Battista Mantovano Parthenice tertia sive Diva Margarita

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


Baptistae Mantuani carmelitae theologi
tertiae parthenices Divae Margaritae, agon.

 

Quis novus iste furor veteres qui turbine tanto

Expellit (res mira) Deos, potuitque puellas

In superos armare? Quibus regna omnia, et ipsum

Augustum Romae imperium, quo nulla potestas

5

Sub Iove maior erat, capita incurvare solebant?

Quae vis tanta? Vnde haec animis audacia nostris

Vt mutent impune Deos? Si forte Gigantes

(Vt perhibent) voluere Iovem detrudere Olimpo

Res aliena minus, fretos quia robore et armis

10

Grandibus, ac membris immanibus, alta Deorum

Tecta polo sperare minor dementia certe.

At tener hic sexus natura imbellis et usu,

Qua sperare unquam de religione triumphum

Debuit antiqua? Non Palladis aegide fultum

15

Pectus erat tenerum, Siculae nec ignibus Aethnae

Pronus in incudem feriendo armaverat illas

Mulciber, ut starent Iovis ignea fulmina contra.

Tanti operis gravitas et magnificentia causam

Arguit ingentem, nec in his mortalibus author

20

Esse potest, qui molem istam vectaverit oris.

Si regno expulsi, fuit ulla potentia divis

Maior, ut invitos solio exturbaret ab alto.

Illa potens igitur quae condidit omnia virus,

Visa diu mortale genus contemnere, seu quod

25

Id scelus exigere nostrum, seu legibus ullis

Quae ignorantur adhuc, sic ire iubentibus orbem.

Postquam sera dies saeclis labentibus aetas

Intulit extremis, tacitisque abscondita fatis

Tempora, disrupit divina potentia coelos,

30

Et pluit in terras ignem atque incendia nullis

Inspicienda oculis mortalibus, intima tantum

Vis ea corda movens, homines accendit, et umbram

Caligantem abigens menti lucem influit almam,

Sic afflatae auris animae coelestibus audent

35

Fortibus ire animis contra mala numina, discunt

In terris optare nihil, sed Olimpica solum

Regna Deum, superos, ac fastidire caducum

Corpus, et aeternis meditando assuescere rebus.

Haec ea quae negat ara Deos, quae saxea virus

40

Numina contemnit, quae tot simulacra per orbem

Terrarum et veteres spreto Iove sustulit aras.

Hoc aliae plures quorum certamina longis

Texta voluminibus, sanctae docuere puellae.

Tres mihi (si votis magni regnator Olimpi

45

Faverit, et menti divinum infuderit imbrem)

Carmen erunt. "Tu sancta Syro dominata draconi

Margaris, et teneras Agathe lacerata mamillas.

Tuque Syracusiam decorans Aretusias urbem

Lucia, virginitas eadem tribus, una puellis

50

Forma, recens aetas, nec dum bene nubile tempus."

Fama est Assyriam, pecudum frugumque feracem,

Nobilium altricem, late regnasse per omnes

Finitimas gentes. Illic Babylonia quondam

Bellipotens, hominumque parens antiqua Damascus,

55

Arboream surgens Parthos attingit Araxem

Armenios petit, Cilices descendit ad agros,

Alluitur mari, quod nominat insula quondam

Sacra Dioneae Veneri, Nilotica regna

Thuriferosque Arabes et Persica terminat arva.

60

Vrbs illic ubi terra cavis est humida campis

Reblata, quam magnus strueret dum moenia, et altis

Latius ambitam muris, extenderet urbem

Antiochus, dixisse suo de nomine fertur.

Hic dum staret adhuc veterum vana illa Deorum

65

Relligio, claris virgo natalibus orta

Margaris, ingressa est primae incunabula vitae.

Cum quaesita diu totamque inventa per urbem

Nulla foret, curante Deo, data rustica nutrix

Docta Deum, crines abluta fidelibus undis.

70

Vt completa sonum vocalibus organa plectris

Flectere coeperunt, potuitque infantia fari,

Sancta, Deum et sacros ritus, ac signa puellam

Mystica sacrorum divinaque nomina, nutrix

Clam docuit, falsa ne religione parentes

75

Impliciti, velut intorto qui splendet in astris

Angue vir, opprimerent conceptam pectore lucem.

