Filippo Beroaldo carmina manuscripta et epigraphica 43, 43a

Cura dell'edizione digitale: L. Mondin, 2023


43a. ⟨Ad lectorem de Baptista poeta⟩

Carmina Baptistae tineis corrosa situque

      Obducta et cari[a]e putrida pulverea[que]

Deprehendat si quis, divini dicta Maronis

      Esse putet: sic par mel fluit eloquii.

5

Dat maiestatem chartis reverenda vetustas;

      Que bona sunt, novitas vilia sola facit.

Adde igitur senium Baptistae et secula libris:

      Candide, nil, lector, doctius invenies.