Amerigo Corsini compendium in vitam Cosmi Medicis 2

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


Sic Cosmi celebris volitat tunc fama per urbem,

Sic omnis pariter privata et publica ad unum

Conferri Medicem gaudent; fit magnus ubique

Consensus patriae, sed enim prudentia Cosmi

5

Cernitur inque dies maior maiorque redundat

Fama viri; res ipsa docet cunctique fatentur

Mortali quoddam versari in pectore maius

Et magis egregium, divino numine mentem

Afflari, nam vera procul sic cernere posse

10

Non hominem humana constructum labe, nec ipsum

Sufficere ingenium mortali mole gravatum.

Nec solum hac una cernas virtute decorum,

Quin aliis fulgere bonis virtutibus atque

Moribus egregiis ac omni laude refertum,

15

Insuper ornatum videas, quibus ipsa beatos

Plebs indocta viros narrat. Quis ditior unquam

Aut magis excellens opibus conspectus in urbe

Tyrrhena et clara notus iam voce per orbem?

Huic rerum natura suum largitur honorem.

20

Progeniem sed enim praestanti nomine claram,

Quae sit nulla in parte minor, talesque nepotes

Proferat in lucem, ut magnis maiora frequenter

Addant et summo nascentes culmine rerum

Altius extollant longeque decentius ornent.

25

His dum Tyrrhena felix versatur in urbe

Vocibus insignis Medices, dum publica tractat,

Omnibus acceptus cives dum diligit omnes,

Forte per Etruscas gressus direxerat urbes

Et Florentini conscenderat alta palati

30

Culmina prospectura domos et facta virorum

Magnipotens Fortuna, deus quam procreat olim,

Cum primum terras caelumque et sidera fecit

Humanumque genus, quam sacro nomine divam

Sivit honorari et votis persaepe vocari.

35

Quin et templa dedit, quae olim coluere vetustae

Gentes et falsae sectantes dogmata legis;

Sed vetat excelsi transcendere limina caeli

Aethereasque habitare domos, nec nomen habere

Passus neve locum excelsa inter tecta deorum.

40

Humanas tantum concessa potentia sortes

Arbitrio versare suo, sic infima summis

Miscere et toto penitus dominarier orbi.

Omnia subiecit sorti; Sapientia solum

Libera Fortunae contemnit iura potentis.

45

Illa igitur tales captans de culmine voces

Et celebrem Medicis famam tumque omnia cernens

Prospera felici iam iam succedere Cosmo

Haec secum volvens multa tum ferbuit ira:

"Illene Cosmus erit solus, qui numina temnat

50

Nostra impune diu? Nil en mea iura valebunt?

Quid mihi divinum nomen, si limina caeli

Scandere neve licet penitusque excludor ab alto,

Nec valeo humanis quicquam proscribere rebus

Et concessa mihi iam iamque potentia cessat?

55

Nonne foret melius nigras habitare tenebras

Seu furiale malum seu quicquid Tartara dirum

Horrent, quam vano iactari nomine divae,

Nec posse unius mortalis tangere nomen?

Arrisi quotiens oculis, heu, laeta serenis

60

Ingrato Medici? Quotiens mea munera laetum

Effecere virum et felici sorte beatum?

Num supplex unquam nostris pia contulit aris

Munera? Num verbis tantum veneratur honestis

Numina nostra semel nomenque in sacra vocavit?

65

Gratia num nobis meritis pro talibus ulla

Vnquam habita est animi demonstrans signa benigni?

Quin verbis delusa feris et mente superba

Quaeque indigna nimis patior. Tum iurgia solum

Pro donis sacrisque et grata mente reporto.

70

Scilicet ardentis virtutis nomine fretus

Atque tuum iactans sanctum, Sapientia, nomen

Immunem nostro sperat se numine factum.

Libera sit quamvis nostris Sapientia fatis,

Attamen experiar, valeant quid numina nostra.

75

Et, mihi si desint vires, descendere ad ipsa

Tartara nec dubitem furiasque excire feroces.

