Battista Mantovano sylvae 3, 4

Reference basis text: L. Cupaerus, 1576

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti


4. DE REDITV PHILIPPI BEROALDI
IVVENIS LITERATISSIMI EX GALLIA, ELEGIA

Musae olim comites Beroaldo iuvere Philippo

      Trans Rhodani ripas, trans Ararisque vada.

Atque diu iuvenem per barbara regna sequutas

      Poenituit nostros deseruisse lares.

5

His igitur verbis reditum suasere poetae,

      Vnaque pro toto sic fuit orsa choro.

Chare puer virides superas qui laudibus annos,

      Egregium Latii, Pieriumque decus.

Accipe (nec noster paeriat tibi taedia sermo)

10

      Publica sacrati vota precesque chori.

Altius ordimur, quo res tibi cognita possit

      Altius in mentem se insinuare tuam.

Inter Parrhasios ignes et sydera Cancri

      Sunt loca nec flammis, nec nimis usta gelu.

15

Hic primum Phoebus, primum dea cognita Pallas,

      Primaque sunt nostris sacra litata focis.

Phoenices habitant, et Aegaenoris arva nepotes,

      Regalesque Tyrus tingere docta togas.

Hic populis primum nostras ostendimus artes.

20

      Primaque de nostro gens fonte bibit.

Nomina syderibus primi numerosque dedere,

      Quae Argolicos nautas, Sidoniosque regunt.

Solis iter norant, hyades et Gnosia signa,

      Nec dum Cecropiis cognita Pallas erat.

25

Serpere paulatim lento Sapientia passu

      Coepit, et in Solymi se tulit arva soli.

Ivit Assyrios, et qua cognomina tellus

      Quod sit fluminibus cincta duobus habet.

Transiit ad Persas ubi regna antiqua magnorum,

30

      Quod docuit nati stella Tonantis iter.

Transiit ad campos Phenix ubi cinnama carpit,

      Cum sibi supremam novit adesse diem.

Illa colunt sulcis Arabes foelicibus arva,

      Quos duplici claudit Doris amara sinu.

35

Inde adiit Pharias urbes Memphitica regna

      Tum primum Inachiae vidimus ora deae.

Tum primum Libyae magni pars tertia mundi

      Cognita, et Ausonio gens inimica solo.

Inde per Ionium peregrino remige vecta

40

      Applicuit fausto Dorica tecta pede.

Tunc datus Eurotas nobis, Cadmeaeque Dirce,

      Et fons quem volucris ungula fecit equi.

Hinc Linus, hinc vates troiani carminis author.

      Hinc bibit Euripides, et tuus Ascra senex.

45

Hinc alii quorum pulcherrima nomina Phoebus

      Iussit ab aeterna posteritate coli.

Venit in Ausonios Graio de littore fines,

      Limen ad Evandri, Romuleasque domos,

Hospitis adventu colles risere Latini,

50

      Et capitolini templa superba Dei.

Non fuit his nobis usquam iucundior oris

      Terra, nec in toto gratior orbe locus,

Illic deposita requievit Gorgone Pallas,

      Et dixit nostrae meta sit ista viae.

55

Non decet ad gelidum vestigia ferre Bootem

      Qua steriles agros Parrhasis ursa facit.

Vt peius fruges hominum, sic corpora Titan

      Digerit, et terrae mens grave sentit onus.

Si ferat arma situ rubiginis aspera miles,

60

      Fiet iners cubito, fiet inersque genu.

Non bene digestos ita mens infusa per artus

      Tarda fit, et crudo pondere pressa iacet.

Sunt tamen et Gallis praestantia corda fatemur,

      Et feritas senti barbariesque minor.

65

Multa negant coeli, quae more parantur, et usus,

      Et studium contra sydera multa potest.

Amphitryonades odium lethale novercae

      Vicit, et astrorum fortior igne fuit.

Per Maria Aegiades ad monstra biformia venit,

70

      Illa dabant forti sydera viro.

Mens tamen Astrorum coelique potentior igne

      Restituit patriis Thesea littoribus.

Bobus ab Euxinis cum virgine venit et auro

      Aesonides fato durior ipse suo.

75

Saepe ratem contra fluctus, Boreamque sonorum

      Impulsam valida vidimus ire manu.

Fortis, et assiduo virtus animosa Iabore

      Nescit agi fatis, Sydere nescit agi.

Non igitur multis Gallos praecellere rebus

80

      Et laudem egregiam promeruisse nego.

Est tamen Ausoniae nobis gratissima tellus,

      Qua fluit ingenti lingua Latina vado.

Sunt illic chordae, sunt barbita, plectra, Lyraeque,

      Armaque Phoebeae caetera militiae.

85

Tradidit Italia sua munera quisque deorum,

      Et fuit ad dandas ingeniosus opes.

Iuppiter imperium docuit, sceptrumque tenere,

      Et premere aequali barbara colla iugo.

Arma dedit Mavors, galeas ensesque coruscos,

90

      Et cava lorato scuta ferenda sinu.

Addidit et latos humeros cervicibus amplis,

      Aptaque thoraci pectora squammifero.

Per campos equitum turmas et nautica bella,

      Per fluvios currere perque fretum,

95

Fronte graves Italos lingua incessuque modestos

      Esse facit lento falcifer Deus.

Barbaricam stimulat rabies in bella cohortem,

      Itala consilium non furor arma movet:

Hic Deus agrorum cultus, artemque ferendae

100

      Vitis, et arboreas insinuavit opes.

Cynthius ad Musas animos inflexit Apollo,

      Et disciplinae tradidit omne genus.

