Dum Medices Venetis summa cum laude moratur
Sedibus atque inter cives dum magnus habetur
Dumque suum patribus virtus commendat alumnum,
Maesta gemit semper dulcem Florentia natum
5
Decessisse suum caroque orbata parente
Continuo in luctu et lachrimis versatur acerbis.
Saepe virum veluti crudeli morte peremptum
Casta dolet coniunx et maestis cuncta querelis
Tecta replet late, resonat vicinia planctu
10
Femineo, spargit flavos per colla capillos,
Corporis omne decus, vestitus negligit omnis
Vesteque lugubri amissum deplorat amorem.
Sic pariter nostra tum passim maeror in urbe
Cernitur et patria ingenti confecta dolore
15
Munera quaeque sinit, fuerint seu publica curis
Expediunda suis, cunctis neglecta diebus
Profluere atque situ confecta albescere turpi,
Seu privata manet patriae coniuncta saluti,
Ceu nihil ad patriam videas torpescere semper.
20
Non secus, ac gelidae cernas cum tempore brumae
Cuncta rigere gelu et glacie concreta iacere.
Namque oblita sui penitus rerumque suarum
Nil, nisi quod possit tantum lenire dolorem,
Cogitat, unde sibi multis discrimina rebus
25
Proveniunt, illinc rapidis lacerata rapinis,
Hinc aliis submersa malis, ceu navis, in altum
Quae subit adversam ventorum forte procellam,
Neve gubernator nec doctus in arte magister
Vllus adest illi, qui consulat atque gubernet,
30
Naufraga sed rabidis ventis iaculatur et undis
Et iactata diu portus non invenit ullos.
Civica sic patriam versat dissentio nostram
Ambitioque feris submersit fluctibus illam,
Neve quies ac ulla datur spes certa salutis,
35
Sed vidua assidue nullo tutore relicto
Diripitur ceditque malis et languida luget.
Publica iura vacant, cedit civile potentum
Viribus atque armis, tum pro ratione voluntas
Cuncta gerit, tum prompta subit metuenda libido.
40
Quin et sacra deum cunctis solemnia templis
Cessant et solito nusquam celebrantur honore.
Quae delubra novo fuerant, ornata decore,
Iam deserta manent amotis undique sacris.
Sicque suum cernens tam parvo tempore nomen
45
Relligio, Etrusca quod magnum semper in urbe
Gesserat indictum nullis venerarier aris,
Haec secum volvit magno perculsa dolore:
"Cum plus Etrusca discederet exul ab urbe
Pulsus ob invidiam Medices, permagna putavi
50
Damna futuri mihi, nam multis saucia curis
Angebar primum iniungi discrimina nato
Tanta meo, cum nulla extaret causa malorum,
Praemia sed meritis potius sibi debita magnis.
Flumina praeterea nostris uberrima plantis,
55
Quae Medico semper pleno de fonte fluebant,
Diverti e campis alio conversa dolebam.
Non tamen, ut video, avulsas radicibus imis
Credideram plantas, ne ferrent amplius ullos,
Vt solite, fructus, semper quos esse feraces
60
Et memini et plenis collegi cratibus olim,
Non etiam incultos impleri sentibus agros
Arvaque submotis Medicis arescere rivis.
Ergo necesse novas quam primum quaerere sedes
Et Florentina decedere protinus urbe,
65
Vrbe mihi cunctis grata magis urbibus olim.
Sed promissa dei memori nunc mente revolvo,
Scilicet absentem revocari ad publica Cosmum
Munera transactis nonnullis mensibus, unde
Spes mihi certa manet; vereor sed plurima, quae nunc
70
Accusant magno Tyrrhenam crimine gentem,
Ne pater omnipotens gestis iratus iniquis
In longum promissa trahat populumque severus
Puniat ingratum, maneant cum praemia Cosmo
Digna satis, Veneta quae nunc ex urbe reportat,
75
Quae valeant mentis placidam sibi ferre quietem,
Vnde prius iunctis orabo numina palmis
Magna dei, videat, ne quid mereantur iniqui,
Sed quid digna pii Medicis nunc facta requirant
Damnaque conspiciat, quae nobis magna resultant.