Talibus esto armis tutus spernatque superbus

Tum Medices talesque iratos sentiat hostes".

Haec secum repetens subito descendit ad umbras

80

Tartareas nigrasque petit sine lumine sedes

Haud iter ignotum peragens, nam saepius unam

Excitat aut aliam horrenda de sede sororum.

Tum sic alloquitur Phthonem supplexque precatur:

"Phthone cara mihi et multum dilecta, quod unquam

85

Haud frustrata tuas vires numenque petivi.

Sed, tua si quando fuerit mihi prompta voluntas,

Nunc precor, expedias celeri mea vota tumultu

Et Florentinam subvertas ocius urbem

Pectoraque inflammes livore ardentia taetro

90

Cordaque pestifero irrites madefacta veneno

In Medicamque domum in Medicemque furentia Cosmum.

Quod ni saeva premant odiis succensa virorum

Pectora nunc Medicem, nil, heu, iam nostra valebunt

Iura, sed incassum iam iam conabimur ambae.

95

Nam, qui fortunae flexus variosque reflexus

Evitare potest praenoscens cuncta malorum

Semina et adversis rebus valet usque mederi,

Hic facile invidiam superat, tum conterit omnem

Livorem et prudens ferventia pectora mulcet.

100

Ergo age terribilisque manens da cuncta repleri

Invidia atque odiis fecundum concute pectus,

Obrutus ut Medices odiis et fluctibus atris

Invidiae pressusque gravi tum pondere ad ima

Concidat et demens Fortunae temnere discat

105

Numina, tum saevas abiectus mulceat iras

Invidiae virtusque suum, si possit, alumnum

Protegat et miserum verbis soletur amicis".

Rettulit haec contra Phthone: "Quid nostra precaris

Numina? Quid tantum verbis facunda benignis

110

Hortando suadere paras? En protinus adsum

Prompta tibi semper. Iubeas modo, diva, paratam

Invenies Phthonem; nobis namque omnia per te

Iura vigent solumque tuis pugnamus in armis".

Dixit et extemplo horrendis armata colubris

115

Sulphureasque faces quassans et pallida circum

Ora ciens taetrum late perfudit odorem.

Exin celsa petens gressus direxit ad urbem

Etruscam procerumque domos taeterrima serpit

Pestis et immundo quam primum cuncta veneno

120

Inficit et toti paulatim illabitur urbi.

Inque dies crescens incensas sulphure taedas

Perque domos passim perque atria magna virorum

Coniicit et demum miseranda incendia miscet

Incensaque furens fota bacchatur in urbe.

125

Inde petit victrix excelsa palatia circum

Mille dolos fundens et mille induta figuras

Incenditque viros, quorum tunc publica curae

Iura magistratus; neque enim labor arduus instat,

Nam facile incensas dictis exaggerat iras.

130

Hinc Cosmi laudes subito vertuntur in ipsa

Iurgia et opprobriis vulgo laceratur acerbis.

Hinc suspecta viri virtus, suspectus et ipse

Tunc Medices odiisque miser damnatus iniquis.

Nec, quamvis magna cernat se mole gravatum

135

Invidiae videatque odiis ardescere mentes,

Seu precibus tentat blandis mulcere furentes,

Frangere sive, feros conatus viribus audet.

Integer est animus solum; tum conscia recti

Mens hominem sperare iubent et fidere divis.

140

Ergo vocatus adest subito dominosque potentes

Solus adit, caeco statim sed carcere pressus.

Hos inter motus, tanta et discrimina vitae

Dum Medices versatur inops, dum sancta precatur

Numina, Relligio ac Pietas sensere precantem

145

Tum Medicem miserumque vident indigna subire

Opprobria et subito carum miserantur alumnum.

Et prius haec secum humana de gente queruntur:

"An potis humanas tanta caligine mentes

Obvolvi, ut nulla iam iam ratione regantur?

150

Quid virtus probitasve suum num servat honorem?

Praemia quae iustis? Nunquid condigna geruntur?

