Matteo Canale carmina, 2

Reference basis text: T. De Marinis, A. Perosa, 1970

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


2. Ioanni Aragonio cardinali

Lucifer Arctois tandem remeavit ab oris

      Et solito Hesperias sidere lustrat aquas,

Cuius praefulget caeli sub cardine lampas,

      Quae mihi vel Phoebi lumine maior erit:

5

Inter Aragonios nam lucet stella Triones,

      Emicat inde iubar inter apostolicum.

Fervidus aethereo cum sol splendescit Olympo

      Nubila de caelo tetra repente ruunt,

Sic novus apparet felici ubi Phosphorus ortu,

10

      Eius dispereunt ignibus atra poli.

Spero igitur rutilans cum lux sit reddita mundo,

      Nox fugiet nostris turbida de laribus.