Battista Mantovano sylvae 4, 11

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


11. DE MORTE ET DEDICATIONE POEMATVM
NICOLAI CORREGII AD ILLVSTREM ELISABELLAM
MANTVAE MARCHIONISSAM

Currite Tyrrhenae placidissima Numina Musae

      Ad nova Corregii funera Nicolei.

Currite veloces ad Elisae limina Bellae

      Quo se coelestes proripuere chori.

5

Ipsa quod illius sacrifit carminis heres,

      Funereos sumtus exequiasque facit.

Falcifer a nostro quamquam magis orbe remotus,

      Et licet ignavus, frigidus, atque senex,

Dudum lapsus adest, veniens per regna nepotum,

10

      Sedulo ad hanc omnes iussit adesse diem.

Et turritae parens Divum Berecyntia dicta,

      Vestaque, quod viridi gramine vestit humum.

Iupiter insigni dederat qui regna poetae,

      Venit, et augustas iam sedet ante fores.

15

Venit et ipsa gradu celeri Saturnia Iuno,

      Et sacras oleis cinctas Minerva comas.

Mars quoque, qui vati Mavortia pectora fecit,

      Venit, et acceptis exuit arma togis.

Venit, et Aonidum pater, et regnator Apollo,

20

      Qui decorat radiis aethera, et astra suis:

Venit, et ad sancti corpus venerabile vatis

      Adstitit, ac cinxit tempora fronde sua.

Mox capulum ramis texit redolentibus omnem

      Balsamo, et ambrosia pectora, et ora rigans,

25

Et redolens myrto Cypria Venus, atque Cupido,

      Qui retinet molli tela, facemque manu.

Sunt Veneri iunctae charites suavissima visu

      Numina, quae aeternus conciliavit amor.

Pinnatasque ferens plantas Atlantius Hermes,

30

      Qui dare vim verbis, ingeniumque potest.

Et Dea silvarum teneris stipata catervis,

      Teresiae rapido venit in arva pede:

Venit ut obsequium vati praestaret, Elisam

      Viseret, Ambobus semper amica fuit.

35

Nam paribus studiis ambo coluere pudorem,

      Casta verecundos quos Dea novit, amat.

Attulit et flores et ab ipso gramina Cyntho,

      Membra quibus vatis spargat, et omne solum:

Attulit et myrrham, casias, et cinnama secum.

40

      Thuraque in ardentes proiicienda focos,

Liber adest: Vulcanus adest: Neptunia currunt

      Numina cum Nymphis candida Doris adest.

Numina nascentem quae respexere poetam

      Vt facerent vultu prospera fata suo,

45

Ad mortis venere diem: quo denique functum

      His animum tenebris in sua regna ferant.

Et quo membra, quibus mens est sinceriter usa.

      Funere sollenni restituantur humo.

Currite Tyrrhenae, neu sit mora, currite Musae

50

      Ad nova Corregii funera Nicolei.

Convenere igitur Nymphae Tyrrhenides omnes,

      Quae mare, quae campos, quae iuga summa tenent:

Et totum querulo complentes aera planctu,

      In terram laceris procubuere comis.

55

Interea elatum funus, subiere feretro,

      Quo magis illustres illa poesis habet.

Arnigenoe Danti comes it Certaldea proles,

      Quem sua Laura premit, quem sua bella manus.

Haec sacrata cohors mediam suscepit Elisam,

60

      Atque per aerium trans mare navit iter.

Transiit Epiri trans alta Ceraunia: tandem

      Constitit ad fontes Pegasis unda tuos.

Dicitur hic vatem laudasse Polyhymnia, et ipsum

      Rettulit in superos, in numerumque Deum.

65

Mox fletu absterso Bellam respexit Elisam:

      Et Dea ad illustrem taliter orsa nurum.

O nimium felix formae splendore, virago

      Progenie, sceptro, progenitore, viro.

Sed felix etiam longe mage, quod tibi tantus

70

      Tradiderit vates omne poema suum.

Vidi ego te in titulo scriptam, tua nomina legi,

      Atque palam Musis conspicienda dedi

Gaudeo te nostri decoratam munere vatis,

      Ac tibi tam clarum gratulor esse decus

75

Immortalis eris, vivent tua nomina semper,

      Et tibi vati fama coaeva tuo.

Ergo tui princeps memorem decet esse poetae

      Semper, et illius manibus esse piam.

Tu quoque Pierias vigilando enitere ad artes:

80

      Tota nec in levibus tempora perde iocis.

Ne cade ab inceptis: summam virtutis ad arcem

      Te labor exiguus, te parva feret.

Sic ubi laudatrix effata Polyhymnia, Divum

      Talibus est dictis adstipulata cohors.

85

Membra sepulturae tandem data: protinus Hermes

      Signavit paucis hoc epigramma notis

Heic iacet heredem vates qui fecit Elisam

      Nicoleos, gratae gratificatus herae.