Lacteus ut tenerum liquor instillatus in ora

Corpus alit, sic innocuas infusa per aures

Sancta fides animum, duplex alimonia totam

80

Auget, et extendit teneros aequaliter artus.

Dii quibus ingenium solere avidumque nocendi

Semper, et invidiae stimulis agitantibus ardens,

In primis Athlante satus, Venus atque Cupido,

Ingemuere, vident atrox sibi surgere bellum,

85

Instare insidias, tempestatemque moveri.

"Tum Venus, o germane, Iovis sate sanguine magni,

Persea qui armasti contra Phorcynidos ora,

Qui centum vigilantem oculis interficis Argum.

Aspicis exiguo quantum sub pectore nobis

90

Dedecus exurgat, regnis contraria nostris

Factio, qua sensim nos fraudum indagine claudit?

Nonne tibi tantam hanc terris excludere pestem

Est animus, divum interpres? Enitere toto

Ingenio, quo tanta potes, germane, precatur

95

Te soror, atque Iovis domus, et genus omne Deorum.

Sic Venus, et contra Maiae sic filius orsus,

Quod germana rogas magna illa potentia nostris

Fortior ingeniis fieri vetat, ante notavi

Quae memoras, et nulla via est inventa nocendi.

100

Sed tu diva soror fas hoc tibi, virginis ora

Fac formosa, oculis infunde Cupidinis ignem,

Et flammis accende genas, candore tumentem

Pinge sinum, censura omnes sua corrigat artus.

Sic dederis grave et acre malum, mortalibus atrox

105

Supplicium, nulla est homini (tuque optima testis

O germana) lues mulieris imagine maior.

Omnipotens (meminisse potes) cum bella factus

Iuppiter, Europam tergo tulit, ignea quando

In mediis Neptunus aquis incendia sensit.

110

Cum rapta est Spartana nurus, cum lumine captus

Iste puer vicit qui respicit omnia Phoebum.

Tanta haec foeminea fecerunt omnia formae."

Sic ait, iuventa risit dea Cipria fraude,

Artificesque manus teneris doctissima formam

115

Applicuit membris, seseque imitata superbum

Finxit opus gaudens, et "Eris mea - dixit - imago

Nobilior Coo, Cnidio magis inclita signo."

Tempus erat quo sacra Iovi celebranda monebant

Fastorum annales, victos cum terra Gigantes

120

Vlta tulit verbis laesuram numina Famam.

Dum cum prole domum parat accersita reverti

Serta ligat nutrix, riguo decerpit ab horto

Quicquid olet, serpilla, rosas, casiamque thymumque

Abrotani, mentaeque nemus, picturat alumnam

125

Floribus, os nardum spirat, sinus halat amomum,

Pinnat utrinque humeros Amaranthus, Amaracus ambit

Brachia, et alba rubro talos tegit instita limbo.

Mater ut in reducem convertit lumina natam

Admirata decus levat, et premit oribus ora,

130

Osculaque ingeminans oculos, frontemque genasque

Lambit, et ad morsa in facie nota mansit amoris.

"Sero ubi stellatam fecerunt sydera noctem,

Lata est in thalamos lecto accubitura parentum.

Iamque initura thorum dextram levat, oraque primum,

135

Pecora mox, humeros demum cum murmure parvo

Ter premit, erectos tollens ad sydera vultus.

Contemplata parens exangui expalluit ore,

Non aliter quam qui ignorans offenderit anguem.

Nutricemque vocans quisnam ritibus istis

140

Sacrilegis natam instituit? Vidi impia vidi

Signa figurantem dextra, tacitisque loquentem

Nescio quid magicum labris, tune istius ergo

Causa doli? Perdisque genus temeraria nostrum?

Illa mei - dixit - sic me instituere parentes

145

A teneris, et in hac ego religione adolevi

Hactenus." At genetrix acceptum corde dolorem

Dissimulans ubi sole dies nova claruit orto

Ad sacrum cum prole movet vestigia, et alta

Templa subit, lucent rapidis altaria flammis,

150

Quas circum mugire boves, clamare ministros

Ante Iovis simulacra videns, scelus enthea virgo

Horruit, et ritus est execrata nefandos.

Ora notans genitrix videt obtenebrascere frontem,

Et pallere genas, et fastidire puellam.

155

Post epulas igitur vocat in conclavia solam,

Et suadere Iovem et genus inspirare Deorum

Nititur haec memorans. "Ego te, mea nata, vocavi

Vt doceare Deos, ignotaque numina ruri.

