Bartolomeo Fonzio Saxettus, 17

Testo base di riferimento: I. Fógel, L. Juhász, 1932

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


17. in Petri Cennini funere

Ah, quid me in lachrimas totiens, Fortuna, lacessis

      Funereo et luctu semper acerba premis.

Vix bene Donati defleram fata perempti,

      Cum Theodoreum deprimit urna caput.

5

Ecce, hos post cineres quo sit sine fine dolendum,

      Cenninus nostri pignus amoris abest.

Crudeles divi, quid prodest cultus ad aras

      Nudaque Cennino cum pietate fides?

Quid coelum et terras animo et lustrasse profundum

10

      Doctaque summorum tot monumenta virum?

Non cuiquam satis est, certum quod speret in horam,

      Sperabam tecum vivere posse miser.

Invidere dei, ne gaudia tanta subirem,

      Quae mihi te vivo noster alebat amor.

15

Plurima nam moriens fregisti commoda nostra,

      Plurima qui vivens commoda, Petre, dabas.

Heu, moror invisam sine te quid cernere lucem?

      Qui fuit Eois mos vetus ille: Redi.

Mos fuit Eois in funere dignus amicis,

20

      Se sponte in medios praecipitare rogos.

Christicolas celsi nunc lex avertit Olympi

      Extremam cunctos accelerare diem.

At si non cineri cineres miscentur amici,

      Cantabo de te carmina maesta tamen,

25

Qualia frondenti ramo saevissima mater

      Concinit occisum triste gemens Itylum.

Et qua te potero ratione, hic semper amabo,

      Istic Elysia postmodo valle colam.

Istic amplexus, istic pallentia iungam

30

      Oscula, quae extorsit mors violenta mihi.

Servitium dum triste sequor, dum multa nefanda,

      Experior Romae te moriente procul.

O properem in campos istos lucosque piorum,

      Ne sine te vivens longius excrucier.