Battista Mantovano de contemnenda morte

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


DE CONTEMNENDA MORTE CARMEN ELEGIACVM,
SEXCENTIS LOCIS AB AVCTORE SVO CASTIGATVM:
IN QVO MENTEM SVAM ALLOQVITVR POETAM

 

Quid moeres? Fatumque times oblita tui mens?

      Stulta quid hoc tantum debile corpus amas?

Dum trepidas, tuus iste metus mea viscera torquet

      Ex animo in corpus labitur iste timor.

5

Aegra tuum pallet facies confessa dolorem,

      Et confecta premit pectora frigus iners.

Desine tristari, non possidet omnia fatum:

      Maxima pars rerum nil timet arma necis.

Nam Deus imperium vitae praestantius esse,

10

      Atque breves iussit habere manus.

Vnda, solum, subeunt mortem, subit ignis et aer,

      Quaeque suo coitu quattuor ista ferunt.

At quia longe alio sunt aedita semine, semper

      Frons eadem coelo, syderibusque manet.

15

Ipse tamen rerum pater omnia vertere posset

      In chaos antiquum, materiamque rudem,

Sed divina suis bonitas non invidae rebus,

      Omnia quae fecit vivere et esse sinit.

Vivere et esse sinit, propriis quoque viribus uti,

20

      Naturaeque datum robur in esse facit.

Quae fecit mansura, manent, et robore nullo

      Confecta aeternos sunt habitura dies.

Quae mansura minus, morituraque condidit, aevi

      Dentibus et morbo conficiente cadunt.

25

Quae superant ignes iussit consistere semper,

      Orbe sub extremo debile clausit opus.

Sunt igitur vitae latissima regna, sub astris

      Imperat angustis mors inimica locis.

Omnia nec subter Lunam sunt debita morti,

30

      Vita aliquid mortis de ditione rapit.

Nanque hominum cum sint mortalia corpora, mentes

      Semina divinae simplicitatis habent.

Simplicitas mortem prohibet, quia nescia scindi

      Se nequit in partes dissociare suas,

35

Principiis etiam non sunt ex quattuor ortae,

      Hoc Deus ex nullo semine finxit opus.

Quid moeres? Fatumque times oblita tui mens?

      Stulta quid hoc tantum debile corpus amas?

Debile corpus amas, cuius sub pondere pressa

40

      Volueris in turpi vilificata luto.

Nec potes ad patrios tua tollere lumina coelos,

      Nesciaque aeterni cogeris esse boni.

Debile corpus amas, cuius consortia in omen

      Dedecus, in sordes in scelus, omne trahunt.

45

Mille per affectus ignominiosa malignos

      Duceris, ut duro pressa iuvenca iugo.

Hac sub mole iaces, sicut dixere Gigantem

      Strata sub Aethneo membra solo.

Corporis illecebrae, sed non intelligis, hostes

50

      Sunt tibi, quae incautam praecipitare solent.

Sic periit primis primi pater accola mundi,

      Et factus gustu est insidiante miser.

Aspice quot curas et quot reminiscere morbos

      Ingerat haec nobis vilis et aegra caro

55

Quam facile in saniem fluat, et dapis indiga semper

      Vrgeat ad dandum te sibi semper opem:

Languida, segnis, iners, et semper proxima morti,

      Quod doleas semper quodve queraris habet.

Quid moeres? Fatumque times oblita tui mens?

60

      Stulta quid hoc tantum debile corpus amas?

Te dominam fecit Deus, et servire parata es

      Putribus his membris, tabificoque oneri?

Excutere, atque tuas paulisper collige vires,

      Iuraque naturae cerne superba tuae.

65

Quis regit hos orbe? Quis lucida sydera torquet?

      Dic age quae vires corpora tanta movent?

Ver, autumnus, hyems, et torrida solibus aestas,

      Cur redit? Has verso quis facit orbe vices?