Rura sciunt curare greges, imponere plaustra

160

Bobus, et attrito terram proscindere aratro.

Vrbs leges, urbs docta Deos et sacra Deorum

Imperat agricolis, atque omnia temperat arva.

Accipe nunc igitur, quae te, mea nata, docebo.

Dii fecere orbem, terras, mare, et aera et astra,

165

Nos quoque et omne genus pecudum, genus oem animantum

Ipsi habitant coelos, ipsi labentia torquent

Sydera, et ex alto nobis mortalibus orbe

Omnia dispensant, fruges oriuntur ab ipsis.

Nascimur arbitrio superum, morimurque nec ulli

170

Fas sperare hominum quicquam sine numine divum.

Iuppiter omnipotens cui mane litavimus, ipse

Est Deus atque Deum genitor, quae praesidet astris

Luna Iovis proles, proles Iovis altior illa

Mercurius, Venus est proles Iovis, ipse dierum

175

Sol pater et Mauors illi conterminus orti

Ab Iove, et artificium Pallas dea vertice sacro

Nata Iovis. Iovis Alcides est inclyta proles,

Et duo Tyndaridae, quibus inter sydera tantum

Splendor, et antiquo veniens ab Agenore Bacchus.

180

Iuno Iovis coniunx, ipsa est dea maxima. Pluto

Frater, et alma Ceres soror, et regnator aquarum

Frater, et hos omnes qui protulit aurea quondam

Saecula Saturnus genuit, rerumque potentes

Fecit, et aethereis totum genus intulit astris.

185

Sunt alii in numeri, quibus ut mortalibus adsint,

Mortales sua templa locant, sua sacra quotannis

Rite ferunt, hi sunt quos est venerata parentum

Relligio postquam soli via facta per astra.

Hactenus, hos veniens aetas venerabitur usque

190

Quo telluris onus circumdabit Amphitrite.

Nam divum immortale genus, vice mobile nulla.

Sunt loca sub terris quibus est grave tartara nomen

In quibus ante alios ausi contemnere coelum

Perpetuis ardent caeco sub carcere flammis.

195

Est locus, Elysium dicunt, sub sydere Lunae

Vt perhibent, ubi certa piis sine voluptas.

Haec igitur mea nata tuae mandata parentis

Conde animo, et divum genus observare memento."

Sic genitrix, aliter virgo persuasa docentem

200

Risit, et ore parum moto contemnere visa est.

Propterea mater tristem recitare marito

Virginis eventum pergit. Pater ocyus ensem

Corripit, et furiis actus iugulare puellam,

Nutricemque parat, letali incesserat igne

205

Corda viri Alecto, torvi fremit Herculis instar

Cum natos ratus esse feras sua pignora dextra

Sustulit hostili coniunx clamore suique

Corporis obiectu prohibet, tum tota repente

Mota domus vetuere nefas. Cum virgine nutrix

210

Aedibus acta suos petiit moribunda penates.

Propterea ignotam, ruri statuere, parenti

Degere, et in campis vitam deducere agrestem.

Ipsa ergo nutricis oves in pascua ducens

A pastore hominum Cristo dilecta trahebant

215

Pensa manu, terramque habitans vivebat Olympo.

Saepe boni quibus est hominum custodia divi

Et suus ipse oculis se subiecere videndos,

Et longas traxere moras cum virgine in agris.

Virgineus divos pudor allicit, aemula nanque

220

Virginitas coelo, divis cognata, resistit

Sensibus, et vivit coelestem in corpore vitam.

Talia perspiciens curis, Venus, invida sanctis

Cum iam nubilibus pubens adolesceret annis

Cogitat insidians, atque aspera bella pudori.

225

Rustica nutricis fingit Iocus ora, sinumque

Vbere turgentem gravido levat, spera multo

Sole cutis, duroque manus callosa labore,

Instita laxa caput pannoso innodat amictu.

Fit pater et posita blandus feritate cupido,

230

Non qualis cum saeva prius furor arma movebat,

Passibus incedit raris, tranquilla sereno

Temperies animo, facili indulgentia vultu

Spem facit, et rasis fulget toga serica villis

Tincta tyri, intorti frons ardua turbine lini,

235

Ipsa piam dulci mentitur imagine matrem

Laeta oculis radians, roseos tota ignea vultus.

