10. de miseriis amantium
Sunt tua dura nimis, scevissime, castra, Cupido,
Et laudat signum nulla caterva tuum.
Est tibi vexillum Tyrio sub murice tinctum
Signaque vexilli sanguinolenta tui.
5
Sanguinolenta tui vexilli signa feruntur,
Vlceribus gaudent tella Cupidinea.
Signa ferunt pictum, presigne Cupidinis, arcum,
Signa ferunt etiam spicula dura nimis.
Est tibi ductori quam maxima copia gentis,
10
Te duce que semper bella tacenda gerit.
Proque tuba cytharam mos est pulsare canoram,
Pro plausu molles edere saepe sonos.
Pro galea tinctam mos est deferre tyaram
Ferre unguentatam molliter atque comam.
15
Militibusque tuis fas est portare lacernam,
Pro torace tuo pulchra lacerna viro est.
Militis hasta tui munus presigne rosarum
Vel calamus pingens mollia metra nimis.
Et gaudet speculo teneram spectando figuram,
20
Pro scuto speculum miles amator habet.
Militibus sunt arma tuis male tuta, Cupido,
Militis et certe proditor ipse tui es.
Cornua tu lunas et turmam figis inertem,
Sentit ut in magno vulnera facta rogo.
25
Sceve Cupido, Iovem domuisti vulnere ceco,
Miles erat quando Iuppiter ipse tuus.
Tu ductor Martis Mavortia pectora laedis,
Vulneris et tanti testis Apollo fuit.
Pyramus in flamma ceciditque Cupidinis arcu,
30
Mora notant lesi sparsa cruore viri.
Et Paris infoelix tanto guadebat in ictu,
Sed Paridis fiamma, regia Troia, cadis.
Tu capis intactam tenero sub Marte iuvencam
Et tandem blando cogis amore mori.
35
Heu mihi, nunc, fateor, patitur mala multa, Cupido,
Militie molli dedita turba tue.
Cura gravis nimium vexans noctesque diesque
Et nimium languet pectus in igne furens.
Sive cibum carpit vincentis miles Amoris,
40
Pectore in ardenti fixa sagitta manet,
Dulcia seu Bromio consummit pocla ministro,
Fortius in bibulo pectore torquet amor.
Si venit interdum cupiens sacra liba videre,
Vritur infoelix nec memor ipse dei.
45
Vulnere defessus si forte vagatur in urbe,
Querit amans sociam vulneris ipse suam.
Tempora si placidam tribuunt nocturna quietem,
Occurrunt misero somnia multa viro.
Dormit miles amans et clausis cernit ocellis
50
Saepius et loquitur verba iocosa tacens.
Saepe audit gratas voces fallente sopore,
Saepius et lachrymas fudit ineptus amans.
Tangere dormitans ardet sua gaudia amantem,
Tangendo tangit candida lina thori.
55
Fallitur infoelix properans et ad oscla puelle,
Nam dare saepe solet basia falsa sopor.
Protinus assurgens, quem somni cura fefellit,
Exit et optatam Phylida querit amans.
Nec timet inmensas errans de nocte procellas,
60
Hei mihi, nocturnam nec timet ille nivem,
Nec propriam curat sub ceco vulnere vitam,
Hei mihi, sunt dura castra, Cupido, tua.
Omnia tu superas et sunt sine lege ministri,
Quos retines signo, dure Cupido, tuo.
65
Ipse Iovem magnum fecisti, perfide, taurum,
In Veneris lecto Martia corda domas.
Cecus amor docuit fratrem te, Biblis, amare,
Vita tibi turpis, mors quoque turpis erat.
Tu Myrram vetito perdis sub amore, Cupido,
70
Patris in amplexu nata nephanda fuit.
Egregius forma contactus amore Hiacynthus
Turpiter ex puero foemina factus erat.
Legeque nature quamvis damnata voluptas
Est concessa tamen lege, Cupido, tua.
75
Lex tua deformis, Veneris quoque digna marito,
A pereant leges, magne Cupido, tue.
Ille erit infoelix, tua qui vexilla sequetur,
Infoelix semper militis esca tui est.
De diebus festis