Battista Mantovano sylvae 3, 7

Reference basis text: L. Cupaerus, 1576

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti


7. AD IO CRESTONVM CARMELITAM,
QVI COMPOSVIT LEXICON .I. VOCABVLARIVM GRAECVM

Vade Calestani visure cacumina montis.

      Vade bono auspicio, sed meliore redi.

Et si monticulas Faunos, vel Pana videbis :

      Ista velim referas nomine pauca meo.

5

Numina, quae vanum nil iam nisi nomen habetis

      Turpis apud veteres, et gravis error avos,

Dicite, nec nostro pigeat sermone teneri,

      Non faciet longam quaestio nostra moram.

Romanis toto quondam dominantibus orbe

10

      Magna fuit divum copia, magnus honos.

Maximus excelsas habitabat Iuppiter arces,

      Et capitolinis sedibus altus erat.

Certa dabat Phoebus populo responsa petenti,

      Inter honoratos stabat et ipse deos.

15

Tu quoque magnus eras Mavors, quid condidit urbem

      Natus adulterio frater uterque tuo.

Et Venus oceanis, iuvenum dea, cognita Marti,

      Ipsa pharetrati mater Amoris erat.

Hanc olim Anchises propter Simoenta repertam

20

      Pressis, et Aeneam progenuisse ferunt.

Pectora defendit quae Gorgonis aegide Pallas

      Magna inter magnum numina numen erat.

Haec ut rumor erat cunctas invenerat artes,

      Deque Iovis sancto vertice nata fuit.

25

Mercurium Maia genitum virgaque potentem

      Somnifera fecit nescia turba Deum.

Mulciber aethnaeis fulmen cudebat in antris,

      Aethereo formans quae daret arma Iovi.

Ibat magna Deum mater venerabile cincta

30

      Turribus aereis aggeribusque caput.

Maxima ponebant dircaeo munera Baccho,

      Hic Deus eloquium laetitiamque dabat.

Vestaque perpetua gaudent erat inclyta flamma

      Templa tenens ripis albula iuncta tuis.

35

Pulchra per umbrosas venatum Cynthia sylvas

      Ibat agens celeres mollia castra adeas.

Pax pia Tybricolae claudebat limina Iani

      Semper, at in bellis Ianus apertus erat.

Diviso inter se proles Saturnia mundo

40

      Iura mari et terrae coelitibusque dabat.

Dicite, maiestas cur sit mutata Deorum?

      In superos quae vis praevaluisse potest?

Plurima mortales nos ignorare fatemur,

      Ingeniis moles corporis ista nocet.

45

Vos dii corporea mentes sine nube serenae

      Omnia perspicuis cernitis haec oculis.

Terrigenas olim sublimia corpora fratres

      Fama est in superos arma tulisse Deos:

Sed pater iniecto deiecit fulmine montes,

50

      Atque rebellantes sustulit igne viros.

Scilicet in coelum quum mens humana superbit,

      Semper ion auctorem poena repulsa cadit.

Ob nimios ausus preciosaque furta Promethei,

      Humanum patitur non mala pauca genus.

55

Nam quicunque gravis mortalia corpora languor

      Vexat ab illius crimine poena venit.

Quaenam igitur facinus tantum fuit ausa potestas?

      Roboris humani non fuit istud opus.

Ense caret Mavors: Pallas non utitur hasta,

60

      Nulla Lyra est Phoebo, fulmina nulla Iovi.

Sunt aequata solii sublimia templa, nec extat

      Qui pecudum Tusca consulat arte iecur.

Infamem veteres quendam finxere Prapum,

      Cui modo non arae, non simulachra manent.

65

Inguina sublato Deus hic monstrabat amictu,

      Et risus turbae praetereuntis erat.

Isida quis nescit? Cui gens Memphtica tantos

      Exhibuit cultus, desiit esse dea.

Quaenam igitur facinus tantum fuit ausa potestas?

70

      Roboris humani non fuit istud opus.

Magnus ab aethereo Christus qui venit Olympo

      Dicitur in vestrum praevaluisse genus.

Istud opus soli dignum dare credimus illi:

      Fecit enim summo plurima digna Deo.

75

Nanque malum diro a serpente venenum,

      Qui domini sanctas inficiebat oves.

Conficitque tumidum Phitona sagittis

      Pestiferam terris horribilemque feram.

Nostra salutiferis firmavit pectora dictis

80

      Errori statuens stultitiaeque modum.

Ipse tenebroso peperit nova lumina mundo,

      Perque novum coelos currere fecit iter.

Cautior ad pugnas, et fortior Hercule magno,

      Terruit invicta Tartara nigra manu.

85

Cerbereumque suis disrupit vocibus antrum,

      Et spolia a nogro traxit opina Deo.

Ille triumphato regna ad coelestia Dite

      Duxit honorandos a stigiis amne patres.

Defunctos iterum vitant revocavit in artus,

90

      Bisque homines fecit vivere, bisque mori.

HIs igitur moti, quae virginis unica proles

      Egit, et a nostris commemorantur avis:

Credere suademur vos numina viribus huius

      Percita veloci terga dedisse fugae

95

Si fuit hic vestri domitor, procul ite sub orco,

      Ad stygis ardentes ite paludis aquas.

Indocilem falso quid nomine fallitis orbem?

      Luditis ignaros, decipitisque rudes.

Si tamen in nostras cadit ignorantia mentes

100

      Atque aliter se res quam meitemur habet:

Detegite errorem prolato lumine nostrum,

      Et date, ne tanta nocte premamur, opem.

Templa reponentur, surgent altaria rursum,

      Et vetus extemplo restituetur honor.

105

Tarpeio niveos mittet Mevania tauros,

      Inferno dabitur victima nigra Iovi.

Sus Cereri ardebit, caprum solvemus Iaccho,

      Praebeat ut pleno dulcia musta lacu.

Munera erunt sua cuique Deo, cumulabimus aras,

110

      Et tuba lucentes mugiet ante focos.

Diis maris et terrae diis omnipotentis Olympi

      Inflabit biforem tibia longa sonum.

Haec sunt illa quibus si qua sub rupe videbis

      Deprecor ut veteres aggrediare Deos.

115

Et responsa (mei si qua est tibi cura) reportes,

      Et super hoc veniens dulce poema refer.

Rura salutato, sata laeta movisque superbum

      Frondibus et cantu dulci sonante nemus.

Vitiferos colles, ficus oleasque saluta,

120

      Et redolens tergo multicolore solum

Mox cum mane rubens tenebras aurora fugarit,

      Excute ab ignavo sedula membra thoro.

Tunc per rura sonos vigilans instaurat Achantis,

      Et modulans almum gaudet adesse diem

125

Concitus areolas rigui praedaberis horti,

      Et viridem gelidi gramine veris humum.

Carpe renascentis frutisantia gramina menthae,

      Serpillique novas luxuriantis opes:

Abrotani, absinthique comas, marathtique capillos,

130

      Ocyma, sampsucum, pullegiumque leges.

Frangerosas duris defenso a sentibus ungue,

      Et plecte artifici rosida ferta manu.

Vade Calestani visure cacumina montis,

      Vade bono auspicio, sed meliore redi.