6. Ferretus Vincentinus ad Mussatum Patavinum
de morte Benvenuti Campesani Vincentini poete
Tristis ab etereo nec iam delapsa meatu
Fama per Euganeas Troiani Antenoris arces
Retulit egregium morti occubuisse poetam,
Cui cognomen avis campus dedit et bene nomen
5
Cum venio, patriaque fuit sat magnus in illa
Qua Retro pene fluens Patavo delabitur amnis.
O sacer Aonie princeps et gloria silve,
Cur sinis indecori vatem marcere sepulcro
Illum qui toto micuit clarissimus orbe?
10
Carminibus si Musse negas laudare perempti
Facta viri meritumque sue decus addere fame,
Quis sibi digna satis calamo preconia reddet?
Quis laudare illum poterit, quis carmina saxo
Mandabit laudes titulis equantia iustis?
15
Solus enim tenues meditaris arundine Musas,
Solus habes quodcumque latex Heliconis ameni
Ferre potest, quicquidve datur sub Apollinis antro.
Tu quoque perpetuam rebus dare carmine famam
Et potes et nosti, Latie qui bella ruine
20
Gesta sub Arthoo scripsisti Cesare vates.
Forsan et extremi cum luce novissimus evi
Te premet illa dies et funere merget acerbo,
Par tibi fiet honos et erit qui carmine dignum
Audeat emerite titulum tibi reddere fame.
25
Quis tamen exangues animos defunctaque vita
Corpora post cineres iterum se velle referri
Crederet, atque suas in longum vivere laudes?
Non minus Elisiis quam mundo gloria campis
Clara vivit, nam queque prius dum vita manebat,
30
Illa eadem sequitur virtus post fata sepultos,
Et secura manet celo, nec iudicis equi
Ora timet, meriti deposcens premia facti.
Ah quam Meonius gaudet sua carmina vates
Laudari! quantum variis se Naso libellis!
35
Et quantum exultas, Virgili, laude peremni!
Quisquis ad hanc agitur studiis, dum vivit et aura
Vescitur, atque suis famam cupit addere factis.
Que tamen id faciet virtus? Hec omnia possunt
Carmina, que rudibus renovant antiqua figuris,
40
Nec vacat exemplis veterum nova pagina rerum;
Scis bene. Nunc primi repetens vestigia census
Vnde iter incepi, si te labor iste gerendis
Tam gravat, ut nequeas longis insistere verbis,
Saltem pauca suis facientia laudibus ede
45
Carmina, que titolo decorent lugubre sepulcrum,
Cognitus ut tumuli pateat locus, et sacer ille
Inter honoratas positum se sentiat urnas.
Fac propere quodcumque velis. Sic Ferreus orat
Vncus, avens fessam portu iam sistere puppim.