4.
Albericus nobilis volens nunc punire
Illum, qui pre ceteris solet superbire,
Vguconem Pilii viribus imbutum,
Illi vult adimere locum valde tutum.
5
Montursium nomine locus noncupatur,
Vt pro hoc asperitas loci cognoscatur:
Sicut ursus aspero tactu nos pavescit,
Sic gressus asperitas loci nos vilescit.
Ille tamen providus sagax Albericus,
10
Vgucionis merito factus inimicus,
Obsidendo taliter ipsum expugnavit
Quod, devictis hostibus, ipse triumphavit
Locum modo possidet idem Albericus,
Ploret nunc Vgutio taliter devictus.
15
Locus is pro modico poterat muniri
Sic quod ipsum capere nulli possent viri.
Quod non fuit tutus fecit avaricia,
Et ipsa nocere potuit pigricia;
Nam, qui cupit aliis sepius nocere,
20
Sua debet caucius cuncta providere,
Quod, cum is non fecerit digne, potest flere,
Pauper factus incipit ......... egere.
Nunc dicat Vgutio quas possessiones
Cuncte prestent undique sibi regiones,
25
Nam, si verum loquimur, omnibus privatus
Est, nisi Monticulo, ubi stat fugatus.
Quod si non prospexerit idem Albericus,
Factus erit dominus eius inimicus;
Nam avarus merito cunctis spoliatur,
30
Qui suum nil possidet, ut scriptura fatur.
Nedum quod pro crimine lese maiestatis
Cuncta debent procedere, sicut scimus satis,
Quod propria culpa castrum sic perdit amenum,
Perpetuo doleat pigriditate sua.