11. eiusdem ad Brognolum Sodalem
Iurarunt quidam nostri, Brognole, sodalem
Te captum multis esse cupidinibus.
Et, male ni memini, te hexterna nocte canentem
Audivi ad clausas perdere verba fores.
5
Ipse tuis patulas adhibebam versibus aures;
Mox mecum coepi verbula pauca loqui.
Nonne foret melius molli requiescere lecto,
Quam tota, raucam nocte ferire lyram?
Ex hoc si quisquam fructus sequeretur amore,
10
Laudarem hunc, isti me comitemque darem.
Sed quoniam nihil hinc sequitur nisi dedecus ingens,
Est satius multo continuisse pedes. .
Cur tamen hoc plures alio quam tempore semper
Insaniant iuvenes, me modo causa latet,
15
Ni forte haec: tauros et oves imitantur amando.
Nunc ver: nunc omne luxuriatque pecus.
Ergo inter pecudes isti numerantur amantes,
Et solos pedes quos imitentur habent.
Praeterea gaudent quotiens noscuntur amare.
20
Dicunt: "O quid ego - Phoebus amavit - agam?
Iuppiter Europam ventosa per aequora vexit;
Gradivum et Venerem concubuisse ferunt".
Et sic dementes studio pascuntur inani
Et sibi quae faciunt cuncta decere putant.
25
Fatiferumque bibunt dulci sub melle venenum,
Quod non post longo tempore percipient.
Et dicent, annis gravior cum venerit aetas:
"Me doleo sero paenituisse nimis".
Quare, age: quos subeas laqueos, Brognole, videto;
30
Neve meum penitus reice consilium.
Scilicet et tempus veniet quo, grandior aevo,
Dices maturo haec carmina digna sene.