80
Talibus ergo deum dictis et corde precabor:
'O deus, humano generi qui parcere semper
Gaudes, nec scelerum iratus reminisceris unquam,
Te precor, avertas oculos, licet impia multis
Extent facta malis in te commissa per urbem
85
Etruscam, ingratasque bonus ne respice mentes,
Sed moveat Medicis pietas cultusque deorum
Et mea te tangant sumptis incommoda damnis.
Advenit ecce dies nobis promissa; parentem
Restituas, oro, patriae, quae languida semper
90
Luget et absentem luctu deplorat acerbo,
Et mihi concedas divinae sortis honore
Posse frui solito, quem secum ferre necesse est,
Cum secum pariter Tyrrhena excesserit urbe'".
Talia Relligio; tum summi rector Olympi
95
Rettulit haec contra: "Tuus, o sanctissima virtus,
Me dolor et Medicis pietas nil tale merentis
Impellunt gratis ingratae ignoscere genti.
Vade, age, dic Medici, patriam mox praeparet ire,
Nam reditus concessa sibi nunc certa potestas".
100
Inde vocat subito ex nymphis caelestibus unam,
Quae radiis semper casti resplendet amoris;
Talibus alloquitur dictis et talia mandat:
"Gratia grata mihi, quia gratum reddis honorem
Numinibus sanctis resque intercedis honestas,
105
Nec praestare boni quicquid mortalia possunt
Te sine corda virum. Florentinam ocius urbem
Advola et actutum mentes incende virorum,
Vt revocent ultro Medicem patriaeque parentem
Restituant meritique sibi reddantur honores".
110
Nec non et summi peragit mandata tonantis
Gratia, nam, liquidas pennis dilapsa per auras
Advolat Etruscas aura velocior arces
Atque adeo procerum mentes et corda virorum
Irrepit et tanto in Medicem succendit amore,
115
Vt subito tentet revocare ad publica Cosmum
Iura magistratus, quamvis furibunda minetur
Factio et adversis obsistat viribus audax,
Impleat et totam magnis terroribus urbem.
Contio sed populi magno celebrata favore
120
Comprimit audaces dirosque per omnia cives
Et revocat Medicem solitoque in culmine rerum
Collocat et meritos reddi sibi mandat honores.
Relligio interea Vestalis virginis ora
Et vestes induta sacras victasque pudicas.
125
Accelerans gressus Medicas contendit ad aedes
Et placida Medicem voce introgressa salutat:
"Salve, cura deum, et veram, quam porto, salutem,
Accipe nec mirare tuas accedere solam
Hac cum veste domos ausam, nam iussa facesso
130
Magna dei patriasque libens tibi nuntio sedes
Restitui et magna in patriam cum laude vocari".
Dixit et extemplo pariter cum voce recessit.
At Medices tali stupefactus imagine primum
Virginis atque habitum et faciem admiratus honestam,
135
Mox secum repetens audita ex ordine verba
Haud dubiam praestare fidem de sedibus altis
Advenisse deam et divum mandata tulisse,
Sed, quibus e meritis mandentur talia, nescit,
Sic igitur firmum fixumque in mente reponit
140
Se, Florentinam quam primum advenerit urbem,
Viderit et patriam, sacras componere leges
Compositasque suos cives servare libenter,
Numina magna deum votis sacrisque peractis
Saepe vocaturum et grates quascunque laturum
145
Pluraque marmoreo structurum templa decore.
Postera fulgebat radiis Aurora coruscis,
Cum Venetas velox advenit nuntius oras,
Detulit et, quanto Medices revocatus honore
In patriam quantumque suis iam civibus adsit
150
Gratus et acceptus, redeat modo laetus ad urbem,
Quae Medico tantum ardens inflammatur amore,
Quantum casta virum uxor amat vel mater alumnum.
Nec mora; continuo Florentis iussa senatus
Expedit Etruscam Medices rediturus ad urbem.
155
Iamque Mugellanos fines ingressus et agros
Audiit ingentem populi adventare catervam
Obviam et egressos proceres iam protinus omnes.
