Matteo Canale carmina, 1

Reference basis text: T. De Marinis, A. Perosa, 1970

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


1. Federico Aragonio

Herculis augustam regnat Lianora per urbem,

      Reginas inter seu numeranda deas,

Cui Phaethonteos largitur pulchra triumphos

      Ferraria et populis paret utrimque suis,

5

Cuius in aspectu mores speculatur honestos,

      Cuius et angelica gaudet in effigie,

Quae modo divinis ornavit foetibus orbem,

      Dum novo ad decimum Cynthia mense redit.

Salve igitur, talem cui fata dedere sororem,

10

      Hesperiae salve spesque decusque plagae,

Stirps Ferdinandi salve generosa parentis,

      Salve et Aragoniae laus Federice domus,

Inclyta cui meritos Ferraria donat honores,

      Nam te festivo suscipit ecce sinu:

15

Publica laetitiae iuvenes dant signa senesque,

      Ridet enim adventu femina virque tuo,

Festaque plebeiae senserunt gaudia mentes,

      Nam facis auspiciis cuncta serena tuis.

Cum populo trabeatus eques liberque senatus

20

      Accumulat pompas te veniente suas,

Prospera deinde tuis indulgent numina votis

      Aspirantque simul sidera, terra, fretum.

Ergo, age, fortunamque ducem caelumque secutus,

      Foedera concusso frange sinistra polo,

25

Collige pugnaces peditumque equitumque catervas,

      Collige diversis agmina fusa locis,

Alitibusque bonis et dis procede secundis

      Otiaque ex animo languida pelle tuo!

Italiam excutiat per te Bellona flagello

30

      Et nimium resides cogat in arma viros,

Denique liliferos agitet bacchata per agros

      Hadriacos fluctus vipereosque sinus.

Herculis interea numen radiantis adora,

      Vt velit optatis semper adesse meis.