Corpora spiritibus sunt subdita, corpora vitae

70

      Ipse agitant, coelos mens regit atque rotat.

Mens sedet in nitido sublimis vertice mundi,

      Atque suum vegetat, cingit et implet opus.

Haec ea quae seniores est operata diebus,

      Sola inter mentes ocia semper agens.

75

Ipsa suos alias mentes facit esse ministros,

      Atque opus imperio temperat omne suo.

Orbibus adiunxit mentes, animasque minores,

      Et docuit tanti iura ministerii.

Haec facient inquit nebulas, haec sydera ventos,

80

      Haic coitus fruges afferet, ille famem.

Haec, quae bella movent, haec astra ferentia pacem:

      Illud egestatem seminat, illus opes.

Haec sunt quae curas, haec sunt quae gaudia mittunt,

      Ista levant homines altius, illa premunt

85

Semina virtutum radiis oriuntur ab istis,

      Turpis ab his vitae nequitiosus amor.

Haec est stella nocens, dubiis haec prospera regnis,

      Hae hominum vitas auferet, illa dabit.

Omnia mortalem variant quae sydera mundum

90

      Aethereis fecit cognita spiritibus.

Sic dedit has animus leges, artemque movendae

      Molis, et his mundum legibus astra regunt.

Corpus in hoc animus missus quasi consul in urbem

      Intrat, et haec animae machina parva subest.

95

Mentibus exilium dedit hoc Deus, ut iuga mundi

      Iusticiae officiis et pietatis emant.

Vita haec Hippodromus, vita haec est grande Theatrum,

      In quo cuique suus dat sua iura labor.

Quisque sibi sudat, sunt qui se sydera tollant,

100

      Sunt qui ad Plutonem praecipitanter eant.

Spiritibus maior datus maioribus orbis,

      Sic animus servat membra minora minor.

Ipse potest iras, Ganeam, Veneremque domare,

      Et calcare suo turpia vota iugo.

105

Te Deus his igitur membris praefecit, ut omni

      Quod prohibent leges sedulitate domes,

Tu vires ne absconde tuas, neu cede labori,

      Ista est arbitrio cura relicta tuo.

Vt Deus et coeli moles, elementaque maior,

110

      Sic quoque nos mundus dicimur esse minor.

Nos inquam: nam plura sumus, quae copula in unum

      Cogit, et hic mundus dicitur esse minor.

Omnia quae in mundo fieri maiore videmus,

      In nobis simili cernimus esse modo.

115

Cor, iecur, caput, coeli, sunt sydera sensus,

      Est animus nobis cum ratione Deus.

Caetera si vigili studio quaesiveris, intra

      Corporis humani membra videbis agi.

Quattuor humores tibi sive elementa, quod exit

120

      Quattuor ex istis corpora mixta voces.

In genera et species redigas, sunt plurima vitae

      Indiga, et in nobis est animae omne genus.

Sylva pili, genitale pecus sunt aeris imbres

      Pituitae summa quas pluit arce caput.

125

Fulmen erit resonas ardor qui naribus exit:

      Et ventos stomachi venter, et alvus habet.

Vtque Deo in mundo superi maiore ministrant

      Hic tibi spirituum copia semper adest.

Sunt et quos genuit iecur, et qui corde creantur,

130

      Quique in sublimi verticis arce sati.

HAec tibi virtutum sunt instrumenta tuarum,

      Et celeri quovis mobilitate volant.

Tu Deus ergo tui tu prima potentia mundi.

      Atque ita tu mundi lora minoris habes.

135

Sis vigil, atque datis tibi legibus utere coelos,

      Suspice, ut immotis legibus astra meant.

Quid moeres? Fatumque times oblita tui mens?

      Stulta quid hoc tantum debile corpus amas?

Collige dispersos bona per mortalia sensus,

140

      Et noli in falsis degenerare bonis.