Quod minime cernens privatos posse decere
Diversum per iter Tyrrhenam pergit ad urbem,
160
Quam tacitus paucis tantum comitantibus intrat,
Dirigit et primos ad magna palatia gressus,
Laetus adit dominos, dulci et sermone salutat
Et grates agit ingentes veniamque precatur.
Laetitia subito complentur corda virorum
165
Ingenti et populus nimium gestire videtur
Non aliter, quam saepe novus si nuntius affert
Seu victos hostes urbesque ex hoste receptas
Seu gratam cunctis post multa pericula pacem.
Neve magis reduci mater laetatur alumno,
170
Vnicus ille licet viduae sit cura parentis,
Cum redit emensus variis labentia terris
Aequora et obscurae passus discrimina mortis,
Quam patria incolumi Cosmo est gavisa recepto,
Cui commendat opesque suas rerumque salutem.
175
Nec minus ille suae curas amplectitur urbis,
Quam pater ipse domumque suam natosque gubernat.
Publica cuncta brevi tanta est prudentia Cosmi
Consiliis composta suis servare tenorem
Incipiunt solitum priscamque resumere normam.
180
Seditione viri soliti turbare quietem
Antiquam patriae poenis plectuntur acerbis,
Praemia nec desunt iustis iam civibus ulla.
Sic igitur patrius pulchre componitur ordo
Iamque sacras leges cives venerantur et omnis
185
Plebs patribus subiecta manet legesque veretur.
Hinc per te, Medices, Laurentis templa Levitae
Cernuntur Fesulis magnis suffulta columnis
Auratoque nitent passim laquearia tecto.
Hinc delubra tibi, Marce, instaurata nitescunt
190
Porticibusque pii fratres spatiantur honestis.
Bibliotheca libros miro constructa decore,
Sive sacros quaeras seu quos gentilis honorat,
Fratribus et reliquis large quoscunque ministrat.
Hinc Fesuli montis positum in radicibus alti
195
Cernitur erectum pulchra testudine templum
Tectaque cernuntur monacis habitanda pudicis
Splendida et obducti circum viridaria muri.
Denique signa pilis insertis aurea rubris
Omnibus in templis tota spectantur in urbe.
200
Hinc quoque regali fabricata palatia sumptu
Advena miratur, cives mirantur et omnes.
Nec minus interea patriae indulgere quieti
Cernitur et curas animo gestare salubres.
Namque foris bellum firmata pace resedit
205
Horribilisque domi subito discordia cessit,
Reddidit et cautos ad cuncta pericula cives.
Quod Piccininus suscepta clade fatetur,
Cum fugit amissis et fracto milite castris,
Franciscusque comes puppi decedere iussus
210
Valle Casentina, adversi dum principis arma
Sectatus nostra demens defecit ab urbe,
Testanturque feri insultus atque irrita bella
Alfonsi regis, multis dum milibus ardens
Obsidione gravi, Plombini moenia cinxit
215
In moremque fugae raptim obsidione soluta
Navibus in patriam levibus remeare coactus.
Sed quo divinae referam praesagia mentis
Carmine et instantis praevisa pericula belli?
Quis deus ingenio poterit praestare favorem,
220
Vestrum opus, o Musae, vestra haec sit cura, precamur.
Nam nihil absque opibus vestris speramus honestum
Posse loqui; vestra haec iterum sit cura, precamur.
Mors ducis Insubrium cunctis pergrata Philippi
Horrida multorum mentes ad proelia vertit
225
Cordaque praecipue Venetorum fervida tinxit
Ambitione gravi, cuperent ut regna Philippi
Cedere cuncta sibi, nam motis undique bellis
Armorum strepitu videas horrescere totam
Italiam et subito consterni cuncta tremore.
230
Hinc rex Alfonsus violata pace tremendus
Imminet et bellum nobis cladesque minatur.
Illinc et Venetis vexatur Gallia castris,
Gallia defuncto quondam subiecta Philippo,
Sed duce Francisco correptis Insuber armis
235
It contra et cara pro libertate repugnat;
Inclita facta gerit, magno et discrimine clades
Iniungit Venetis; iustus nam iusta rependit
Iura deus iustosque fovet reprimitque superbos.
