Battista Mantovano sylvae 3, 8

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


8. AD IACOBVM CARPHORVM MACHIAVELLVM FERRARIENSEM,
QVI DEDERAT LEGENDA OPVSCVLA BASINII PARMENSIS

Accipe quem nobis dederas Iacobe libellum,

      Accipe divini nobile vatis opus.

Vertice me clamat pater Apoeninus ab alto,

      Me iuga, me fontes, palladiumque nemus.

5

Falsidicus crebris me navita vocibus urget,

      Et vocat adventus navis itura meos.

Supplicat ac celerem placido Padus equore gressum,

      Tuque procul fusa Rhene palustris aqua.

Auferor atque tuos vultus Iacobe relinquo

10

      Et peto Felsinei pinguia rura soli.

Displicet, a charo quoniam disiungor amico,

      Qui mihi curarum dulce levamen eras.

Et placet, egregiam quia nave relabor ad urbem,

      Quae mihi dat votis sydera fausta meis.

15

Tu mihi Ferrariae magnes, mihi Felsina magnes,

      Ast ego consistens inter utrinque chalybs.

Vnde tibi meritas possim persolvere grates

      Non habeo, superi praemia digna ferant.

Tu mihi das tristes minuant quae carmina curas,

20

      Carmina de sacri fontibus hausta chori.

Tu mihi delitias, tu dulcia dona dedisti,

      Dona quibus poterant non meliora dari.

Tu Iovis et superum convivia, tu mihi donas

      Cum Meleagraeo somnia matris apro.

25

Tu mihi magnanimi faustos ostendis amores

      Principis, et vacuos non sinis ire dies.

Intermissa diu sopitaque carmina surgant

      Efficis, et residem non sinis esse lyram.

Pieridum memorem tu me facis esse sororum,

30

      Oblitasque diu visere cogis aquas.

Et quae iam exueram temploque affixa dicaram

      Tanta cui cura est, induar arma facis.

Ante quidem tibi me multum debere videbam,

      Et meus extingui non potuisse amor:

35

Sed modo plus longe solito mea singula, meque

      Efficiunt iuris munera tanta tui.

Tu potes ad niveam solus me mittere Leucen

      Euxino Leucen quae procul orbe latet.

Herculeas ultra Gades, si iusseris, ibo,

40

      Si cupis aeoi Memnonis arva petam.

Ipse labor fiet requies, dolor ipse voluptas,

      Quando tibi factum dixeris esse satis.

Sive ego caucaseas rupes seu caspia claustra,

      Sive colam steriles Arctophylactis agros.

45

Sive meos vultus teneat longinquus Hydaspes,

      Sive Tagus fulvis invidiosus aquis

Seu ferar ad Boream, pluvium seu mittar ad Austrum,

      Sive per Aethiopas, sive per Hesperios:

Pectore sub nostro semper tua vivet imago,

50

      Nec potero moriens immemor esse tui.

Et si sunt aliquid manes, ut credimus, et sunt,

      Est immortalis iste futurus amor.

Tu modo sic aeques sanctum non segnis amorem,

      Atque duos homines spiritus unus agat.

55

Vive memor nostri longos feliciter annos,

      Post obitus videas regna beata, Vale.