Ad bona vera regi, quae sunt coelestia, nec te

      Terreat intrandus pro pietate labor.

Certandum est, nulli veniunt sine Marte triumphi,

      Et nisi certanti nulla corona datur.

145

Est Deus, est aether, pretium certaminis huius

      Haec faciant pugnam praemia tanta levem.

Vadis in aethereos alacris post funera campos,

      Convenit aeternis mentibus ille locus.

Coelestes animae sociam te in lucida tollente

150

      Atria, foelices es habitura domos.

A gravibus curis, a sollicitudine longa

      In requiem venies, pacificosque lares.

Elysiis inter superos versabere campis

      Subiectusque tibi totus Olympus erit.

155

Inter abundantes epulas et prandia lauta,

      Nectareos latices ambrosiamque bibes.

Talia coelestis sonat ad convivia cantus,

      Et quod mota ferunt sydera dulce melos.

Cum superis vives et contegnabis Olympum,

160

      Tanta futura tua est gloria, tantus honor.

Hic aeterna quies, hic est aeterna voluptas,

      Vitaque perpetuis accumulata bonis.

Quid moeres? Fatumque times oblita tui mens?

      Stulta quid hoc tantum debile corpus amas?

165

Corporis interitum metuis, labor ultimis aegram

      Sollicitat, mortis nomen inane times.

Certum est in cineres corpus mortale reverti,

      Sed tamen aeternus non erit ille sopor.

Sunt iterum nostrae rediturae in corpora vitae.

170

      Membraque iuncturis restituenda suis.

Et quid inepta times? Non sunt in morte dolores,

      Si dolor in morte est, est timor ille dolor.

Fac timor absit, erit fatum sopor, atque sepultis

      Corporis invalidi sensibus alta quies.

175

Terrificam mortem facit ignorantia rerum.

      Quid timeat nescit, qui sua fata timet.

Languida namque potens ubi vincere pectora languor

      Incipit, in toto corpore sensus hebet.

Pugnaque iam cessat, postquam natura veneno

180

      Cessit et hostilis abstulit arma manus.

Victa iacet Virtus, sine vi subit atria languor

      Frigidus, et vitae depopulatur opes.

Mors ubi iam sua signa videt procul arce levari,

      Ingreditur placido membra subacta pede.

185

Languor enim cautus necis armiger impia furtim

      Castra movens, hostes obsidione premit.

Non tuba, non litui, non aerea cornua clamant,

      Nec faciunt ullos ora arma sonos.

Miles ut ad muros quaeat improvidus adesse,

190

      Ipse Deus plantas iussit habere leves.

Castra necis sunt haec, hoc milite bellat acerbus

      Languor, et obscuram mittitur ante necem.

De fragili vaelox animae fuga corpore, mors est

      Expectanda magis, quam metuenda viro.

195

Quid moeris fatumque times oblita tui mens?

      Stulta quid hoc tantum debile corpus amas?

Scaevola contemsit mortem, contemsit Achilles,

      Et clari ac fortes magnanimique duces.

Illi etiam quibus est vitae spes nulla futurae,

200

      Qui fidei nostrae relligione carent.

At tu cui sacro caput est in flumine lotum,

      Et quae clare novae lumina legis habes,

Funera formidas, et scis de funere nasci

      Vitae aliud praestans eximiumque genus.

205

Si tamen in fato dicas signa esse doloris,

      Quae moveant fortes magnanimosque viros.

Namque oculos atque ora modis se inflectere miris

      Mortis in horrendo vidimus introitu.

Acciperem veram, falsis nec frangere formis,

210

      Neu paveas instar desipientis anus.

Si qua ferunt aegri vicinae in limine mortis

      Non facit immanis talia signa dolor.

Occurrunt variaeque quasi somnia vana figurae,

      Perturbantque animos, incutiuntque metum.

215

Propterea multo speculis audivimus altis

      Saepius et summo desiliisse loco.