Heu languent miseri. Solus laudatur iniquus,

Perfidus, immundus latro; tum magna reportat

Praemia et in summo semper versatur honore.

155

Non famen idcirco desperat iustus et unquam

Desinat esse pius, nam summi rector Olympi

Nil temere incertave gerit ratione, sed aequus

Omnibus aequa dabit, non impunita relinquet

Flagitia et iustis tum praemia certa rependet.

160

Qualia nunc noster Medices discrimina vitae

Captus ob invidiam subit? Ecquis iustior alter

Aut magis excellens?" Sed stat sententia castas

Fundere ad alta preces summi praetoria regis

Pro Cosmi patriaeque simul nostraque salute:

165

"O pater omnipotens, qui comples omnia solus

Complendoque simul divina mente gubernas.

Cuncta prius, quam facta forent essentque futura,

Ipse vides semper primaque ab origine visa

Perpetua ratione geris tumque ordine miro

170

Dispensas parentque tuo sic omnia verbo.

Nunc miserere pii Medicis, miserere parentis

Nunc patriae et nostri demum miserere, precamur.

Quisnam Tyrrhenis unquam fuit alter in oris,

Per quem nostra magis colerentur numina vel qui,

175

Tum pietate gravis tum relligione severus

Conferretque magis patriae vel templa deorum

Pulchrius ornaret vel munera plura referret.

Cernis enim, quanta immeritus nunc mole prematur

Invidiae et, tua quam primum ni summa potestas

180

Succurrat misero, quibus, heu, luet ultima poenis.

E tantis igitur Medicem nunc eripe flammis

Et curam nobis natum patriaeque parentem

Restitue et votis aures nunc porrige nostris".

Tum pater omnipotens oculis et mente serena

185

Suspicit orantes, placido et sic incipit ore:

"Cara mihi Pietas, dulcis super omnia semper

Relligio, vestrum merito laudamus amorem,

Nec fudisse preces casta nunc voce pigebit.

Ex animis omnem, iubeo, deponite curam.

190

Haud incerta salus vestro iam surgit alumno,

Nec solum poterit tantos evadere fluctus

Incolumis, nam plura mihi nunc pandere vobis

Fatorum secreta libet, quae figite vestris

Auribus et tacita servate haec gaudia mente.

195

Sed refert notum et clarum per saecula nomen

Tutus ab invidia et longe securus ab omni

Fortunae casu, quamvis nunc utraque contra

Nitatur viresque in eum nunc excitet omnes.

Altera victa cadet, bene vertens altera semper

200

Gaudebit mutasse vices, gaudebit et ipsum

Tollere in astra virum facietque in cuncta beatum.

Exilium modo, quod nunc fatis imminet, aequa

Mente tulisse queat, quanto vertetur honore

In laudemque viri, tum famam nominis amplam.

205

Nam patria exactis nonnullis mensibus orba

Et tantis privata bonis revocare parentem

Gestiet et reduci laetabitur usque recepto.

Illo tum demum felicem tempore Cosmum

Dicere namque licet, tum vos vidisse iuvabit

210

Publica gestantem vel numina nostra colentem.

Gaudia magna patri sumpta de prole futura

Conspicio; nam quaeque senis tum prompta subibit

Munera tumque sibi geminos dabit illa nepotes,

Qui Medicum clarum tollant ad sidera nomen.

215

O quantum nobis merito gaudere licebit

Talibus ex natis et tali munere divum.

Ergo agite et laetis animis his Plaudite dictis".

Interea magnus Tyrrhenam incesserat urbem

Motus et ingenti nutabant cuncta tumultu,

220

Hos agitat Livor cives, hos dira Cupido

Regnandi stimulat, nonnullos improbus auri

Cogit Amor verbis Medicem incusare dolosis.

Nec satis ulla potest illis condigna videri

Poena viris: odiis adeo exarsere nefandis.

225

Quin alii totam strictis mucronibus urbem

Percurrunt mortemque reo tum saeva minantur

Vulnera et horribili consternunt cuncta tremore.

