Battista Mantovano epigrammata ad Falconem, 11

Reference basis text: L. Cupaerus, 1576

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti


11. IN EVNDEM TETRASTICHVS

Quanta rosis inter vernos est gloria flores,

      Inter aquas Nymphis oceanitidibus,

Inter sydereos Triviae splendoribus ignes,

      Falco tibi in patrio gloria tanta foro.