilabimus aras,
Ac multa superos prece sollicitabimus omnes
Vt te consortem, fratres et pignora servent.