Publicus hinc agitur subito conventus et omnis

Area completur, quae magna palatia circum

230

Strata iacet populusque furens ruit undique totus,

Attonitique patres adsunt, qui iussa vocati

Expediunt tristes certamque instare ruinam

Tum patriae cernunt, ullis nec posse mederi

Consiliis sperant, circumstrepere horrida solum

235

Arma vident timidosque animos desuetaque corda

Ipse pavor pulsat, rumpunt suspiria vocem

Inceptam casumque dolent insontis amici,

Nec prodesse valent, propriae nam cura salutis

Quosque tacere docet nullisque resistere coeptis.

240

Concio tum demum populo celebrata frequenti

Omnibus iniecit pavidum per corda timorem,

Hinc octo concessa viris tunc summa potestas,

Qui rerum curam gererent promptique subirent

Iussa magistratus summi scelerumque ministri

245

Mandarentque reis poenas et vincula captis.

Bis tentata pii Medicis mors saeva nefandis

Suppliciis, bis sancta vetant tunc numina divum,

Namque sacerdotes cuncti cunctaeque puellae

Vestales votis exorant numina castis.

250

Nec viduae precibus cessant orare pudicis

Nec pia turba vacat lachrimis atroque dolore.

Sic patriae servata salus patriaeque parenti.

Nam versae mentes profugum dimittere Cosmum

Exilioque gravi pressum, non amplius ulla

255

Mentio facta necis, prospectum credit abunde

Quisque sibi, talem modo possint pellere civem

Et patrio privare solo; sic tempore lustri

Extorrem complere iubent urbemque Patavi

Describunt sedes, ubi maestam ducere vitam

260

Possit et iniusso liceat decedere nusquam

Sed prius haec Medices magna ad subsellia ductus

Voce refert humili et dulci sic pectore fatur:

"Si notum, excelsi domini, certumque maneret

Publica nunc solum nostra fundata ruina

265

Otia posse diu durare et vivere longe,

Mors mihi grata foret, nunquam metuenda doloris

Poena mea posset vel magnis flectere mentem

Suppliciis, nam vestra libens nunc iussa facesso,

Si modo, quod cupio possint afferre quietem

270

Civibus et patriae divinae gaudia pacis,

Neve Italas tantum valeam discedere terras

Atque Patavinas placidas mihi ponere sedes,

Sed longinqua maris possim nunc litora magni

Quaerere et extremos vivens habitare per Indos.

275

Nam mihi nulla potest res intoleranda videri,

Quam iubeant domini et quae nostrae conferat urbi.

Cuncta sed obtestor sanctorum numina divum

Nil magis in nostra mihi nunc doluisse ruina,

Quam timor immensus, ne quid res publica damni

280

Ferret ob ingentes, quos vidit quisque, tumultus.

Si quid enim in me collatum crudele fuisset,

Id breve nempe foret, nam semper conscia recti

Mens mihi venturae spondebat gaudia vitae.

Sed magis angebat patriae immedicabile vulnus,

285

Quod fore perpetuum rebar multisque dolendum.

Compositis postquam rebus nunc cuncta quiescunt,

Vnius exilio nullo est subeunda dolore

Poena mihi, at laetis animis et mente quieta

Parendum dominisque meis patriaeque cavendum.

290

Ergo libens vestris laetusque obtempero iustis

Discedensque meos vobis patriaeque salutem

Commendo supplexque deum nunc deprecor ipsum,

Protegat hanc urbem, tum cives protegat omnes

Et mihi concedat patienter ferre dolorem

295

Amissae patriae et durae discrimina sortis".

Dixit, at ingenti dudum perculsa dolore

Corda virum tales Medicem dum fundere voces

Audirent, poterant oculis haud ultima siccis

Percipere orantis, neque enim, si forte liceret,

300

Tunc Medicem vellent iussis parere superbis.

Nam quoscunque gravis cives iam cura remordet

Insontem damnasse virum patriamque parentem

Privasse et plebi miserae amovisse patronun.

