Ugolino Verino Flametta 1, 26

Reference basis text: L. Mencaraglia, 1940

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


26. de somnio et infelicibus signis sui amoris

Me miserum! Hesterna quae somnia nocte fuerunt!

      Heu, hoc vos nigrae praecinuistis aves.

Alteriusque meas subiit canis ater in aedes

Atque per impluvium decidit anguis humo.

5

Haec quamvis manifesta mei cecinisset aruspex

      Signa mali, tantum quis putet esse nefas?

Heu, heu, non tantam concepi mente ruinam:

Ducenda est alio nostra puella viro.

Tempus erat quo iam roseis auriga quadrigis

10

      Linquebat phrigii flava cubile senis,

Pexima quando quies somno mihi membra rigavit.

Sint utinam nobis somnia falsa precor!

Visa mihi est Herato tristes effundere voces

      (Neglecti haec curam semper amantis habet):

15

Fata tuis obstant coeptis, obsistere fatis

Nemo potest hominum, non deus ipse valet;

Mens Iovis est fatum, fatum est sua firma voluntas,

      Et seriem rerum fata vocare potes.

Ille opifex rerum, sibimet contrarius esset,

20

Hoc est adversus bella movere deos.

Et conere licet, non re potieris amata,

      Sed miser incassum tempora longa teres.

Sic visum superis, sic stat sententia fatis,

Vt nubat Bruno candida virgo seni.

25

Indignum est facinus nec quod mereare, Verine,

      Sed tamen o frustra desine, amice, queri;

Nos aliam dabimus miro splendore puellam

Deposito fastu quae velit esse tua,

Illiusque toro solusque frueris amore

30

      Dum sibi, proh superi! Vita superstes erit.

Vix haec ediderat gelidos cum sudor in artus

Fluxerat et pavidi contremuere sinus.

Tunc mea coeperunt vibrari corda timore

      Tristis et e nostro pectore somnus abit.

35

Namque metu est excussa quies, ira atque dolore

Exarsi, nec vox ore retenta mihi est:

Cur, ignave, premis mortalia pectora curis,

      Nonne satis fuerat cura diurna, sopor?

Cur trepidas falsa deludis imagine mentes

40

Atque timere facis saepe quod esse nequit?

Cur terrent sensus phantasmata vana gravatos,

      Horrida tam miris cur simulacra modis?

Omnia mentiris, somne ignavissime, dicta,

Anne esset tanti nuntia Musa mali?

45

Nec plectrum in dextra, nec barbiton ulla sinistra,

      Nec fuit haec Herato, quae mihi visa loqui est,

Sed comes una tui Furiarum tristis Herinis

Tartareo venit, pestis amara, lacu.