8. ad Ambrosium Sibenicensem philosophum
Doctor Ambrosi, Sibenica proles,
Patrie sydus probitate fulgens,
Te lyre nostre resonabo cantu:
Musa, faveto.
5
Tu dei veri celebrator almus,
Qui potens celsa volitans ab arce
Perditum mundum docuit sacrati
Lumina verbi.
Dicta sacrorum tibi sunt aperta,
10
Scripserat quicquid sacer ille Aquinas
Sive doctorum specimen minorum,
Scotia proles.
Atque tu figis logycas sagittas
Et datas in te bene tu repellis,
15
Copia rerum penitus refulges
Philosophie.
Verba conscribis bene tu Latina
Tullio magno duce vel magistro
Et tibi, vir, sunt, celebrande, leges
20
Iustiniane.
Tu faves nostris, venerande, Musis
Et dies longos mihi tu precaris,
Pro quibus pinguem iugulas iuvencam
Atque bidentem.
25
Pro tuis oro meritis poeta,
Sit tuo foelix Lachesis vigori,
Saeculum post hoc videasque campos
Elysiorum.