7. eiusdem ad Aemilianum de Gallia
Quae a me de Gallis hexterna luce petisti,
Accipe quod breviter, Aemiliane, canam.
Oenotrii Gallos vini dulcedine captos
Aereas Alpes transiluisse ferunt:
5
Et struxere Italis multas regionibus urbes,
Hoc quoque quae clarum tempore nomen habent;
Et cepere omnem, praeter Capitolia, Romam.
Vsque adeo virtus gallica transierat!
Illaque cepissent; verum iunonius anser
10
Arguto excubias pectore praemonuit.
Nam capitolinos furtim transcendere muros
Coeperat hostilis nocte silente manus.
Excubiae somnos, posito tunc forte timore,
Carpebant; solus pervigil anser erat,
15
Qui, seu Iunonis seu alius numine tactus,
Edidit ore sonos ter quaterque ingeminans.
Exiliere viri, captisque hostiliter armis,
Victrix digna quidem vincere Roma fuit.
Tunc omnes Galli, rebus tam turpiter actis,
20
Victi dixerunt turpe redire domum.
Contulit in Graias se tunc exercitus oras,
Fortunam adversam et tristia facta gemens.
Pars huius placidam bello praeponere pacem
Constituit, Graias incoluitque domos.
25
Altera, non pace sed tristior aptiorque armis,
Constituit pugnas saevaque bella sequi.
Quae, dum Parnasi sacras pugnaret in arces,
A turba et Phoebi numine victa fuit.
Dehinc, quando patrias tristis remeavit ad oras,
30
Passa quidem fata non meliora fuit,
Affecti quoniam variis languoribus omnes,
Non patriam, infernas sed petiere domos.