Matteo Maria Boiardo carmina in Herculem, 6

Testo base di riferimento: S. Carrai, 2010

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


6.

Credite, semideum generoso in pectore virtus

      Eminet ac primum germinat ante diem.

Terruit et viridi Phoebus Pythona iuventa

      Et iuvenem Lapithae contremuere deum;

5

Vix puer Aethiopas subdit sibi candidus Euhan

      Atque securigeri Thracia regna senis,

Amphitryoniades primis vagitibus horrens

      Serpentum elisit squamea colla manu;

Herculis et tenero Pandon superatus in aevo

10

      Convertit turpi pectora foeda fuga.

Hunc ego Phoebeis componere viribus ausim,

      Atque parem Tyrio robore ferre deo;

Herculeis credam non esse simillima gestis

      Quae prius Herculea monstra subacta manu?

15

Ille puer geminos pressit iuveniliter angues;

      Ad Styga flammivomum compulit ire deum.

Cornua nodosque Acheloia robore fregit,

      Et caestus valido Verbere fusus Eryx;

Stravit et innumeros varia cum caede tyrannos,

20

      Tartara terribilem iussit adire Lycum.

Gnosia terrificis quatiens mugitibus arva

      Corniger immani vulnere fixus obit,

Atque venenata transmissus cuspide pectus‚

      Perfidus Oenydae praemia raptor habet;

25

Ille Lycam forti libravit in aethera dextra

      Quem medio perhibent diriguisse salo,

Viribus at nostri validae cessere cohortes

      Herculis, et Scythici barbara terra ducis,

Perpetuos late qua despicit arida campos

30

      Fogia non ullis obsita fluminibus;

Hic male confisos iaculis et praepete cursu

      Intrepidus celeres proteris Illyridas.

Quid referam Siculi quo fuderis agmina regis

      Robore, quo Calabros Celtiberamque manum?

35

Ecce Tarentinus Siculo dat terga sequaci,

      Et Sarnum trepidi principis ala petit.

Tunc adamantigenas agitans in proelia turmas

      Advenis et fusos cogis abire duces.

Qualis Amazonidum niveas dare terga phalanges

40

      Impiger Alcides cogit et Hippolytem,

Dissipat infectas dominarum sanguine peltas

      Turbidus et pharetras truncaque tela rapit,

Haud aliter Siculis victor fugientibus instas

      Oraque cornipedum versa retundis equum.

45

Nunc Calabrum cuneos splendenti cuspide frangis,

      Agmina nunc alacri barbara fundis equo

Haec ego non ausim tenui comprendere versu,

      Tanta leves elegi pondera ferre negant.

Sunt tua Maeonio qui carmine proelia dicent

50

      Tribrachus et longam qui canit Herculeam:

Herculeo ille tuis praelusit nomine gestis,

      Doctus Apollineae fila movere lyrae;

Ille decus Mutinae, sanctorum gloria vatum,

      Qualem non ullum saecula nostra ferunt,

55

Talia componet tibi carmina, qualia dicunt

      Orphea Bistoniis concinuisse iugis:

Hunc ego silvicomas rupes et corda ferarum

      Crediderim molli posse movere sono.

Hi longe Herculeas divino carmine laudes,

60

      Bella cothurnatis versibus alta canent.

Nos satis est placidam tenues resonantia pacem

      Dicere et Herculea carmina digna toga.