2. PRO MARIO OLIVETANO AD PTOLEMAEVM FRATREM
Accusant aliqui Marium Ptolemaee, quod olim
Dum iuvenis Romae florentes degeret annos
Lascivum ediderit laesa gravitate libellum.
Non est officii venerem defendere nostri,
5
Et praebere malis infamem moribus ansam,
Sed magnis insectari odiis capitalibus omne
Quod probitas condemnat opus, quia sancta professus
Dogmata, et incanus Christi Mariaeque sacerdos,
Vivere mente, manu, debet syncerus et ore.
10
Attamen ingenium quoties iuvenile revolvo
Natura in vitium pronum, rude, labile cogor
Indulgere magis, minus excandescere, quando
Forte aliquod scelus ista recens commiserit aetas.
Impatiens etenim fraeni calor ille iuventam
15
Praecipitat, sensusque novos innata voluptas
Alligat affectum spirans in corda potentem.
Impetus hinc oritur, rapidi qui turbinis instar
Imperium mentis, legumque repagula frangit.
Nec fugit haec rabies morumque acerrima pestis
20
Vt nix verna, fugax ut ros, ubi tangitur orto
Sole, sed affixis animo radicibus haeret.
Atque reluctatur valide extirpare volenti,
Vt sapor austerus, gravis, immaturus, acerbas
Qui insequitur fruges, nisi succedente dierum
25
Curriculo, non vi, non arte repellitur ulla.
Vt malus ex agris habitus non tollitur uno
Agricolae sudore, sed est invertere glebas
Saepe opus, et multo feritas vincenda labore,
Sic natura ferox, adolescentumque libido
30
Non subito quamvis totas industria vires
Conferat, inflecti poterit, venientibus annis
Vincitur, et coelo labens domat omnia tempus.
Id licet ex nobis perdiscere, se legat ipsum
Quilibet, et prisci casus interroget aevi.
35
Quis furor Hamonem rapuit, genitore creatum
Fatidico Hamonem? Tanto qui crimine regiam
Est ausus foedare domum, convertere fratres
In furias, et vi raptam incestare sororem?
Quae in Salomone Venus? Quaeve in Samsone Megaera?
40
Quis sanctum David error, cum factus adulter
Atque homicida, tulit, quantis miseri ignibus arsit?
Quid Polemon? Magnusque Plato? Quid gloria gentis
Nostrae Paulus adhuc sparso lanugine mento
Non est ausus? Aper minus impetuosus in hostem
45
Cum fremit, et torva ruit in venabula fronte.
His igitur stimulis quotiens agitata iuventus
Fulgurat, et ratio nebulis abscondita languet,
Et si plectendum scelus est, ne in fraena voluptas
Obstipa cervice iugum contemnere discat,
50
Est tamen humano minus a censore premenda.
At matura aetas et circumspecta senectus
Quo vitiorum aestu febrit minus, improba forsan
Si fuerit, tanto est maiori obnoxia poena.
Indomitae Marius patiens incendia vitae
55
Difficiles quondam salebras incurrit, et arsit
Impatienter, opus flagrans furor expulit illud,
Ethna velut fundo flammas eructat ab alto.
Ludere Aristippum voluit: Cynicumque Epicurum
Corruptus sermone magis quam moribus: at nunc
60
Postquam solstitii gravis ille efferbuit ardor,
Mitius aegrotans pulsoque serenior imbre
Templa Deum, superos colit, inclinatur ad aras
Accusans corda icta manu, res testibus ipsa
Non eget, et totum vivit me iudice Christum.
65
Legimus illius de relligione libellum
Multa fruge gravem, natos ab origine ritus
Subiicientem oculis, per regna externa vagantem.
Per populos omnes, per sacra antiqua Deorum.
Et demum nostras, velut ad tutissima quaedam
70
Littora tranquillosque sinus se sistit ad aras
Vociferans Christum pleno ore, Deumque triformem.
Vt fuit insanos iuvenis sectatus amores,
Sic vir (ut aetatem decet) ad magis alta levavit
Ingenium studia, et tetricas examinat artes,
75
Quas Stoa poeciliis invenit picta figuris.
Et quas ore brevis sensu longissimus amplo
Traxit Aristoteles veterum de indagine patrum.
Quas etiam sacrae concors Academia legi
Protulit, et gravibus sensa haec altissima chartis
80
Concilians linguae decorat splendore Latinae.
Talem igitur ne forte virum petulantia lapsi
Temporis, aut coeci vaesana licentia amoris
Sic premat, ut metuas veteri convivere amico,
Hac ego te cura, teque hoc errore levandum
85
Censui, et innocuae volui subscribere vitae.