Continuo apparent virides procul ire per agros,

Errantesque diu per rosida pascua tandem

Mollia versato torquentem vellera buxo,

240

Pascentemque greges natam invenere sub umbra.

Tum Venus incurvata genus dedit oscula, et ulnis

Mollibus inclusae applicuit gremiumque sinumque

Continuo illabi sibi virgo incendia quaedam

Suavia et urentes sentit praecordia flammas,

245

Obscoenisque animum curis, ceu nubibus atris

Aura solet cum flante austro coit humidus imber,

Involvi, blandoque invadi ardore medullas.

Per sensus quasi per rivos Venus acre venenum

Influit in mentem, quod si male cauta recepit

250

Vulnus agit, solo divum medicabile dextra.

Id metuens afflata Deo corda intima virgo

Excutit, et pestem prohibet nondum altius haustam.

Mens abit ad poenas Erebi sine fine manentes,

Morte laborantem Christum videt, aspicit ora

255

Afflictata siti et crudelem horrentia potum.

Cogitat incumbens et inevitabile fatum.

Talibus omne solet sanctorum industria curis

Declinare nefas, sensusque inhibire vagantes.

"Tum Venus o mea progenies dulcissima ventris

260

Sarcina, dulce animo pondus, suavissima cura,

Si fortasse patris veterem reminisceris iram

Et dubitas ne durus, adhuc, depone timorem.

En tuus, en mitis genitor tibi, lumina tolle.

Atque agnosce patrem, cur te rubor ante parentes

265

Occupat? Ante tuam tibi quae famulamur alumnam?"

Sic Venus, ora procax dudum formosa Cupido

Contemplatus init plusquam decet oscula patrem,

Ipse suo calet igne puer, repetitque puellam,

Ore genas, os ore premens, complectitur omnem,

270

Inspiratque faces, et corripit igne medullas.

Percipit insidias virgo, montemque moveri,

Inflammari animum, gaudet simul at dolet, aegram

Dulcibus his curis sensumque inhibere volentem

Aggreditur nutrix, missaque ad pectora dextra

275

"Ecquid alumna, inquit, visa est trepidare parentes?

Aude animo, tibi nanque iocos et gaudia portant.

Despondere tibi iuvenem florente iuventa

Conspicuum, forma insignem, cui praedia centum

Vberibus glebis, et mille armenta per agros.

280

O felix virgo ante alias, fruitura marito,

Tot fruitura opibus, tua sic mirabitur ora,

Oscula sic carpet, sic amplectitur alvum

Dulcibus hanc natis implebit, et ubera lacte.

Sic tibi blandus erit, vitamque animumque vocabit."

285

Talia prosequitur memorans quaecunque puellas

Oblectare solent, segmenta, monilia, inaures,

Interitura brevi, fures metuentia semper

Blandimenta, levem bona delusura iuventam.

His deprensa dolis trepidat velut agna luporum

290

Excepta insidiis, modo mens, modo sensus habenas

Obtinet at tandem, ceu cum de nubibus ardor

Fulguris erumpit, nitidum iubar ignea virtus

Eliciens tenebras tempestatemque repressit.

Confestim velut ex alto emergentia somno

295

Lumina circumfert, videt emigrasse figuras.

Et genua incurvans oculis ad sydera versis.

"O sancti coelorum animi, quibus omnia - dixit -

Sunt subiecta, piae quanto discrimine mentes

Hos habitent artus (non est opus indice) nostis.

300

Nostram igitur servate fidem, servate pudorem,

Neu sinitote animis tantum Iovis arma nocere.

Finierat virgo, cum ex aere forma repente

Gnata - ait - hic aderam cum te Venus atque Cupido

Et Iocus aggressi longo tenuere duello.

305

Vt videre operam se perdere, Caspia contra

Littora pergentes ad Phasidos arva volarunt.

Nanque legunt illic vexare potentia mentes

Gramina, et aeriam tondent ex gramine pestem

Qua perfusa labant hominum praecordia, sed tu

310

Nunc experta vides molem stimulumque veneni.

Tu vero forti esto, animo, victoria poscit

Haec coelo sibi grande aliquid, sed gloria maior

Parva triumphato veniet post tempora mundo.

Tu fidei factura fidem, domitura tyrannum

315

Et decus aeternum terras habitura per omnes.

