Matteo Maria Boiardo epigrammata, 9

Testo base di riferimento: S. Carrai, 2010

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


9.

Ite quibus trepido stant nautica pectore Vela,

      Moenia Velifero linquite nostra pede,

Nam vestra horribili pelago vesana profundo

      Fulmine conspexi mergere vela Iovem;

5

Iamque meum proceres clamant Adamanta benigni,

      Iam Dyamanta meum vulgus in urbe canit.

Tollite perpetuo Dyamantis numina cantu,

      Iam Dyamas Flegeton tangat et astra Iovis,

Iam Dyamas versu scribatur et Hercules auro:

10

      Quadrivio populi quolibet ista notent.

Nam Dyamas toto celebratus pulcher in orbe

      Est solitus cunctis regibus esse iubar

Atque suum fulva caput insignire corona,

      Sic Dyamas auro lucidus usque nitet.

15

Sed sua veligeri iam nautae Vela gubernant

      Et tendunt tumido carbasa tota Noto,

Iam properant trepidi nostris discedere muris,

      Iam fugit et celeri turba proterva pede;

At noster Dyamas nunc victor in urbe triumphat,

20

      Nec iam veligeros nec sua Vela timet.

Te precor, Auster, aquam, rapidas infunde procellas

      Velaque nephandis syrtibus ipsa cadant,

Aut iam Vela mari scopulis submersa profundis:

      Extremis iaciat ventus et unda locis.