Gerardo Maurisio cronica, 6

Testo base di riferimento: G. Soranzo, 1914

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


6.

Alberice domine, de te volo fari;

Audiant nunc homines terra quoque mari,

Vt a cunctis valeas per hoc commendari.

Quicquid est in aliquo undique perfecto

5

Stat in te verissime semper vultu leto,

Sicut ego profferam nullo facto recto.

Hostia tu nunquam claudis te iusta petenti,

Cuilibet et tribuis que sis fore congrua menti.

Fama sonat late generis tua nobilitate,

10

Nobilitate viges nec mentis accumine friges,

Et tua mens etiam supra gentes eminet alte,

Nec sinis ingenium calcari nobilitate.

Non manet hoc nostro tam prudens viribus evo,

Nam caret hic omni membro vicii quoque nevo;

15

Pectore sub eius sapientia stat Salomonis

Atque manet vere prudentis verba Catonis,

Nobilis et sapiens prudens humillisque pudicus

Hic manet et talis Christi dicetur amicus.

Adde quod hic semper socius vult esse honorum,

20

Adde quod et nunquam socius vult esse malorum;

Hic nunquam vestes laceravit filosophie,

Set fuit hic vere nuctrictus lacte sophie.

Nunc quoque sic prudens utinam bona vera sequaris,

E libro vite conscribi tu merearis.

25

Ergo cum sanctis tu vere sis sociatus,

Cui Vicentinus stat nunc servire paratus.

O Alberice, grande est nomen tuum, set gran-

Dior est nobilitas et tua fama decora.

Si tua nobilitas probitas et fama decora

30

      Laudetur, velut est, par tibi nullus erit,

Nec tua carminibus maior fit gloria, nec quo,

      Vt maior fiat, crescere possit, habet.

Dic modo cur talis, cur tantus est Albericus.

Fisicus respondit, qui talia reddere novit:

35

Hec natura facit, set prodest optima coniunx.

Bene dixit fisicus, quia

Quem natura docet, per se bonus esse probatur,

Moribus ille tamen alterius auxiliatur,

Sicut scriptum est:

40

Sponte quidem per se mea est laudabilis uxor,

      Fit tamen admonitu melior ipsa tuo;

Nec dubitans oro, set flumine sepe secundo

      Augetur remis cursus cunctis aque.

Acer et ad palme per se cursurus honorem,

45

      Si tamen ortetur, ferrior ibit equus,

Fortibus adsuevit tubicen prodesse suoque

      Dux bene pugnantes incitat ore viros.

Nam quecumque solent per se perpensa placere,

Alterius pocius inventa decore placent.

50

Dic modo que coniunx et qualis ipsa vocatur,

Per quam tot mores, ut dicis, amplificatur.

Beatricis nomine ipsa nuncupatur

Et felix in omnibus ipsa iudicatur,

Nam beata dicitur felix esse multis,

55

Que prudens et sapiens moribus stat cunctis;

Et que digne iungitur illa tanto viro

Quod cunctos exsuperat valde modo miro;

Nil potest beacius illa possidere,

Quam si suam gratiam valeat tenere,

60

Hec est illa domina inclita preclara,

Que cum decet omnibus stat in vultu clara:

Et speciosa nimis vultu serena iocundo

Et cunctas alias superat spectamine mundo;

Est habilis sapiens humilis flos et mulierum,

65

Vt fatear verum, stat et pulcerima rerum,

Vt licite dicam, tam pulcram tamque pudicam

Non sinit esse decor vive valeque precor.

Nam quecumque boni potest facere, ipsa libentis

Prestans exemplum vivendi sic sapientis

70

Preconium vere virtutis debet habere,

Que nunquam cessat per prospera veta studere;

Huic igitur sit una salus lux maxima de

Insuper a sede cum sanctis.

O reverenda, nimis tua sunt preconia tanta,

75

Quod nullus posset, mihi credite, dicere quanta.