23. conqueritur de adversa fortuna in amore
An mea me simili semper fortuna tenore
Vrgebit? Veniet candida nulla dies?
Cimba procellosum semper mea curret in aequor
In Syrtes rapido praecipitanda Noto?
5
Legibus en ego sum Parcarum natus iniquis,
Vt miser adverso semper amore premar?
Cur mihi nascenti Clotho invidiosa fuisti?
Anne, deae, livor vos quoque tangit edax?
Purpureis invecta rotis nitidissima pulchrae
10
Filia Latonae ter renovata polo est,
Ex quo saevus Amor flamas geminavit et arcus
Inque dies vires convaluere suae.
Spes quanto minor est, tanto magis urgeor amens,
Sic sterilis vana spe mihi gliscit amor.
15
Quid facis, ah demens, quid spem nunc nutris inanem?
Alterius mavult dicier illa viri.
Quid litus curvo frustra proscindis aratro!
Num segetes laetas tristis arena feret?
Durane blanditiis speras nunc saxa movere,
20
Et supplex fastus flectere posse feros?
Aut alium iuvenem, quem nollem, nunc deperit illa,
Aut inflata nimis virginitate sua est.
Rara verecunda est quae non sit virgo superba.
Proh superi! Mendis rara puella caret.
25
Matronae quis enim fastus tolerare pudicae
Posset? Nulla mihi virgo superba placet.
Intolerabilius quam dira superbia nil est,
Quodque magis superis displicuisse ferant.
Sit testis Niobe in statuam quam vertit Apollo,
30
Pignora bis septem perdidit illa prius.
Si non pampinei vetuisset sacra Lyaei,
Non visus matri Pentheus esset aper,
Si non fugisset Phoebi connubia Daphne,
Non versa in lauro dura puella foret.
35
Discite vos igitur fastus odisse superbae,
Ponite duritiem, nam nimis illa nocet.
Hoc si nostra fides meruit, miserere precantis,
Flametta, ardoris nunc miserere mei.
Iamque extrema legunt mihi saevae stamina Parcae:
40
Vltima, ni properes lux mea fata feret.