Battista Mantovano epigrammata ad Falconem, 74

Reference basis text: L. Cupaerus, 1576

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti


74. IN FALCONEM

Nuper ab Exquiliis quosdam descendere laetis

      Frontibus, et lento vidimus ire pede.

Dumque meos eadem fero per vestigia gressus,

Et sequor aequali praevia terga gradu.

5

Audio miscentes concordibus ista loquelis

      Verba, decem brevibus sub iicienda modis.

Vidimus antiquae specimen virtutis in uno,

Et Fabium, Curium, Fabriciumque viro.

Caesareos animos, cum relligione Catonis,

10

      Attiliique fidem, cum pietate Numae.

Vidimus ardentem Christi pro nomine Petrum,

Et celebrem Pauli vociferare tubam,

Eloquium Marti, Demosthenis atque Salusti,

      Et Brutos, Magni cum probitate, duos.

15

Continet hos omnes sancto sub pectore Falco

Idque quod est Falco plus habet omnibus his.