Et, quoniam suspectus erat furor improbus ingens

305

Quorundam, ne forte necis tam dira cupido

In Medicem ruere assumptis impelleret armis,

Ipse magistratus magna comitante caterva

Incolumem proprias Cosmum deducit ad aedes.

Illic multa suis constanti pectore fatus

310

Hortatur, quos ipse videt venisse paratos

Hortandi causa, quos cernit denique maestos,

Solatur natumque vocat dehinc nomine Petrum,

Solus et ad solum submotis omnibus inquit:

"O dilecte magis vita et mihi carior ipsa

315

Nate, meis solum afflictis spes unica rebus,

Immensum video nunc te cepisse dolorem.

Et merito, quoniam a nostris nil tale meremur

Civibus ingratis. Oculis sed conspicit aequis

Cuncta deus finemque dabit quandoque labori.

320

Eia age, tolle metum et tristi iam parce dolori

Et modo, quae carus genitor mihi rettulit, audi,

In somnis maestum solatus imagine clara

Et nitidis oculis, poterant qui vincere nigras

Carceris obscuri tenebras lucemque referre,

325

Attonitumque novo me sic splendore locutus:

'Nate, mihi carus quondam, dum vita manebat,

Nunc magis acceptus summa pietate, parentes

Qua colis usque tuos, precibus nec desinis unquam

Exorare deum castis et dona referre,

330

Vt pater omnipotens delictis parcat iniquis

Aeternamque ferat requiem veramque salutem.

Sed iam purgatos laetus iam nosce parentes

Gaudentesque frui divino lumine semper.

Nunc ad te venio claro demissus Olympo,

335

Missus et a summo, qui vultu cuncta sereno

Laeta facit, pacemque suis tibi nuntio dictis.

Laetari ergo licet, fili dilecte, reperta

Pace dei curasque decet depellere tristes.

Ast opus est animis et forti pectore, nate,

340

Sors subeunda, licet nimis ac nimis aspera primum

Contingat; patria sed enim privabere dulci

Extorrisque novas cogeris quaerere sedes.

Sed dolor iste brevi mitescet tempore, namque

Haud semel hinc totum radiis sol circuit orbem,

345

Quin humeris patriae summoque reductus honore

Vrbis Tyrrhenae felix tractabis habenas,

Securus rerum composta pace quiesces.

O quam felici succedent cuncta tenore,

Namque inter cives natos fulgere videbis

350

Ingenti virtute tuos patriamque tueri

Consiliis famaque piis extollere factis

Atque inter natos magnum mirabere Petrum,

Publica dum tractat solus, dum cuncta gubernat

Ingenio praestans, summa et pietate decorus.

355

O qualem laetus cernes hunc tollere prolem,

Quae patrias inter laudes et nomen avitum

Emicet et magno semper splendore nitescat.

Ergo age, ne somno, falsa vel imagine ludi

Credas, immo fidem dictis appone paternis,

360

Verus enim a vero missus tibi nuntius adsum'.

Haec ait et subito in tenues evanuit auras

Meque patris cari cupientem tangere dextram

Plurave quaerentem solum inter verba reliquit.

Nunc igitur forti subeamus pectore, quicquid

365

Fata mali tradunt, sperantes vera locutum

Esse patrem et iam certa fides his affore dictis

Cernitur atque utinam simili ratione sequantur

Caetera, ut in primis apparent omnia rebus

Tuta satis maiorque mihi fiducia semper

370

Crescit et, in melius vertas, precor, omnia, nate,

Et mecum pariter monitis laetare paternis".

Candida nec roseis fulgens Aurora quadrigis

Rettuleratque diem et nigras disiecerat umbras,

Cum primum populi magnus concursus ad aedes

375

Fit Medicas, alios visendi cura fatigat

Atque salutandi, nonnullos causa iuvandi

Consilio atque opibus movet, omnibus intima cordi

Cura manet certusque dolor, ne plura subinde

Civibus ac patriae, quam Cosmo, damna resultent.