Hoc facit illudens fallacis imaginis error,

      Non venies morbi de gravitate dolor.

Et stipulas quando subeunt incendia torto

220

      Stipite tristitiam significare putes.

Quid moeres fatumque times oblita tui mens?

      Stulta quid tantum debile corpus amas?

Quare ita degeneras ut ames mortalia tantum?

      Nec videas ortus principiumque tuum?

225

Ignea cum tibi sit vis et coelestis origo

      Quid cupis hac lutea degere clausa domo?

Quid tibi cum saxis, quid cum tellure lutoque?

      Ipsa Dei vultus effigiemque geris.

Ista relinque feris sunt coelestia tecta,

230

      Non patria est nobis terra, sed exilium.

Quid precor exilium patriae praeponere mavis?

      Caecaque terreni carceris antra pati?

Dulce est ad veterum coetus migrare parentum,

      Tam celebri insignes cernere laude viros.

235

Quae iucunda magis cerni spectacula fas est

      Quam spectare uno saecula cuncta loco?

Quod si forte cavae metuis tormenta Gehennae,

      Et Stygis ardentes ne patiare lacus,

Scire Deum debes nobis mortalibus hostem

240

      Non fore, inhumanum non decet esse patrem.

Vt decet esse pium sic est pius esse putandus,

      Qui putat immitem, non putat esse patrem.

Non putat esse Deum, quis enim consenserit illum

      Esse Deum demens, quem neget esse pium?

245

Est Deus omne bonum, Deus est quaecunque putantur

      Optima, sed melius quid pietate dabis?

Quid moeres? Fatumque times oblita tui mens?

      Stulta quid hoc tantum debile corpus amas?

Expectat te summus apex, te regia coeli

250

      Clamat, et aeterni curia sancta patris.

Dic age, iacturam quid amas? Tua damna quid optas?

      Nonne putas summo damna carere bono?

Dic age quid trepidas, mea mens, in amica venire

      Atria? Quid poenam suppliciumque times?

255

Quantumcunque gravis furis tibi conscia culpae

      Corde dole, crimen diluit omne dolor.

Scimus enim quae sit nostri clementia patris.

      Quam facili nostras audiat aure preces.

Corda Deo dabimus, lachrymisque litabimus illi,

260

      Nulla accepta magis sunt holocausta Deo.

Si luges, pater indulgens tua debita solvit,

      Vult humiles animos, vult pia vota Deus.

Grata Deo non sunt fumantia thura, nec arae,

      Nec sacra, si cordis relligione vacent,

265

Virga recens Zephyris, nervo curabitur arcus,

      Igne chalybs, Adamas sanguine, corde Deus.

Cedite terrenae, turpissima vincula, curae,

      Cedite, nec mentes sollicitate pias.

Fama, voluptates, honor, atque potentia, et omnes

270

      Fortunae et fato subiiciuntur opes.

Haec sunt quae incautas rapiunt in Tartara mentes.

      Ista solent nostros illaqueare pedes.

Haec pereunt, tu sola manes, tu nata Tonantis

      Mens mea fronte hilari regna paterna pete.

275

In gremium patris atque sinus et in oscula curre.

      Surgit in amplexus regia tota tuos.

Serta parant capiti, radiis illustris at auro

      Ibit ad extremos candida laena pedes.

Omnia in adventu miraberis agmina divum

280

      Conversa in plausum laetitiamque tuo.

Talis enim sanctos pax et concordia cives

      Iungit, ut in pelagus grande redundet amor.

Propria virtutum variant insigna quosdam,

      Sed proprium charitas nil tamen esse sinit.

285

Vt communis amor, sic et communia cunctis

      Omnia perfecto nil in amore suum.

Quid moeres? Fatumque times oblita tui mens?

      Stulta quid hoc tantum vile cadaver amas?

Ergo libens et sponte pedem trans limina mortis

290

      Porrige, nec fati nomen inane time.