Ferreto de' Ferreti carmina minora, 3

3. idem in eumdem

Proh dolor et vatis gravior iactura perempti!

Hic exangue iacet corpus tellure recenti

Cui decus Aonium miris Helicona colenti

Haustibus esse suum vatem dedit ore potenti;

5

At fera mors nostre semper contraria menti

Abstulit, et Parce rapiunt sua stamina venti,

Fama tamen nullo morsu vitiata nocenti

Vivit eritque diu nomen venerabile genti.