Mox tamen adiuncto sibi Sforza et foedere firmo
240
Insurgunt iterum Veneti cladesque vicissim
Insubribus referunt iamque urbis moenia cingunt
Milite et effosso circundant aggere muros.
Iamque fame impulsus positis iam cogitur armis
Insuber optatam precibus perquirere pacem,
245
Cum Veneti sese violato foedere iungunt
Insubribus pactosque negant persolvere nummos
Francisco, sed castra iubent dissolvere et ipsum
Finibus Insubrium quam primum abscedere mandant.
Tum demum Medices divina mente volutans,
250
Quid totiens firmata velint totiensque soluta
Foedera deposcant, Venetorum quippe timendas
Aestimat ambages et magna pericula cernit,
Consiliis ni forte bonis opibusve iuvetur
Franciscus Venetum monitus contemnere iussa,
255
Castra nec Insubrium obsessis deducere campis.
Sic monet, ut fervens obsessis acrius instet
Moenibus utque novis obsessam cladibus urbem
Terreat et nusquam sumptis discedat ab armis.
Quippe suas iam noscat opes sibi quasque paratas
260
Affore, nec magnis desperet sumptibus ullis
Sufficere et solum tanto se occurrere bello
Posse, sed adiutus vires animumque resumat.
Namque sibi sciat et Medici commune futurum
Id bellum, quod fata dabunt succedere felix,
265
Si modo persistat solitis in viribus audax.
Talibus impulsus dictis opibusque refectus
Sforziades tantis replet terroribus urbem
Obsessam, ut magnus magno clamore tumultus
Aestuet arreptisque ruat populariter armis
270
Insuber et Venetum crudeli vulnere caeso
Legato, portis murisque patentibus hostem
Intra tecta vocet summoque in culmine rerum
Constituat mandetque suam per saecula gentem
Mandatis parere suis et iussa vereri.
275
Annuit oblatis rerumque capessit habenas
Sforziades laetus populique favore secundo
Insubrium componit opes et cuncta gubernat.
At Venetis livor tum fervens cordibus ira
Aestuat ereptumque dolent e faucibus amplum
280
Imperium mortemque sui tum saeva retractant
Vulnera legati; stimulat vindicta furentes.
Hinc sibi coniungunt firmato foedere regem
Alfonsum nostramque fidem veteremque requirunt
Gentis amicitiam et socialia iura recensent.
285
Vertitur ad Venetas populi sententia partes
Antiquumque patres renovari foedus et arma
Haud iniusta capi Venetum pro parte fatentur
Et secura magis; delendum quippe tyranni
Nomen et in cunctis civilia iura tuenda.
290
Et licet eventus Martis communis utrisque,
Attamen ad Venetos felix spectare videtur,
Sint quibus et vires rerumque potentia maior
Sitque vel ad magnos immensa pecunia sumptus.
Praeterea spes magna monet protendere fines
295
Posse vel imperium late producere nostrum.
Namque Padum citra quicquid dicionis habetur
Insubrium, nostris Venetis cedentibus omne
Accedet titulis, regni spes, nulla potestas
Transque Padum Venetas servabunt omnia leges.
300
Sic erit in magnis aequata potentia rebus.
Contra nulla viget regni spes, nulla potestas
Vincendi nullusque favor, sed certa malorum
Congeries certusque dolor patriaeque ruina.
Hae passim fota voces vulgantur in urbe.
305
At Medices alto coniectans corde futura
Publica, quem solum tangebat cura salutis.
Conventu in magno populi cunctique senatus
Talibus incepit tumque his est vocibus usus:
"Res magna, o cives, et magni plena pericli
310
Postulat, ut, quisquis patrium sectatur honorem
Et libertatis servari nomen honestum
Affectat patriae postponens cuncta saluti,
Proferat in medium, si quid sibi forte cavendum
Apparet, subeatque libens quoscunque labores
315
Pro patria et vitam pro libertate recuset.
Nobiscum Veneti renovari foedera poscunt.