Coelorum visura domos, ubi rector Olympi

Inter mille choros divum immortalia partit

Praemia, mortales non admittentia sensus.

Tu breve foelici stadium certamine curres,

320

Tecum ero, nec patiar quicquam crudele videri,

Neglige terrestrem vitam, morientia in horas

Membra, animae claustrum immundum, pondusque molestum,

Excelso invictoque animo, mortalia nauci

Omnia pendente, in terris unde orta, relinque.

325

A coelos coelestem animum sine laeta reverti."

Sic ait, et tracto discessit in aera vultu.

Luna ter occiderat, totiensque reviserat orbe

Lucida completo, cum Maia Athlantide natum

Inventura Venus libani de vertice in omnem

330

Prospicit Assyriam, levat ad iuga Taurica visum,

Armenias versis legit et Sidonia rura

Luminibus, videt usque Paphum, videt usque Cythera

Tandem fessa et fastidita videndo

Tollitur in ventos et se super aequora librat.

335

Dum festinat iter Cretam, fuit obvia casu

Iuno Samo rediens, cum qua Thaumantias Iris

Dissidiorum author. "Tum diva Erycina, dearum

Maxima, cui frater, cui vir dominatur Olympi,

Mercurium quaero, cui magna negocia mecum,

340

Si quibus in terris visus tibi diva moneto.

Tunc hera Cretaea dum labimur inde, sub altis

Cum Iove cupressis spatiantem vidimus Ida."

Vertit eo gressus, et cum genitore repertum

Talibus alloquitur. Cyllenie tempora perdis,

345

Christus hic in toto iam passim pullulat orbe.

Et quantum caput ille levat, res publica tantum

Nostra ruit Romam quo amisimus omnem

Nuper, ut imperium longe Rhodopeia ad arva

Transierit, nimium nobis meminisse necesse est.

350

"Sic Venus, interpres divum, non perdimus - inquit -

Tempora, num censes ea tempora perdita, quando

Immanem duraque satum de stirpe Tiphoei

Christophorum stravi, aut Philemona, Pantaleonta

Dorotheam, theodoram, agapen? Cum milia nuper

355

Occidi ter dena virum, cum Gallia vidit

Rictiovarrano Treveris tot funera ferro?

Sed quid opus nostro tibi nunc Cytheraea labore,

Posce operam tibi namque libens impertiar omnem.

Tunc Venus o germane potes meminisse puellae

360

Illius Assyriae, et memini Cyllenius inquit,

Illa ait Venus, nostrae gravis aemula formae

Crevit, ad sedes vacuas aspirat Olympi,

Impia contemptrix magni Iovis atque Deorum.

Dedecus hoc abolere paro, tu qui potes harpe,

365

Qui potest ingenio, fer opem. Nostra omnia pridem

Arma in eam contrita, nihil profecimus, illa

Nil alios rata posse Deos sine fine superbit.

Nos omnes illi indecores, obscuraque turba.

Sic Venus, ille patris nutu talaria plantis

370

Alligat, et Veneri comes it." Phoenicia cum iam

Regna subintrassent, Hermes ait. "O soror ibo,

Praefectumque urbis venandi ardore movebo,

Nosti hominem, nosti sexum quantum ardet utrumque.

Tu vigil observato oculis cum retia cernes

375

Atque canes, transi in leporem, damamve fugacem,

Et cursu pete rura quibus pecus illa coegit.

Caetera scis, nec eges alio germana magistro."

Sic operas partiti abeunt Cyllenius urbem

Intrat, et in servi formam conversus Arisbae

380

Rure revertentis domino inter prandia densos

Commemorat saltus, vidisse armenta ferarum

Ad fluvius potum magnus descendere turmis,

Ludere propter aquas, campos tondere virentes

Cum catulis, praedaeque occultum inspirat amorem,

385

Ire parat, nam forte dies erat ille nefastus.

"Quo leges de more silent, date retia dixit,

Sternite equos, adhibete canes, venabula ferte."

In virides igitur praefectus Olymbrius agros

Pergit agens sceleres turmas hominumque canumque.

390

Iam saltum prope constiterant, cum protinus umbris

In cervum conversa Venus se protulit alto

Vertice, cui niveus niveo sub pectore venter,

Frons stellata. "Canum cuneos equitumque videres

Tollere clamorem extemplo, totosque per agros

395

Dilabi, ut quotiens vasto Padus effluit aestu.

