4. idem in eumdem
Mille trecentenis decies geminaverat annum
Tertius enitido postquam de Virginis alvo
Induit humanam Proles divina figuram;
Et tunc lenis hyems post semina farris humati
5
Autumno primas fundebat ab etere brumas,
Nonaque ab imbre suum iam ducere Cinthia mensem
Ceperat et longas superaddere noctibus horas,
Noxque Iovis Veneri manibus tunc mane futurum
Tertia quatridui sperabat lumina Phebi.
10
Tu quoque ledentes postremo verbere chellas
Phebe premens, geminum radiis Chirona petebas;
Cum fera mors, ullis numquam placanda rogatis,
Campigenam egregium vite spoliavit amore,
Et sua perpetuo damnavit lumina somno;
15
Cui tepidum licuit totis Helicona medullis
Haurire et tumidas calamo mulcere Camenas;
Quo neque Pierio quisquam prestantior estro
Carmen Apollinea fundebat dulcius ede,
Nec quisquam maior cytaram pulsare canentem
20
Facta Deum, iustive fuit prestantior equi.
Nil valuere tamen rigide pia carmina morti,
Nil precibus mixti cantus, quin impia metam
Cogeret ante datam vite consumere Parcas
Stamina, perfecto nondum sed debita fuso.
25
Proh dolor! heu quantos rapuit crudelis honores!
Quale decus, quantumque tua subtraxit ab urbe
Seva virum, tu Cimbre scies, qui sepe solebas
Laudibus et sterili iactare poemata ludo,
Fama tamen nullum vivet peritura per evum,
30
Dignaque perpetuis fulgebit gloria scriptis.