Pluribus illa quidem non aspernanda videntur,
Nec mirum, quoniam patriae conferre saluti
Rentur et ex illis augeri publica censent,
320
Nec mihi displiceant, illud modo facta sequantur.
Sed vereor, ne forte magis confecta ruinam
Attulerint patriae vel libera iura resolvant.
Nam regni titulis caecaque cupidine ductos
Fingere cuncta reor Venetos et quaerere solum,
325
Deserat ut bellum positis exterritus armis
Sforziades nullisque opibus nulloque favore
Suffultus tantis succumbens sumptibus erret.
Gallia tum demum dubiis dum partibus haeret
Dumque suos cernit vexari cladibus agros
330
Fessa iugum subitura suum, tum denique totis
Viribus Italiam conentur subdere totam.
Et faciant, ni bella ferox incepta sequatur
Sforziades opibus nostris suffultus et armis.
Nec belli sumptus Venetumque potentia quemquam
335
Terreat; haud quisquam belli desperet honestos
Eventus fore, nam felix victoria fortem
Sforziadem sequitur, iam victis impiger instat
Hostibus Insubriumque potens dominatur in urbe.
Quod si Tyrrheni inspiraverit aura leonis,
340
Nimirum plenis transvectus in aequora velis,
Quosque velit, liceat tutos acquirere portus.
Quare agite, o cives, animis insurgite laetis
Suspectosque nimis vobis nimiumque potentes
Nunc duce Francisco Venetum deprimite fastus
345
Et rerum eventus faustos sperate futuros".
Dixerat haec Medices; simul omnis curia laudat
Consilium Medicis; patriae nam cura salutis
Admonet instantes iterum perpendere casus.
Ergo petita negant renovari foedera neve
350
Cum Venetis aliqua sociari lege, sed omnes
Bellorum casus et tristia facta vereri
Insubriumque ducem, quoniam ascivisse volentes
Audierint, nullis arcendum viribus atque
Marte lacessendum nullo cum iure videri.
355
Hinc ira atque odiis et aperto Marte furentes
Ardescunt Veneti, quin improbus omnia vertit
Iura furor; Venetis subito nam finibus acti
Quique Fluentini; nunquam concessa potestas
Legatis nostris Venetas accedere ad oras.
360
Tum demum patribus Cosmo suadente receptus
Sforziades socius sancitaque foedera sacris
Legibus et nostros olim iunctura nepotes.
Quae simul et patriam recte servasse salutem
Quis neget et stabilem pariter fundasse quietem
365
Italiae et Venetum fastus domuisse potentes?
Nam licet horrendas bellorum Gallia clades
Senserit et turmas equitum peditumque catervas
Insultare suis Veneto sub nomine campis
Viderit et duras tulerint vastata ruinas,
370
Nec non et Calabrum Campano, milite princeps
Praedatus Thuscos magna formidine saltus
Terrores nostrae magnos iniecerit urbi,
Non tamen instantis belli perculsa tumultu
Gallia succubuit, non ipsa Etruria tantis
375
Cladibus ingemuit, quin sumptis protinus armis
Illinc et Venetas acies excedere cogunt,
Hinc et Campanas nullo discrimine pellunt,
Quin et Francorum regem regemque Renatum
Foedere coniungunt. Superatis Alpibus ardens
380
Ipse Renatus adest multis cum milibus, unde
Et Venetis metus et tum regni cura tuendi
Iniicitur regi; tum pacis mentio facta
Et firmata inter Venetos Thuscumque senatum
Sforziademque ducem demum sancita per omnes
385
Italiae populos spatio servanda trilustri.
Bellorum postquam terror submotus et omnis
Armorum strepitus placidae cessere quieti,
Maior inest Medici firmandae cura quietis
Concordemque suis pariter coniicere mentem
390
Civibus et veteres rixas abolere nefandas
Et leges sancire sacras populumque severis
Moribus instruere et priscas inducere normas.
Non labor incassum, sumptus non ipsa fefellit
Cura virum, nam cuncta domi composta quierunt
395
Publica, tumve foris tantum reverenda senatus
Etruscas inter gentes populosque propinquos
Floruit auctoritas, ut Florida lilia quisque
Laudibus in caelum et verbis extolleret amplis
Optaretque simul coniungi foedere sacro.
