Giorgio Sisgoreo carmina 2, 13

Testo base di riferimento: V. Gortan, 1966

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


13. ad Hieronymum Contarenum

Accipe, que nuper cecinit mea garrula Clyo,

      Contarene tuis gloria Hieronyme!

Asper erat rigido castigans crimina verbo

      Stigmiferi frater relligione dei,

5

Asper et inculto tectus duroque cucullo,

      Asper nodoso funeque cinctus erat.

Aspera vox totam rumpens clamoribus aedem,

      Asper erat dictis asperiorque sonis.

Hei tibi, cui sudant vitiis precordia nigris,

10

      Clamabatque, tibi, turpis avare, cave!

Carpebat merito vel laudis amore tumentem

      Vel qui mordaci rumpitur invidia.

Saepe minabatur, quam captat Tantalus, undam

      Et penam saxi, Sysiphe, saepe tui,

15

Atque scelestarum cava dolia saepe sororum,

      Tartareos latices anguigerasque comas.

Omnia que paterer, faciles in amore puelle

      Quod caveant, non possum hoc ego ferre tamen.

Ante alias quaedam forma prestante puella

20

      Erubuit tales percipiendo sonos.

Suspirans imo verbum pulmone trahebat

      Et lachrymis rosee sic maduere gene.

Credula cognoscens proprio sub pectore vulnus

      "Me miseram", dixit, "sum rea, me miseram!"