Ad virginem Venetam Cassandram Fidelem philosophantem
Franciscus Vbertus
Virginei Cassandra chori doctissima virgo
O princeps sexus gloria et huius have!
Flaminius de te noster miranda canebat;
Vt sunt, illa mihi credere libet.
5
Vera quidem credens mirorque et gratulor urbi
Quae te progenuit candida virgo tuae.
Quid ni? Splendor enim patriae Cassandra potentis
Si cadat infelix; si modo livor, eris.
O, quantum est? Doctos facunda ex tempore virgo
10
De studiis audes semper adire viros.
Praestat opem Pallas, quam tu colis inclyta Nympha
Hinc magni freta es viribus ingenii.
Virgo felix Cumeae saecula vatis
O Veneti vivas maxima fama soli.