At fera pernici rapitur per devia cursu

Trans dumeta volans ferturque per aera longis

Saltibus, interdum ne desperare sequentes

Cogat, iners claudo tardat vestigia passu,

400

Et tripedem simulat, tum spes arrecta virorum

Atque canum vires duplicat, date lora molossis

Vociferans praefectus - ait - date lora, viamque

Ad nemus oppositos confestim auferte maniplos."

Fluctuat omnis ager cursu, pars terga sequuntur

405

Pars laeva dextraque ruunt et inaniter omnes

Mercurio accingunt animos fallente labori.

Margaris audito longe per rura tumultu

Stat trepidans, et prospiciens mox vimine longo

Sedula cogit oves, properansque ad ovilia tendit

410

Cum gregibus. Nec adhuc tectis successerat, atrox

Cum praefectus adest turma comitatus equestri,

Vberius gaudens, etenim per anhela repente

Ora canum per arva acuta virum venabula mittens

Cervum annosum alta tollentem cornua fronte

415

Vmbroso elicitum saltu dea callida praedam

Fecerat, ipsa volans Beliali evaserat astu.

Praeteriens igitur faciem sub rustico amictu

Vidit Amyclaeam, ciliisque ardentia nigris

Lumina, neglectaeque decus mirabile formae.

420

Vidit, et exarsit, nec fert incendia, virgo

Pectore proripitur pavido, gressuque citato,

Ante gregem, fugit ora virum, fugit impia corda

Ipse libidinibus totam sine lege fruendis

Curam adhibens, mora nulla, domos temerarius intrat

425

Ascitamque ista compellat voce puellam.

"Fare genus nomenque simul cur rustica tecta

Ista colas, quoniam urbanae tibi forma puellae?"

Illa autem sic orsa loqui nil territa. "Dicor

Margaris, antiqua mihi sunt ab stirpe parentes

430

Antiochi, patriae fecit qui nomina nostrae.

Relligio mihi Christus, adhuc dum lactea pasco

Vbera, natales maculas in flumine lavi.

Et genus et nomen laudamus, - Olymbrius inquit -

Vtpote quae tanta digna indole, caetera contra

435

Caesareas leges opus est plecti atque aboleri.

At quoniam simplex rerumque ignara iuventus,

Errores facile in varios prolabitur, ultro

Do veniam (dare namque meum) nisi nomina Romae

Quae gentes et regna colunt, contemnere pergis."

440

Sic ait, et missis ad colla tenerrima vinclis

Cum nutrice ferox iubet ad praetoria duci,

At Venus obscoenam praefecti accendere mentem

Non sinit, et voti compos ignem adiicit igni.

Nam volitans ab equo in mensas sitibundus Iaccho

445

Proluitur, flagransque gravi se ingurgitat auro.

Tum forte occurrens conspecta virgine coniunx

Inter lora genus mox per cunctata resolvit

Vincula, et ingenium petulans meditata mariti

Haec erit haec inquit pellex mihi. Vulnerat ista

450

Suspitio exangui muliebria corda pavore,

Dat Venus hos stimulos, odiumque immane puella

Sic oritur, sancti custos inimica pudoris

Foemina fit, cupido dum luxuriosa marito

Gaudia zelotypi negat impatientia amoris.

455

Et quoniam defensor abest (industria divum

Tam vigil et consulta) pudor servatur ab hoste.

Mens abiit, fera corda viri Venus atque Cupido

Sollicitant, imas Bromio inflammante medullas.

Ergo sui incompos thalamis prodire trementem

460

Imperat, et tali aggreditur sermone puellam.

"Si placare Deos et ponere sacra Tonanti

Non renuis, tibi praesenti consorte repulsa

Nubere mens, tecumque novam producere prolem

Sint tibi vilescunt superi, dementia perdet

465

Te tua sola, feres squallentem carceris umbram.

Compedibus suras et inerti oppressa catasta.

Nec satis haec, patiere famem ieiunia, domandum

Hoc tenerum, et tenerum dicens palpare puellam

Tentat inops mentis, referens vestigia tactum

470

Margaris evasit, sequitur fando ille, domandum

Acribus id tenerum flagris, ac verbere duro

Corpus, ad extremum ferro exercebere et igni."

Sic ait: illa Deo iam dudum afflata triformi

Nil iam corda tremit, dirum invasura tyrannum

475

Concipit ingentes animos, ac talia fatur.

