Ugolino Verino Flametta 1, 24

Reference basis text: L. Mencaraglia, 1940

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


24. alloquitur se ipsum

Stulte, quid in flamas addis nova ligna, Verine?

      Heu, nimis in damnis ingeniose tuis.

Perdita fortassis ne perdas, omnia perdis.

En age, tam rapidis contrahe vela notis.

5

Tempus adest: portus repetat votiva carina,

      Iactata in dubio iam satis illa salo est.

Cur plenum curis animum spe pascis inani?

Irrita nam zephiri tot tua vota ferunt.

Ah nimis indulges qui te male perdit, amori,

10

      Heu nescis, nescis quid sit amare, miser!

Anxia res amor est et curae plenus inanis,

Mortalesque nihil vexat amore magis.

At satius quanto est illis incumbere rebus,

      Quae sanare tui tabida membra queant.

15

Fabula non sentis toto ut notissima vulgo

Iactere et de te compita nulla tacent?

Nemo tuum conviva silet vinosus amorem,

      Et tua sunt pleno carmina lecta foro,

Insanus digitis populus te signat euntem,

20

Nequitiam ridens damnat et ille tuam.

Quid docti dicent si plebs tua crimina culpat,

      Quid, de te gravium turba severa patrum?

Victa iacet ratio, nam nunc meliora volentem

Me peiora sequi compulit asper Amor.

25

Quis saevi posset contra ire Cupidinis arcum?

      Quis putet armatum vincere posse deum?