6. eiusdem ad Iohannem Crisanum
in patriam euntem
Illiricum properas lata rate scindere pontum,
Dirigis in patriam lataque vela tuam.
Dii tibi dent faciles cursus, quibus aeteris alti
Et quibus immensi est cura relicta maris.
5
Eolus includat violentos carcere ventos,
Impellatque tuam lenior aura ratem.
Te Tethys atque una nymphae Nereides omnes
Illiricis reddant finibus incolumem.
Et quando patrio solves de litore funem,
10
Italiam repetens Adriacosque sinus,
Alcyones fausto componant omine nidos,
Aequoreas nec agat spiritus ullus aquas.
Heu si te raperent immensi, Dalmata, fluctus!
Dimidium nostrae surriperent animae.
15
Omne at in nostros id vertat Iuppiter hostes,
Qui inter nos litem dissidiumque volunt.
Iste tuus minimae ne sit tibi causa recessus
Lacrimulae: dextris vade redique avibus.
Et qui - quod nosti - sine te non vivere possim,
20
Fac repetas celeri litora nostra rate.