Battista Mantovano epigrammata ad Falconem, 28

Reference basis text: L. Cupaerus, 1576

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti


28. IN EVNDEM

Cur tua distinctis fulgent serpentibus arma?

      Philtra minus si sint dissociata nocent.

Haec hominem signant, qui bella domestica sedat,

      Et quae civilis suscitat arma furor.