380

Quippe dolor talem patriam decedere civem,

Qui bona multa bonis, qui plurima conferat urbi

Commoda, qui propiis praeponat publica rebus.

Profugium miseris tutum, proventus egenis

Certus et afflictis placidum solamen amicis.

385

Haec inter se certatim dum verba loquuntur,

Dum Medicem cupiunt abeuntem cernere Cosmum

Expectantque foris avidi, tum maximus heros

Progreditur iuvenum multis stipatus et armis

Et magno conspectus equo mediusque duorum,

390

Qui legum arbitrium summumque insigne gerebant

Octo virum, quorum praesens reverentia tutum

Tum Medicem posset patrios perducere fines.

Qualem saepe virum conspectum cernimus urbem

Intrantem nostram, populus cui plurimus exit

395

Obvius et proceres medium comitantur euntem.

Ille venit laetusque hinc atque hinc lumina flectit

Fronteque demissa tanto respondet honori:

Talem se Medices hilari cum fronte gerebat,

Talis erat, quamvis per opaca silentia noctis

400

Pergeret et profugus patriis excederet oris.

Ecce propinquabant portis, nec desinit ullus

Pone sequi, donec portas egressus abiret;

Namque vetant ultra portae procedere quemquam,

Sed taciti intra se hac abeuntem voce sequuntur:

405

"I felix nostrique memor lucemque reporta

Quamprimum rediens, nam caeca in nocte relinquis

Nunc sine te miseros nigraque vagamur in umbra".

Liquerat interea humentes nox frigida terras

Rettuleratque diem fulgens iam Lucifer almum

410

Famaque vicinos volitans exciverat omnes,

Dum Medices abiens Pistori intraverat agros.

Ecce catervatim descendunt montibus altis

Audaces fortesque viri et, fera corpora, agrestes,

Qui soliti in silvis et duris semper in armis

415

Versari et vitam magnis offerre periclis,

Turba ingens Cosmumque piis obnoxia factis

Increpat his Medicem dictis et vocibus audax:

"Quo ruis, o demens, iussisne paratus iniquis

Parere et patrias exul sic linquere sedes?

420

Quid dubitas nostris fretus nunc viribus urbem,

Et regredi et Medicas armis ostendere vires

Civibus iniustis fortemque resumere mentem.

Namque vides, quot sumpta viris nunc arma saluti

Prompta tuae maneant, pro te quoscunque libenter

425

Aspicies cunctis vitam obiectare periclis,

Vulnera sive feram nequaquam horrescere mortem.

Sed deus adiutor coeptis nunc affore iustis

Cernitur; ecce deus reditus tibi monstrat apertum

Nunc iter et certe apparent tibi signa salutis.

430

Ergo facultatem redeundi amittere talem

Ne velis, at, facili, propera, dum cardine sistit;

Nam neglecta semel nunquam fortuna redibit".

At pius haec contra Medices: "Dulces milii semper

Et cari et fidi cunctis in rebus amici.

435

Sed nunc vestra fides longe mihi carior extat,

Dum fortuna meis gestis invisa secundis

Cogit in adversos miserum descendere casus.

Quod mihi nunc sumptis mortem spondetis in armis

Oppetere et videam dictis succedere facta,

440

Nil mihi nunc potuit magis hoc contingere gratum

Oblatumque libens grata nunc mente repono.

Fas et iura vetant armis nunc talibus uti

Et contra patriam vires extendere nostras.

Quemque decet iustum dominis parere libenter

445

Et patriae servare fidem pacemque tueri.

Ergo libens, licet immeritus, nunc iussus abire

Discedo patriaeque meam concedo salutem.

Vos igitur laeti vestras discedite sedes

Et meritis tantis adstrictum ducite Cosmum,

450

Nec, si fata velint, isthaec egisse pigebit".

Sic iter inceptum peragit nec porrigit aures

Talibus oblatis dictisque ferocibus unquam,

Quamvis incessu peditum iam copia crescat

Factaque sit iusti vel magni exercitus instar.

