Giorgio Sisgoreo carmina 3, 6

Testo base di riferimento: V. Gortan, 1966

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


6. ad Symonem Diphnycum theologum

Scripsi multa dolens, Symon, generosa propago,

      Dedite stigmiferi numinibusque dei.

Non cesso miseras vates resonare querellas,

      Hei mihi, sunt vite stammina nigra mee.

5

Iam dudum flevi crudelia funera fratrum

      Et pressit nostras lachryma multa genas.

Et solitus Turcus nostris accurrere campis

      Turbavit querulo carmina nostra sono.

Melpomene citharam pulsabat moesta gementem,

10

      Cum mala vexabat pectora nostra lues.

Fugerat extremo fato pretoria coniunx

      Et cecinit tristes nostra Thalia modos.

Hei mihi, perpetui vexabor carmine luctus,

      Nec me solari nunc valet ulla quies.

15

Predia Virgilii Romanus miles habebat,

      Reddita Pyerio sunt tamen illa viro.

Arva paterna mihi civili lege relicta

      Heu rigor eripuit scevitiesque mala.

Magnaque ditavit Ciceronem Roma disertum

20

      Atque humilis Cicero consul in urbe fuit.

Me civem civis sacro spoliavit honore,

      Foelices doluit vivere posse dies.

Vrbem Antenoream, que me donavit honore,

      Foelicem memoro terque quaterque deam.

25

Qua tibi lege querar, dulcissima patria, de te,

      Que miserum crucias et sine lege vides?

Non cemis nigrum me, patria terra, Sinonem,

      Famosa certe qui cruce dignus erat,

Nec me damnasti Paridem virtute carentem,

30

      Nam fueram semper tyro, Minerva, tuus.

Delia nulla fuit, fuerat vel Cinthya nulla,

      Fabula vel de me nulla Corinna fuit.

Blanditie nostre fuerant sacra virgo Diana,

      Nec colui numen, Cypria blanda, tuum.

35

Nec fixi precio, nec patria iura refixi,

      Tanthaleis careo Sysipheisque malis.

Sentio Pyerios in me sine lege furores,

      Vos nimis iratas arbitror esse deas.

Me vobis dederam teneris studiosus ab annis,

40

      Carmina nam vobis versiculosque dabam.

Nunc tamen ipse magis sacrorum iura colebam

      Non memor Aonidum Pyeridumque chori.

Parcite, Pyerides, stimulo vicistis acuto,

      Iuribus en positis carmina scribo dolens.

45

Castalides fuerant nostrorum causa dolorum,

      Conqueror et miseros continuasse dies.

Certe ego vexatus tolerarem cuncta poeta,

      Omnia, que nostri causa doloris erant.

Sed, rogo, quis vates fictos toleraret amicos?

50

      A, pereat simulans hostis amicitiam!

Nisus et Euriali perierunt tempora cari,

      Quos mirata fuit denique prisca fides.

Lelius in sacro semper vivebat amore,

      Scipio testis erat tempus in omne gravis.

55

Aonides, nimium nostros lacerastis honores,

      Parcite Pyerio, parcite, queso, viro!

Parcite iam nostris, foelix, rogo, turba, querellis,

      Non ego vos linquam Castaliosque lacus.

Carmina dictabo, Musas venerabor amantes,

60

      Nec mittam sylvas, pulcher Apollo, tuas.

Tu quoque parce meo, dominans fortuna, dolori,

      Et vates lyricis ipse sonabo modis.

Nec me iam laceres, nec me, scevissima, vexes,

      Nec des Plutoni Tartareoque cani.

65

Ipse relegatum Nasonem saepe beavi

      Inter Sauromatas barbaricosque Getas.

Filia Pasiphaes scopulis neglecta marinis

      Visa fuit foelix saepius ipsa mihi.

Conqueror, invidi miseris miserabilis ipse,

70

      Saepius invidi foemineisque malis.

Tu, precor, antydotum tribuas, doctissime Symon,

      Si potis es curas ipse levare meas.