"Quid me immunde tuo cupis incestare veneno?

Vxorem mutare nephas, abducere nuptam

Par scelus alterius, nupsi iam parvula Christo

Cum lavi sacro amne comam, tum foedere nunquam

480

Immutando illi corpusque animumque dicavi.

Vincla famem, ferrum, atque ignes desiste minari,

Haec sunt illa, quibus coeli mihi limen emendum est,

Et quibus ad superos iter est, in corpora tantum

Ius tibi, tranquilla irarum instrumenta tuarum

485

Mente feram, nec enim de aequabilitate movebor

Hac animi, praesente Deo, superisque secundis."

Margaris haec, ast ille odio furiosus acerbo

Ardet, ut iratus coluber quando ore trilingui,

Sibilat, et caput attollens in praelia surgit.

490

Cedit amor furiis, rauco vocat ore ministros.

Qui celeres nudatam humeros et pectora ad alvum

Vsque premunt gravibus flagris. Invicta resistit

Verberibus, sublimi animo, iam terga fathiscunt,

Nec livent sed caede fluunt innoxia membra.

495

Saevit adhuc crudi nondum satiata tyranni

Impietas, vinctam loris sub inane barathrum

Carceris ire iubet, tenebris ubi caeca profundis

Nox silet. Hic ieiunia sedet, fluidumque cruorem

Crinibus abstergit membris, animosa virago

500

Nil metuens, nec enim densas considerat umbras

Sed coeleste iubar, mentemque in sydera tollit

Divorumque ingressa choros spaciatur Olympo.

Tum pater omnipotens summa de sede ministrum

Cui nomen Paracletus erat, descendere mandat.

505

Qui ferat aethereo radios de lumine septem,

Somniferasque fuget tenebras, et vulnera moly

Tergeat applicito, laesosque refrigeret artus.

Ille per hydrophorum veniens iam verberat alis

Frigora Saturni, iam sub Iovis ambulat igne

510

Marte calens, iam solis equos tellure sub alta

Ire videt, Nemeesque gravi sudare sub astro.

Labitur in Venerem, Cyllenia tecta subintrat,

Angustosque lares triviae, quae sydera fratris

Accipiens totos implebat lumine vultus.

515

Iam subit umbrosum terrae chaos. Igne relicto

Permeat aeream noctem, super aequora transit

Carpathia, Assyriaeque cavos iam prospicit agros

Proximus Antiochi muris, se in moenibus altis

Condit, ubi extinctos ox intempesta silebat

520

Ignibus, et surdo volvebat sydera lapsu,

Mox abstrusa solo penetrans umbracula nigri

Carceris extemplo radiis effulsit apertis.

Virgo inter silices recubans ut lumina vertit

Adiubar, astantem Paracletum agnovit, et ora

525

Esurie confecta levans et nescia somni

Lumina conatur ter surgere, ter cadit aegrum

Corpus, et accedens gutto Paracletus eburno

Ambrosiae liquidis irrorat odoribus omnem,

Et moly aspergens humentes sanguine plagas

530

Oblinit, hesternae vestigia protinus irae.

Officio mox functus abit, salientia corda

Continuo accipiunt vires, et in omnia fundunt

Membra, cutem pulsat meliori arteria vento.

At Venus insidias meditans vexare puellam

535

Aggreditur trucibus formis, et imagine foeda.

Grandibus horrentem squammis et tergore durum

Caeruleo Pythona subit, cui faucibus amplis

Guttur hiat, cui frons oculis flagrantibus ardens.

Venter iners lateque fluens bove grandior Indo.

540

Tam insolitum visu tam formidabile monstrum

Scindere humum subito, terraeque voragine ab alta

Surgere in immensum cum flamma et turbine visum

Perstrepit, et lato exanguem petit ore puellam,

Ac vivam solidamque vorans deglutit in alvum.

545

Illa sui compos sanctas confugit ad artes .

Nam crucis elicito Pythonica viscera signo

Rupit, ut aestivas inclusa tonitrua nubes

Discutiunt, sonus ad vigiles quos cura tenebat

Carceris ascendit, totasque exterruit aedes:

550

Non aliter quam cum magno irritata vaporum

Terra paroxysmo labat, et quatit alta domorum

Fundamenta, tremunt motis laquearia tectis.