400
At Medices amplum populi Florentis honorem
Tam celebrem cunctas Italas volitare per urbes
Prospiciens stabilemque domi per longa quietem
Tempora mansuram, nec non et dulcia cernens
Affore compositis externis otia bellis,
405
Talibus ad natum placidis est vocibus usus:
"Petre, meis semper cunctis spes unica rebus,
Iam narrasse tibi memini longo ordine cuncta,
Quae ventura mihi cari genitoris imago
Dixerat, obscurus clausum dum carcer haberet.
410
Vera quidem cernis transactis omnia rebus
Haud finem sortita malum, sed prospera semper
In melius conversa. Fidem meliora futura
Non aliter, quam dicta tibi praesagia praestant.
Passibus haud lentis tristem adventare senectam
415
Ipse vides secumque graves afferre dolores.
Onera cuncta libens humeris iam subtrahe nostris,
Nam breve, quod restat, spatium sibi poscit inanes
Deponi curas rebusque incumbere certis.
Et licet hoc teneris fuerit mihi semper ab annis
420
Ante oculos, iniuncta tamen discrimina multis
Avertere modis. Testor pia numina divum
Invitum traxisse moras dubiosque senectae
Expectasse dies, summi sed rector Olympi
Intus cuncta videns cordis secreta rimatur.
425
Haud equidem infitior magnos instare labores,
Singula dum tractas privata et publica solus.
Sed labor iste brevi minuetur tempore, namque
Talia iam video Laurentis signa nepotis,
Mox ut cuncta sibi tuto committere possis.
430
Hic tibi non tantum commissa negotia promptus
Expediet, sed cuncta procul praevisa subibit.
Accipe, quae nostram Laurenti a nomine sumpta
Haud temnenda quidem pascunt prognostica mentem.
Laurea serta vides doctos ornare poetas,
435
Cingitur hac etiam felix victoria fronde.
Ingenio praestans studiis fulgebit honestis
Victoremque suum cernet Florentia civem.
Ergo age, felici sic omine cuncta capesse
Et gravibus curis vacuum iam redde parentem".
440
Haec ait et, veluti prudens doctusque magister,
Qui maris undisoni fluctus scopulosque minaces
Ventorumque feros ictus diramque procellam
Saepius expertus tutos acquirere portus
Festinat miserae fugiens discrimina mortis,
445
Quos ubi securus cepit, non amplius ullis
Fluctibus aut rabidis tentat se credere ventis,
Haud aliter Medices curas tunc exuit omnes,
Quae possint placidam mentis turbare quietem.
Divinis tantum properat fundare carinas
450
Portubus aeternam sperans haurire salutem.
O quam felicem videas hunc degere vitam!
Scripturae intendit solvendo aenigmata sacrae
Cortice detecto dulces gustare medullas.
Quid referam, quanta videas pietate decorum
455
In patriam civesque suos carosque propinquos?
Quidve loquar, patiens casus ut pertulit omnes,
Quos fortuna modis saevos tulit invida multis?
Non nati mors dura sui carique nepotis,
Languida non etiam concretis membra podagris
460
Hunc cogere virum querulas emittere voces,
Sed rectum servare modum cumulataque magno
Dona referre deo precibusque orare pudicis.
Sumptibus, ah, quantis vel quali ornata decore
Templa deum fabricanda locat, quae multa per urbem
465
Conspicienda manent Medicumque insignia gestant.
His igitur studiis mentem dum pascit honestis
Et divina domi speculatur cuncta quietus,
Delphica ceu quondam dubiis oracula rebus
Consultura petit falsis gens tradita divis,
470
Non secus hunc adeunt cives, vicinus et omnis,
Vt videant et certa simul responsa reportent.
Ecce propinquabat morti vicina senectus;
Sacra petit, iunctis sumitque viatica palmis,
Mixta piis lachrimis demum verba ultima dixit.
475
Inque tuas commendo manus, pater optime, mentem:
Non ingrata patrem patriae Florentia dixit.