Battista Mantovano epigrammata ad Falconem, 36

Reference basis text: L. Cupaerus, 1576

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti


36. IN EVNDEM

Cur aliquando fuit sors inimica nocensque?

      Quod virtus fuerit semper amica tibi.

Aemula virtuti sors est, quos elevat illa

      Ista premit crispo torva supercilio.