455

Inde Mutinenses superatis montibus agros

Ingreditur cernitque viros equitumque catervas

Obviam adesse sibi, Estensis quos pergere princeps

Iusserat et comiter fines deducere in omnes.

Sic paribus studiis Medices susceptus ubique

460

Tendit iter, donec proscriptas tangeret oras.

Illic, proh superi, quanta admiratio cunctos

Detinet et quanto qualique receptus honore.

Ingens quippe viri semper reverentia crescit,

Vincit et acceptam Cosmi praesentia famam.

465

Ecce Patavinus populus fluit undique totus

Visendi studio; quisquis vir magnus in urbe

Obvius egreditur, blando et sermone salutat.

Haud aliter magno Medicem dignatur honore

Ipse magistratus, quam si venisset ad urbem

470

Orator vel si titulos praeferret honestos

Nobilis aut princeps et digno nomine clarus.

Namque iubet proceres medium deducere Cosmum

Hortarique virum semper cunctisque diebus

Mane salutatum Medicas accedere ad aedes.

475

Quod faciunt laeti cives nullumque relinquunt

Officium intactum summi ac praestantis amori

Quin etiam Veneti mittunt, qui voce senatus

Hortentur Medicem et dictis solentur amicis

Spemque bonam moneant adversis sumere rebus

480

Et, tales postquam tulerit fortuna labores,

Gaudendum, Venetas quod sorte advenerit oras;

Namque deesse nihil speret sibi posse, nisi urbis

Tam pulchrae aspectus, qualem Florentia praestat.

Caetera, ad humanam quae spectant commoda vitam,

485

Si non aequa, tamen minus aspernanda futura.

Milia praeterea auri quinquaginta manere

Prompta sibi; si forte suis discrimina rebus

Obtigerint, valeant quae solum talibus armis

Expelli, sed plura quidem, si pluribus uti

490

Expediat Medici, Venetos offerre paratos.

His Medices dictis et tali munere laetus

Immensas Venetis grates compluribus egit

Verbis et, quoniam misero sibi nulla facultas

Posse referre datur, divum se cuncta precari

495

Numina, ut ipsa ferant Venetis, quae digna videntur,

Praemia, qui profugum tanto dignentur honore.

Sic igitur claro notus iam nomine Cosmus,

Talibus et Venetum donis ornatus honestis

Inter primates urbis iam primus habetur.

500

Sic Cisalpinas celebris volitare per oras

Incipit inque dies virtutis gloria maior

Emicat et nitido semper fulgore coruscat.

Sic quoque finitimis veneratur in urbibus atque

Talibus ac tantis effertur laudibus heros,

505

Vt Venetos patres reliquosque incenderit omnes

Fama viri, Venetam Medices si pergat ad urbem,

Tum patrio donare solo, tum nomine civis

Ornare et proprias in Cosmum condere leges.

Quae quamvis miris exoptet munera votis

510

Et cupiat tantis ornare insignibus heros,

Attamen iniussu populi decedere nunquam

Sedibus ascriptis sibi posse licere fatetur,

Nec modo, si liceat, sedes se dictitat ullas

Quaerere velle, nisi gratum sciat esse futurum

515

Florenti populo dominisque potentibus, unde

Omne sibi debet cedendi sive manendi

Arbitrium tradi, licet exul longius erret.

Nam patriis semper subiectum legibus esse

Quemque volunt leges, patrium si perdere nomen

520

Dulce nolit fugiatque rebellis nomen acerbum.

Ergo petita prius venia et concessa libenter

A populo, quascunque velit, discedere sedes.

Nec mora, concedit Venetas habitator ad aedes,

Laudis ubi egregiae et virtutis praemia sacrae

525

Invenit titulis referens insignia pulchris,

Dicere quae paribus verbis et carmine digno

Difficile est, sed nota manent memoranda per aevum

Plurima, quae Medicam ornabunt per saecula gentem.