7a. Ad Magnificum Annibalem Bentivolum Philippi Beroaldi carmen
O decus eximium et gentis generosa propago
Bentivolae, o patriae dulcis alumne tue,
Hunc cape tranquillo vultu facieque libellum,
Annibal, et nugas perlege quaeso meas.
5
Fabula Tancredi mesta est, Boccatius auctor:
Hanc nos Romano vertimus eloquio;
Hanc tu vulgato, lege tu sermone Latino,
Atque animum alterna cognitione fove.
Illa suo candore placet, sed nostra placebit
10
Si fuerit genio grata Camena tuo.
Sunt hec parva quidem, fateor, sed magna subinde
Esse solent parvis deteriora bonis.
Hoc adamas gemmaeque docent, quae corpore parvo
Oblectant reges divitibusque placent.
15
Nos contra horremus magnos persepe gigantes,
Terremur magnis sepe voluminibus.
Quod si non sordent istec leviora, dabuntur
Mox maiora. Vale, spesque decusque meum.