Indignata Venus tantum potuisse puellam

Insidias molita novas, ad Protea doctum

555

Fingere mendaci simulacra immania vultu

Vertit iter. Tripolis vidit per littora solum

Ire senem ballenarum pelagique potentem

Carpathii quondam, modo maiestate carentem

Aequorea quem sic animis affatur amaris.

560

"Scis Proteu (Proteus visa fronte annuit illa)

Scis Proteu quae sim, mea quanta potentia in omne

Quod coelo genus et terris, quod vivit in undis.

Et tamen a pueris (quae sors mea) temporis huius

Ludor, et impunes abeunt, immo impia summum

565

Facta decus laudemque putant opprobria divum.

Maxime personarum opifex ne desere tanto

In moerore tuam Venerem, succurre ruenti

Imperio Iovis et superum, leviora Gigantum

Bella fuere, vides ut nunc ingloria divi

570

Turba sumus, templa incipiunt sordescere, et arae

Frigidae et exangues, iter ad delubra Deorum

Pube latet viridi, via redditur invia nato

Gramine, fer, Proteu, fer opem, miserere tuorum.

Proteus, o germana Iovis Saturnia proles

575

Alma Venus - dixit - gravis est iactura Deorum.

Et nisi me fallunt priscorum oracula vatum

Hic finis Iovis imperio, iam saecula currunt

Altera et a coelo in terras nova labitur aetas.

Ne tamen a nobis divum deserta videri

580

Causa quaeat, neu me frustra imploraveris, adsum."

Tum dea consilio seniorem inducit aperto

Carceris in tenebras ad sollicitanda puellae

Corda metu. Criptam subit alta nocte silentem

Lumen et os Cyclopis habens, pigmaeaque membra,

585

Flammam oculis spirans et naribus, illa figuram

Intuita immanem, tanto neque territa monstro

Indignata magis, curvo involat ungue capillos,

Herculeasque Deo vires animumque ferente

Sternit humi, genibusque uterum ferientibus ora

590

Cote premit, missoque implet cava guttura et orbem

Pulvere. Mox Proteus divina in virgine numen

Experiens, versa discessit in aera forma,

Diva latens quamquam dolet, attamen ore sereno

Risit, ut immunda vidit tellure volutum

595

Protea, nudari sublatis inguina plantis.

Summa dies aderat cum factus in aethera liber

Transitus innocuae per ahenea vulnera menti.

Nam metuens nesi longas servata fuisse

In poenas manifesta fidem miracula ferrent

600

Latius, et tali fieret celeberrima pacto

Relligio, indixit fatum crudele tyrannus.

Et caedi iubet ense caput, sua funera virgo

Vt cognovit agens, grates sic orsa Tonanti.

"O pater, unde fluit rerum immutabilis ordo.

605

Cui fas est quodcunque libet, cui lege voluntas

Libera, cui praesens quod praeterit atque futurum est,

Quod tua me pietas tali velit ire triumpho

Ad superos fierique tuis de civibus unam

Tam celebri ingressu, non sum tam grandibus aequas

610

Vna satis grates meritis persolvere, quantum

Tu me posse facis refero, mea membra litari

Atque tibi nostro fieri de sanguine sacrum

Instituo, venioque tuas nova victima ad aras.

Accipe virgineos artus aeterne sacerdos,

615

Ac flammis accende tuis, mens sola superstes

Ad tua mortali veniat sine pondere tecta,

O mundi praeclare opifex dignare precantem

Ante obitum dono hoc animam, bonitatis ab alto

Aequore, ab ingenti pelago pietatis in orbem

620

Aeternis fluat hic scatebris cursuque perenni

Rivus, ut ad nostrum quisquis confugerit olim

Subsidium votis semper foelicibus oret,

Atque meis vacua nunquam prece surgat ab aris."

Margaris haec, sonus aethereo descendit ab axe

625

Audita es, secura veni, te expectat Olympus.

Gaudia responso tali concepta furorem

Excivere pium, cupit ire in fata, suumque

Carnificem stricto astantem crudeliter ense

Provocat, et posito iugulum supponit amictu

630

Nil cunctata. Gravi tum protinus ille lacerto

Colla secat, sanctumque haurit romphea cruorem.

Spiritus e claustris fugiens mortalibus inter

Agmina coeli tuum victor migravit in altum

Aetherea, et extremo sedem sortitus in orbe

635

Gaudia cum magnis habet immortalia divis.