Ferreto de' Ferreti carmina minora, 2

2. idem in eumdem

Hic iacet Aonii cultor venerabilis antri,

Hic decus et vatum princeps, hic gloria fontis

Pegasei, quem diva potens virtutibus aptum

Abstulit et seve damnavit lumina morti,

5

At victura diu servat preconia fama.

Vivit adhuc, vivetque diu memorabile nomen

Campigene, si parta valet tam fama peremnis

Vivere, se quantum mortalibus inserit actis.