Battista Mantovano epigrammata iuvenilia, 16

Testo base di riferimento: R. Girardello, 1974

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


16. eiusdem deprecatio ad Musas

Quae iuga bicipitis Parnasi summa tenetis,

      Flectite nunc mentes ad mea verba, Deae.

Vestra puer, Musae, semper sum castra sequutus:

      Vos scitis, nec opus testibus esse reor.

5

Haec mihi prompta fuit manus ad quodcumque negotii,

      Seu purus, sive nubilus aether erat,

Seu glacies adstricta gelu penderet hiberno,

      Sive siti premeret aestifer arma canis.

Vix unquam levi nudabam casside frontem;

10

      Huic lateri semper pendulus ensis erat.

Cognita nec melius fuerat res bellica multis

      Quam nobis, quamvis sim quoque paene puer.

Assiduus quoniam doctum me fecerat usus:

      Vsu, quidquid agas, est opus assiduo.

15

Purpureas quater autumnus colligit uvas,

      Terra novo genuit gramina vere quater.

Atque quater sensi brumalia frigora, postquam

      Sunt mea scripta novae nomina militiae.

Quot sim perpessus, si quis discrimina quaeret,

20

      Tot sunt, veloces quot gerit aether equos.

Tristia Gradivi me mallem bella, sequutum,

      Atque sub Anguigero tela tulisse duce.

Nam cito defenso seu dives ab hoste redissem,

      Seu cito fatifero caesus ab hoste forem.

25

Et tamen in primis memini legisse libellis

      Quae data sunt olim praemia militibus.

Sed nunc plura capit terram qui vertit aratro;

      Et qui versare semina pergit humi.

Plura capit vili iuvenis de munere cerdo,

30

      Pluraque lascivus praemia mimus habet

Quam qui sacratas versatur Apollinis artes

      Et qui Pieriis cantibus evigilat.

Quid prodest miserum me, dum spe fallor inani,

      Servitium semper pauperiemque pati?

35

Est opus ut mea mens alias flectatur ad artes,

      Et, procul a bellis, otia lentus agam.

Gaude, si vobis quid grati fecimus unquam,

      Castalli fontis incola, turba, vale!

Et si forte mihi quemquam succedere vultis,

40

      Omnibus est noster dignior Antimachus.

Est doctus certo nam spicula mittere iactu,

      Doctus et hostile vulnerat ense latus;

Doctus et adversos cum percutit ictibus ictus,

      Atque acrem in girum flectere doctus equum.

45

Est animo praestans, praestans est corpore, vincit

      Pelidem dextra, Nestora consilio.

Ne meus inducat vobis fastidia sermo,

      Pierides et tu, fons sacer, usque vale!