Alma Venus populis urbes implevit et agros,

      Sylvestresque, aequoreasque domos.

105

Vt sinit qui curent urbana negocia cives,

      Qui ferat arma manu, qui colat arva bove.

Foedera Mercurius docuit, legesque severas,

      Et dare clamori litigiisque modum.

Tersa coloratis componere vocibus ora

110

      Erudit, et vafro callida verba sale.

Luna pudicitiam suasit, castumque ruborem,

      Ne furat ardescens et sine lege Venus.

Alma Ceres docuit fruges, quas semine iacto

      Decolor incurvo rusticus ense metit.

115

Vina dedit Bacchus, passimque comantibus aegris

      Vix gravis uvarum vinea portat onus.

Quid genus arboreum referam? Quid mitia poma?

      Quae dat inexhausto fertilis ora solo

Sepibus Ausoniis lauri nascuntur, in arvis

120

      Spargit odoriferum myrrhea sylva nemus.

Et quae purpurea rutilanti in cortice mala

      Punica, de Libyco per mare vecta solo.

Quid memorem ficum biferam? Quae divite ligno

      Mellifluas gignit, nectareasque dapes?

125

Palladiis taceo quaesit vindemia baccis,

      Et quantae ex oleis accumulentur opes.

Aspice Picenos colles, Sammnitica rurae,

      Appula, Campani littoris arva lege.

Aspice Baenacum, iuga Tusca, Lygustica saxa.

130

      Profluit in latices Palladius omne nemus.

Quid referam tristes succos, quos barbara misit

      Media? Quid roseis Persica mala genis?

Et quae maternos aurora pondere ramos

      Poma sagittifera missa Cydone gravant?

135

Adde lacernatas corylos, et amygdala messis

      Nuncia, et hirsuto castaneas thalamo.

Addice pinorum nemus, idaeasque cypressos,

      Et secta in tabulas ligna abiegna leves.

Quid tibi primitias fruges memorare necesse est

140

      De Cerasunteo poma vocata solo?

Et quae Pyrameo non sunt perfusa cruore?

      Et quae Tysbeo sanguine mora rubent?

Atque Damascenae retinentia nomina terrae

      Pruna, salutiferam quae medicamen habent?

145

Plurima praetereo, riguis quae servat in hortis

      Hellespontidei provida cura Dei.

Sunt saltus ubi mille greges pascuntur equorum,

      Qua Sybaris calabro floruit alta solo.

Quaque Tarentinas arces Spartana iuventus

150

      Condidit, et pulchro tingitur amne Croton.

Sunt illic Dryades, agrestia numina Fauni

      Flaminios colles, aemyliosque colunt.

Plusque lupercales quam ludi Pana lycaei

      Delectant, Itali Pan amat arva soli.

155

Vallibus Ausoniis habitat, non Maenala curat,

      Non Phoboles agros, partheniumve nemus.

Nunc Athesis, nunc arva Padi, nunc laeta revisit

      Pascua, quae nitido Mintius amne rigat.

Herbosos niveum magno pecus agmine saltus

160

      Tondet, et innocuo iungitur agna bovi.

Hinc lanae tenues, hinc grandi caseus orbe,

      Quique gravi taurus vomere scindit humum.

Mollia quae soli carpebant vellera Seres,

      Nent Itali, et texunt, in tunicasque suunt.

165

Sunt Gelidi fontes, sunt flumina magna, lacusque

      Altaque piscosis sunt vada gurgitibus.

Adde salutares undas, quibus aegra levantur

      Corpora, cum Medicae deficit artis opus.

Coelestes adiunge favos et nectareum mel,

170

      Quod vaga de florum vertice lambit apis.

Adde quod argentum tellus, quod parturit aurum,

      Et grave quod ferri pondus et aeris habet.

Laeta croci sileo primis quae fila pruinis

      Vimineis virgo colligit in calathis.

175

Nulla tot egregias tellus complectitur urbes,

      Nulla tot ardentes Martia corda viros.

Qua gelidus Tanais, qua Baethyca labitur unda

      Sollicitant mercibus omne fretum.

Nusquam caelitibus maior reverentia, nusquam

180

      Maiori colitur relligione Deus.

Ipsa Dei proles Solymo sata sanguine Romam

      Iura Sacerdotii iussit habere sui.

Illic esse quibus referet, quibus aethera claudat

      Instituit claves, imperiumque dedit.

185

Roma sibi terras quondam subiecerat, at nunc

      Aetheriasque domos, Taenariosque lacus.

Quare age chare puer gentis pete regna Latinae,

      Heroumque solum, Semideumque lares.

Te rogat ut redeas pater Apoeninus, et ipsa

190

      Templa cypressifero quae gerit alta iugo.

Saxoque cadens summis ex alpibus amne

      Clarus arenosis Rhenus harundinibus.

Te patrii proceres, te turba coaeva sodales,

      Te tua tota domus, te tua chara parens.

195

Magna tuae statuunt patriae tibi praemia patres,

      Et vocat adventus curia tota tuos.

Sancta, venusta, ferax, cum divite nobilis auro

      In thalamos virgo crescit itura tuos.

Iam satis occiduas tecum lustravimus urbes,

200

      Hesperiae est reduci terra petenda pede.

Illic divitiis et pulchrae prolis honore,

      Et fama veteres transgredieris avos.

Tecum erimus Musae, tecum celeberrima vivet

      Gloria, quae nostrum comitatur iter.

205

Eia igitur cum mane rubens aurora resurget

      Ausoniae dextra regna petantur, ave.