Bartolomeo Fonzio Saxettus, 28

28. Gallus

Ad liquidi ripas Bizenti pastor Ilerdas

Annixus trunco miseros cum fleret amores,

Excitus questu vicina e valle Philetas

Philetas

Quid maeres, dilecte mihi, dic, inquit Ilerda,

5

Nulla tuos laedunt contagia noxia capros,

Pingue pecus teneras ovium depascitur herbas,

Tota domus salva est, de collo fistula pendet

Integra, qua nymphis olim Satyrisque placebas.

Ilerdas

Quid curas questusque graves me pandere cogis?

10

Pastores inter, genuit quos vernia tellus,

Tristior, heu, nemo vivit, mi care Phileta,

Non quia lanigeri pecoris mihi copia desit,

Sive olidos inter capros contagio serpat,

Sed quod longe alias silvas mea cura pererrat:

15

Gallus, et hos montes nunquam fortasse reviset.

Philetas

Non dulcis Galli te solum absentia torques.

Ille meos etiam secum portavit amores.

Nec fuit in silvis pastor formosior alter,

Cuius et in nivea, fuerit plus fronte pudoris.

20

Sed quia nec lachrimis revocari ad pascua nota,

Nec tanto maerore valet. Quid pectora plangis?

Non luctu saturatur amor, non haedus, hibisco.

Quin potius cantu miserum solare dolorem

Et refer absenti. quae te maerentia. Gallo,

25

Cantasse attonitis narravit Nencia Faunis,

Ilerdas

An quicquam nobis posset contingere maius,

Quam nostrum penetrare tuas modo carmen in aures,

Quo melior nemo est doctas inflare cicutas?

Vere novo Zephyris cum frondent robora silvis

30

Et laetae pecudes errant pecudumque magistri,

O felix aries, ovium fidissime custos,

O pater armenti, Veneris vos dulcia furta

Herbosas inter valles et mollia prata

Carpitis, absentes nec deploratis amores.

35

Ipse ego sed quondam felices inter amantis

Nunc cogor tristis miseras efferre querelas.

Dicite, Naiades, quas Iuppiter ipse futuri

Admonuit: Gallusne meus Gallusne redibit?

Tertia iam renovat fulgentia cornua Phoebe,

40

Ex quo consuetas durus non venit ad oras.

Hos postquam liquit montes et florida prata,

Arescunt frondes, arescit fontibus humor.

Sed si iam redeat, spirabit dulcia myrtus,

Scaturient fontes, complebunt vernia frondes.

45

At vos, o Fauni, pastorum numina amica,

(Fors teneram poterit mentem deflectere terror)

Si qua mei pietas, haec pro me dicite Gallo:

Igne tuo ardentem ni complecteris Ilerdam,

Perdemus pecudes, perdemus pinguia culta.

50

Sed neque vos, Fauni, tam tristia dicta feretis,

Nec tu tam longum lentis nos ignibus ures,

Nam si te nostri non tangent, Galle, dolores,

(Quod tamen avertant superi) stat nectere collum

Ilice de nigra, primos quae sensit amores,

55

Ne cogar miseras totiens efferre querelas.

Philetas

Solamen mihi tale ferunt tua mollia dicta,

Quale sonans rivus, cum praeterlabitur herbam,

Fessis sub patula distentis corpora quercu.

Circum lascivae tondent arbusta capellae.

60

Nam neque tam facili modulatus carmen avena,

Admeti niveos tauros dum pavit Apollo:

Nec Paris Idaeo similes de vertice cantus

Edidit, aut nymphis Paphiis ululatus Adonis.

Sed tibi quae reddam grato pro carmine dona,

65

Cum mea tam dulces non spirent pectora Musae?

Hos, hos accipias calamos arcumque sonantem,

Quo solitus Mopsus linquentes retia cervos

Sistere et aerias coelo fixisse volucres.

Sume, precor, nostrique tibi sit mutua cura.

70

Nec minor ingenio, non forma indignior illo,

Non opibus, non gente feror. Sed, dulcis Ilerda,

Iam vale. Nanque procul nullo custode iuvenca

Et nox adveniens cogit revocare capellas.